F.146R
Anonymus
(Edidit Edit A. Lukács)


[146r] verbis[1] et exemplis ut sint folia, id est, verba in medicinam et fructus in sustentationem. Hoc autem tertium opus facit Spiritus Sanctus per tertium donum, scilicet scientie que docet hominem bene cognoscere conversari in medio nationis prave et perverse et se amabilem exhibere et irreprehensibilem per mansuetudinem et patientiam. Gal. 5: Fructus autem spiritus est caritas, etc., mansuetudo, etc. Per hoc tertium opus dissolvit tertium opus dyaboli, scilicet iram que hominem impedit ne in aliis per bonum exemplum fructificet conversationem eius odibilem reddendo. Prov. 18: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere? Ymo ardorem iracundie refrigerabit vos gratie. Gal. 5: Vos qui spirituales[2] estis huius iustruite in spiritu lenitatis.

Quarto[3] die fecit Dominus luminaria, scilicet solem, lunam et stellas. Et hoc est quartum opus quod facitus Spiritus Sanctus in anima per solem animam et stellas que indecise et continue cursum suum perficiunt intelligitur perseverantia in bono. Ante enim adventum Spiritus Sancti, licet homo aliquando bonum propositum concipiat et aliqua opera de genere bonorum faciat, tamen statim et inflatur ad modicum temptationis ictum et ad modicum impulsum reddit se victum. Sed adveniente Spiritu Sancto fortificatur et roboratur et que prius erant ei importabilia, ei levia videntur. Exemplum in Petro qui ante Spiritus Sancti receptionem ad verbum ancille Dominum negavit qui postquam indutus est veritate exalto crucifigi pro Christo leve reputavit, nec aliqua tribulatione[4] a bono averti potuit. Iudices 5: Stelle manentes in ordine in cursu suo. Hoc autem opus facit Spiritus Sanctus infundendo fortitudinem. Qui enim sperant in Domino, mutabunt fortitudinem carnalem et spiritualem[5], et current et non laborabunt, nec deficient. Eccl. 5: Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentias cordis tui. Hoc quartum opus Spiritus Sancti destruit quartum opus dyaboli, scilicet accidiam que enumerat vires hominis et fingit laborem in precepto.

Quinto[6] die fecit de volatilia, scilicet aves, et pisces. Per aves que mediantibus alis se elevant significantur viri perfecti qui duabus, scilicet desiderio eternorum et contemptu terrenorum a terrenis se elevant. Per pisces qui mediantibus pinnulis in aquis natant et non sumerguntur significantur boni divites qui licet sint in aqua temporalis affluentie, in ea tamen non submerguntur per nimium amorem. Psalmus: Divitie si affluant, nolite cor apponere. Licet enim non separentur a talibus corpore, separantur tamen corde. Hoc est ergo quintum opus quod facit Spiritus Sanctus in anima. Ante enim adventum Spiritus Sancti cor ad terrena deprimebatur per nimium amorem, unde de peccatoribus dicitur in Psalmo: Oculos suos statuerunt declinare in terram. Et alibi: Oculi stultorum in finibus terre. Ubi enim amor, ibi oculus. Sed adveniente Spiritu Sancto a terrenis ad celestia elevatur. Eze. 1. Ubi erat impetus, Spiritus ibi ducebantur. Cum elevatis a terra, scilicet cherubin, id est angeli, elevabantur pariter et rote. Hoc est viri perfecti volubiles per promptitudinem obedientie ad modum rotarum et Apostolus qui confidenter dixit: Nos autem spiritum Dei habemus. Dicebat alibi: Conversatio nostra in celis est. Iob 29: Nunquid ad preceptum tuum renovabitur aquila, id est cor nobile et doctum. Hoc autem opus facit Spiritus Sanctus per donum consilii. Consilium enim est: Vade et vende omnia. Per hoc autem opus destruitur opus dyaboli, scilicet avaritia que est ydolorum servitus. Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas. 2 Cor. 15.

Sexto die fecit Deus hominem rationalem ad ymaginem et similitudinem suam exprimit, ad eternorum contemplationem se convertit. Hoc autem[7] est sextum opus quod facit Spiritus Sanctus in anima. Elevat enim ipsam animam ad contemplationem eternorum, et sic per donum intellectus. Intellectus enim secundum donum est de eternis sive superioribus, 1 Cor. 11: Qui oculus non videt, nec auris audit, nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus dilingentis se que nobis revelavit Deus per Spiritum Sanctum. Spiritus enim omnia scrutatur et facit scrutari etiam profunda Dei. Et 2 Cor. 3: Nos revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem ymaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu. Per hoc autem opus destruitur sextum opus dyaboli, scilicet luxuria que maxime in homine ymaginem Dei deturpat. Peccatum enim illud assimilat hominem brutis sine intellectu. Ps. Homo cum in honore esset non intellexit, scilicet quia ad ymaginem Dei factus est. Contra tales dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus.

Septimo[8] requievit Dominus ab omni opere quod patrarat hoc consumato post laborem preteritorum. Ex hoc enim septem que facit Spiritus Sanctus in anima post laborem actionis vocat ad contemplationem quietis. Apoc. 13: Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Hec autem requies habetur per donum sapientie, in quo iam pregustatur celestia eterne beatitudinis, ibi erit requies opulenta. Ys. 32. Huiusmodi autem cene dulcedinem facit sentire Spiritus. Etc.


Nota de septem actibus prudentie


Prudentia[9] septem habet actus. Habet enim unum et principalem respectu finis, scilicet finem ad quem unumquodque ordinatur ostendere. Tres autem actus habet respectu eorum que ad finem impediunt. Hoc est respectu malorum, scilicet preterita mala corrigere, presentia sive instantia deliberare et futura precavere et previdere. Tres autem actus habet respectu eorum, scilicet que ad finem expediunt, acquisita conservare et acquisitis et conservatis bene uti, id est ad finem debitum ordinare.


De sacerdotibus[10]


Vende omnia que habes et veni sequere me. Verba vertis in opera et nudam crucem nudus sequens expeditior ascendis scalam Iacob et levior. Tunicam mutas cum animo. Item: Chrates ille Thebanus homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum pondus auri abiecit, nec putabat se posse et virtutes simul et divitias[11] possidere. Item: Plenus venter facile de ieiuniis disputat. Non[12] Ierusaleme fuisse, sed Ierusalemis bene vixisse, laudande[13] est sive laundandum est. Item: Quomodo possumus aliena fideliter distribuere qui nostra timide reservamus. Item: Transibunt omnia que terrena sunt. Et crucis igitur et resurrectionis loca hiis prosunt qui portant crucem[14] suam et cum Christo resurgunt coctidie quid dignos se tanto exhibent habitaculo. Vos templum estis Domini et spiritus Dei habitat in vobis. Item[15]: Sui autem cupis esse quod diceris monachus, id est solus, quid facis in urbibus que utique non solorum sunt habitacula, sed multorum. Item: Episcopi et presbiteri habeant exemplum apostolos et apostolicos viros quorum honorem possidentes habere nitantur et meritum. Item: Multitudines hominum et officia et salutationes convivia veluti quasdam cathenas fugias voluptatum. Sit vilis et vespertinus cibus holera et legumina. Interdumque piscinculos pro summis ducas deliciis. Qui Christi pane vestitur et illum cibum desiderat, non querit magnopere quam de preciosis cibis strictus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Semper in manu tua sit sacra lectio. Frequenter orandum et flexo corpore mens erigenda ad Dominum, crebre vigilie et ventre vacuo sepius[16] dormiendum. Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes fuge. Rara est in hominibus fides. Secularium maxime potentum consortia fuge. Quid tibi necesse est ea videre[17] crebrius quorum contemptu monachus esse cepisti. Item: Verum Christi templum anima credentis est. Illam exorna, illam vesti, illi offer donaria in illa Christum suscipe. Que utilitas parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame mori. Iam non sunt tua que possides, dispensatio tibi credita est. Audi ergo mi conserve


Footnotes

[1] verbis]

Emitte spiritum tuum, [id est, Sanctum, cum creabuntur]supra l. in marg. sup. dex. Dum sanctificatus fuero in vobis, etc., dabo vobis spiritum novum, spiritum in nova rectum in visceribus meis. Ps. 50. Hic ostenditur magnificentia Dei in operibus gratie, et primo in missione Spiritus Sancti, secundo in effectibus Spiritus missi, ibi et creabuntur Emitte spiritum tuum ad instruendum inscios (iter.), ad iustificendum impios, Sap. 9: Sensum tuum quis novit, nisi tu [40] dederis sapientiam et miseris Spiritum Sanctum tuum de altitudinis et creabuntur illi in quos mittes Spiritum Sanctum de nichilo aliquid facti in esse meritorio. Iudith ultimo: Misisti spiritum [sanctum add. sed del.] tuum et creata sunt. Ps: Cor mundum crea in me Deus. add. ms.
[2] spirituales] spiritales ms.
[3] quarto] quarta add. in marg. dex. ms.
[4] tribulatione] ab add. sed del. ms.
[5] spiritualem] spiritalem ms.
[6] quinta] 5 in marg. dex., de aqua aves etc. in marg. sin. ms.
[7] autem] p. c. ms.
[8] septimum] Septima in marg. dex. ms.
[9] Prudentia] Nota de septem actibus prudentie in marg. dex. ms.
[10] Vende] p.c., De sacerdotibus in marg. dex. ms.
[11] divitias] divinas a.c., divitias in marg. sin. ms.
[12] Non] rr add. sed del. ms.
[13] laudande] p. c. ms.
[14] crucem] loca add. sed del., crucem in marg. dex. ms.
[15] Item] Scimus monachi officium non docere esse, sed lugere. Bernhardus Super Canticum sermone 65b. in marg. dex. ms.
[16] sepius] dorerandum add. sed del. ms.
[17] Videre] crebius add. sed del. ms.