F.145V
Anonymus
(Edidit Edit A. Lukács)

Nota[1] quod Deus non exaudit hominem propter sex


[145v] Primo propter petentis indiscretionem, Mt 20: Nescitis quid petatis.

Secundo propter petentis dubitationem Iac 1: Postulet in fide nichil hesitans.

Tertio propter eius pro quo petit indignitatem, Ier 15: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. 1 Rg 16: Dixit Dominus ad Samuelem: Usquoque tu luges Saulem, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel?

Quarto propter petentis indignitatem, Ys 1: Cum multiplicaveritis orationem vestram, non exaudiam: manus enim vestre plene sunt sangine.

Quinto propter inutilitatem eius quod petitur; unde Paulus: Non est exauditus de amotione stimuli, 2 Cor 12. Augustinus: Multa bona prestantur invitis, quando eorum consulitur utilitate, non voluntati.

Sexto propter hoc quod petitur malum, ut quando quis petit forariam vel vindictam; de tali dicit Psalmus: Oratio eius fiat in peccatum. Unde Gregorius: O clamantem me, nocte continuo[2], non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deserit, inde ad eternam sapientiam plus erudis.

Nota[3] quod Deus aliquibus modis derelinquit exponendo pene, Ys. 54: Ad punctum in modico dereliqui te. Item: Non apponendo gratiam, sed subtrahendo eam, Ys. 50: Dimisi eam, suspendendo flagella, Ezech 16: Auferetur zelus meus a te et quiescam, nec irascar amplius.


Nota de igne caritatis[4]


Ignis in altari[5] semper ardebit[6], quem nutriet sacerdos subiciens lingna mane per singulos dies. Lev. 6. Ad nutriendum ignem caritatis in nobis, ligna mane et vespere subicimus, dum ea que mane et vespere in passione Christi gesta sunt ad memoriam reducimus. Nichil enim ignem caritatis sic nutrit in nobis sicut memoria dominice passionis. Glossa Mane.


Nota de caritate[7]


Scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Apc. 3: Caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age penitentiam, et prima opera fac. Apc. 2a: Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Ego quos arguo et castigo. Ego[8] sto ad hostium et[9] pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. Apoc 3g.

Nescit[10] homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta eo quod universa eveniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo. Eccl. 9a: Vade ergo, et commede in letitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. Omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat. Eccl. 9c. Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Quis enim filius quem non corripiat pater. Ad Hebr. 12: Advocatum habemus apud patrem, Iehsum Christum iustum, et ipse est propiciatio pro peccatis nostris; 1 Ioh 2a. Delicie mee esse cum filiis hominum Prov. 8d. Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Prov 8.

Nota[11] quod usus gratie formatur secundum applicationem ad id quod desiderat ut si quis se apllicat ad patientiam, magis datur ei usus in illa et sic de aliis secundum Glossam interlinearem boni dispensatores multiforis gratie Dei 1 Petr 4.


In festo Pentecoste et quod Spiritus Sanctus aliquid operatur in nobis secundum distinctionem dierum[12]


Emitte spiritum tuum et creabuntur. Ps 103. Id est, spiritum sanctum tuum qui creat novos.[13]. Considerandum est quid Spiritus Sanctus in eis ad quos mittitur operatur per creationem, quia facit de nichilo aliquid. Homo enim peccando nichil fit, quia a vero bono se avertit et ad terrena se convertit que nichil sunt. Ps.: Ad nichilum deductus est in conspectu eius malignus, licet enim in conspectu hominum aliquid esse videatur, et non in conspectu Dei nichil reputatur. Ideo peccatori dicitur: Ecce[14] nichil factus es; et 2 Cor 13: Si caritatem non habuero, nichil sum. Creatur de novo peccator cum gratia Spiritus Sancti ei infunditur. Apostolus: Gratia Dei sum id quod sum. Nota autem quod sicut Deus a principio septem dierum mundum creavit, ita specialiter Deus minorem mundum, id est hominem per septem opera dyaboli redactum ad nichilum septem donis Spiritus Sancti recreat.

Primo[15] ergo die fecit Deus lucem, id est, quandam nubeculam lucidam, Genesis 1: Dixit Dominus ‘Fiat lux’, et facta est lux. Et hos est primum opus quod facit Spiritus Sanctus in anima. Ante siquidem adventum Spiritus Sancti tenebre erant in anima super faciem abissi, id est, id est, cordis humani[16] unde de peccatoribus Sap. 7 una cathena tenebrarum[17] Omnes erant colligate eo quod peccatores faciunt cathenam de suis peccatis: de peccato cogitationis in peccatum assensus, de consensu in locutionem, de locutione in operationem, de operatione in consuetudinem et tandem in contemptum. Sed per adventum Spiritus Sanctus ista cathena dissolvitur, et nova lux introducitur. Hoc autem facit Spiritus Sanctus per primum donum timoris quod est fundamentum omnis boni spiritualis, quia timor animam illuminat ad cognitionem proprie fragilitatis, vilitatis peccati et severitatis iudicij. Eccl.: Qui timetis Deum, diligite illum et illuminabuntur corda vestra. Per hoc opus Spiritus Sancti destruitur primum opus dyaboli, scilicet superbia. Mens enim illuminata ex cognitione et consideratione fragilitatis proprie et vilitatis culpe et potentie divine humiliatur Eccl. 2. Timor Domini expellit peccatum, quia radix omnis peccati est superbia.

Secundo[18] die fecit Dominus firmamentum, Genesis: Fiat firmamentum, et hoc est secundum quod facit Spiritus Sanctus in anima. Ante enim adventum Spiritus Sancti in anima, anima instabilis est, et adversus ventis movetur, et circumfertur sicut gallus in campanili, modo adversitatibus deprimitur, modo prosperitatibus elevatur Trene 1: Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est. Sed Spiritus Sanctus superveniens ipsam stabilivit et confirmat. Hebr[19]. 11: Optimum est gratia stabilire cor. Hoc petebat propheta dicens: Spiritu principali confirma cor meum Deus; et iterum: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis. Hoc etiam opus secundum facit Spiritus Sanctus per secundum donum, scilicet pietatis quod consistit in dilectione Dei et proximi, et non solum ad proximum, ymmo ad seipsum, Eccl.: Miserere anime tue placens Deo. Qui enim sibi nequam cui bonus? Et illi moventur motu amoris in Deum, quia sunt benigni et pacientes flavuit, scilicet tuus et fluent aque, scilicet compassionis. Per hoc opus dissolvit secundum opus dyaboli, scilicet invidiam que gaudet de alienis malis et dolet de alienis bonis. Et ideo reducet eam Dominus ad infernum, ad iustam naturam ubi malum cruciabitur et bono privabitur.

Tertia[20] die produxit Dominus herbam virentem, et sic est tertium opus quod facit Spiritus Sanctus in anima. Ante enim adventum Spiritus Sancti anima est quasi arbor mortua et arida sine humore gratie et per consequens sine fructu. Sed adveniente Spiritu Sancto vivificante redditur ei humor gratie. Ys 44: Effundam Spiritum meum super semen tuum, et sic anima fit arbor fructifera cuius folia sunt verba, flores bona proposita, fructus bona opera. Talis arbor erat[21] qui dixit: Ego autem sicut oliva fructifera. Oliva in se pinguis est et aliis medicinalis. Sic anima in se debet habere pinguedinem devotionis et alios satiare[22].


Footnotes

[1] Nota] Testamentum patris nostri Domenici, ut semper cum Deo vel de Deo loquamur libro 4 Vite sue, capitulo penultimo, scilicet 11 et capitulo 9: Quidam clericus (p. c.) audiens eum peroptime predicantem quesivit ab ipso, quorum librorum studio tam sublimia didicisset. Cui benigne sanctus respondit: Filii, in libro caritatis plus quam in aliis studui. Hic enim liber de omnibus docet. in marg. sup. ms.
[2] nocte continuo] in marg. sin. ms.
[3] Nota] Nota quod Deus dereliquit tribus modis in marg. sin. ms.
[4] nota] Nota de igne caritatis ex Leviticus 6 in marg. sin. ms.
[5] altari] cordis sup.l. ms.
[6] ardebit] igne Spiritus Sancti Christus vel quilibet predicator fidelis membrum viri sacerdotis quo iudicatus est sanctorum exempla et scripture testimonia, fugata nocte cecitatis. sup. l. ms.
[7] caritate] Nota: Quem enim Deus diligit, corripit. Prov 3. sup. l. ms.
[8] Ego] iter. ms.
[9] et] pil add. sed del. ms
[10] Nescit] Nota de incertitudine bonorum operum. Quem enim Deus diligit, corripit. Prov 3. add. in marg. sin. ms.
[11] Nota] Nota de gratia add. in marg. sin. ms.
[12] dierum] Emitte spiritum tuum de celo in apostolos. Act 1°: Factus est repente de celo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis. Iohel 2°: Effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filie vestre, scilicet beata Virgo et alie mulieres de quibus legitur Actuum 1° et creabuntur de piscatoribus facti predicatores. add. in marg. sin. ms.
[13] Id est…novos] sup. l. ms.
[14] Ecce] peccatori oi add. sed del. ms.
[15] Primo] Primus (p.c.) dies in marg. sin. ms.
[16] humani] In pulverem suum revertentur, id est, recognoscent se pulverem esse et viles sicut Abraham Gen. 28: Loquar ad dominum michi cum sim cinis et pulvis, et Mich. 1: In domum pulveris pulvere vos spargite. add. in marg. sin. ms.
[17] tenebrarum] auferes spiritum eorum add. in marg. sin. ms.
[18] Secundo] Secunda dies add. in marg. sin. ms.
[19] Hebr.] 12 add. sed del. ms.
[20] Tertia] tertia in marg. sin. ms.
[21] Erat] Paulus add. sed del. ms.
[22] satiare] Hugo in Postilla. Spiritum rectum innova in visceribus meis. Ps 50 quasi dicens Spiritum meum inveteravi per peccatum et ad carnalem voluptatem incuravi. Baruch 3: Quid est Israel quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena? Ps: Inveteravi inter omnes inimicos meos, sed tu fac eum novum et rectum, ut rectus ad celestia dirigatur et novus gratiam tuam recipiat. Matth 9: Nemo mittit vinum novum in utres veteres. Ezechiel 11: Dabo eius cor novum et spiritum novum in visceribus eorum. Rectum dicit non sicut in Iob 16 dicitur: Effundit in terra viscera mea, id est, in terrenis. Vel de spiritu increato dicitur: Spiritum rectum innova in visceribus meis, id est, Spiritum sanctum infunde cordi meo qui dicitur novus et rectus ab effectu, quia innovat et rectificat, sicut dicitur demonium mutum Lc. 11. / De innovatione: Psalmus: Emitte spiritum tuum et creabuntur. / De rectificatione dicit Augustinus: Spiritus rectus est quo fit ut anima in veritate querenda deviare atque errare non possit. Unde in ymno: Ductore sic (supra l.) te previo, vitemus omne noxium. add. in marg. ms.