[144v] Duplex est desiderium, scilicet spiritus et carnis. Desiderium spiritus est quando desiderat illud quod est pro salute anime ut sunt bona gratie et tale non differtur a Deo, sed statim datur quando homo indiget. Unde tali dicitur Numeri 22: Quidquid volueris, dabo tibi. Sed desiderium carnis est quasi sitis mendosa que non provenit ex aliqua indigentia, sed potuis ex repletione nimia et in naturali concupiscentia, et ideo illud melius creatur per subtractionem illius quod desideratur quam cum sibi offertur quod desiderat. Nam sicut ille qui patitur sitim mendosam quanto plus biberit vespere, tanto plus mane sitit. Sic in proposito quando carni tribuitur quod desiderat, ipsum desiderium postea magis accenditur. Spiritus in uno bono desiderato adepto quietatur. Prov. 4: Desiderium suum iustis dabitur. Si autem desiderium carnis alicui tribuitur, signum est maxime ire et indignationis divine secundum illud Augustini de verbis Domini[2]: Non est magnum exaudire a Deo ad voluntatem habente pro magno exaudire ad utilitatem. Aliunde Deus iratus dat quod petis et idem propitius negat quod petis. Et ideo dicit Psalmus: Desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc este eorum erant in ore ipsorum et ira Dei adscendit super eos.
Per omnia et in omnibus debemus nos conformare divine voluntati. Hec enim est regula directiva actuum nostrorum et exemplar ad quod debemus respicere. Hanc regulam petebat Psalmus cum dixit: Doce me facere voluntatem tuam. Hec voluntas Dei est in sanctis sicut in obiecto volito, quia hec est tota voluntas Dei circa vos, ut simus sancti. Iuxta illud 1 Thym. 4: Voluntas Dei sanctificatio vestra, vel sicud in signo vel in speculo, quia vita et conversatio sanctorum tota conformis est divine voluntati et in ipso tamquam in quodam speculo relucet omnis voluntas Dei quam ad precepta, consilia et desideria. Sicut enim speculum mundum recipit distincte ymaginationem rei ad quam convertitur, sic iustitia iustorum cum sit totaliter conversa ad voluntatem Dei secundum illud Rom. 12: Probetis que sit voluntas Dei beneplacens et perfecta.
Secundum[3] Philosophum: Unusquisque habet naturalem inclinationem et amorem ad locum in quo genitus est. Et ratio potest esse, quia in ipso recipit esse, et melius conservatur in illo loco quam in alio. Ambrosius in libro de virginitate: Discite in hoc mundo supra mundum esse.
Seneca: Omnem diem ultimum cogita. Non enim Deus nobis promittere longam vitam de qua incerti sumus. Nihil enim certius morte, et nihil incertius hora, quia promisit tibi peccatorum tuorum veniam. Non promisit tibi diem crastinam, sicut dicit Augustinus. Ideo omne tempus nostrum debemus estimare diem ultimum vite nostre, et illud utiliter expendere operando, quia nulli dubium est, nec debet esse, nisi quod oportebit de eo nos reddere rationem. Et tanto debemus maiorem diligentiam de ipso habere inquantum breve est et faciliter transit. Est enim tempus velud umbra. Sap. 2: Umbre transitus est tempus. Iob: Dies mei sicut umbra transierunt.
Gregorius: Breve est omne quod transit, et ad exemplum iudicium sine intermissione nolentes volentesque properamus. 1 Cor 7: Tempus enim breve est; et ideo: Non debemus ammittere rem tam preciosam sicut est tempus, dicit Bernhardus in sermone ad scolares. Nichil preciosius tempore et heu hodie nichil vilius invenitur. Transeunt dies salutis et nemo recogitat in corde suo, nemo sibi perire diem nunquam rediturum causatur. Sed sicud nec capillus de capite, sic nec momentum peribit de tempore, dicit Avicenna De remediis. Sero medicina paratur, cum mala prolongas, convaluere moras, sed propera nec te venturas differt in horas, qui non est hodie cras, minus aptus erit. Et ideo teneamus consilium Salomonis Eccl. 11. Mane semina semen tuum, et ad vespera non cessat manus tua. Non vult aliud dicere nisi quod tempestive incipiamus et indeficienter perseveramus. Secundum sententiam Philosophi, mundus coctidie transit. 1 Joh. 2: Transit mundus et concupiscentia eius. Locus[4] naturalis rei est iste ad quem naturaliter movetur. Eodem modo locus anime voluntarius est ad quem voluntarie movetur quia igitur viri iusti voluntate et desiderio ad celum coctidie moventur, locus eorum est celum et non mundus, in quo iusti sicut advene peregrinantur.
Ascendit fumus, scilicet lacrimose compunctionis a corde ad oculos, et nota quod fumus est ex igne et signum ignis, sed ex igne cum aqua, id est ex igne caritatis et mixta aqua timoris vel doloris, et est signum caritatis non tamen perfecte, sed imperfecte que mixta est cum caritate. Perfecta enim caritas foris mittit timorem. I Joh. 4[6] Fumus, inquam, ascendit, et hoc in ira eius, id est pro timore ire eius. Ps.: Tange montes et fumigabunt. Ignis, scilicet clarus sine fumo, id est motus pure caritatis exarsit a facie, id est a cognitione eius. Facies enim Dei dicitur cognitio. Iob 33: Videbis faciem eius in iubilo. Nec dicit, tamen arsit, sed exarsit in cognitione divinitatis. Intra exarsit in cognitione humanitatis, id est, extra arsit carbones qui extincti erant, id est, illi qui erant prius in mortali peccato mortui et denigrati. Trene 4: Denigrata est super carbones facies eorum. Naum 2: Facies eorum sicut nigredo olle. Succensi sunt ab eo igne vel Deo, qui dicitur ignis. Deut. 9 et ad Ad Hebr. ultimo: Deus noster ignis consumens est. Item: Debent attendere magnitudinem peccatorum suorum et severitatem ire Dei. Post confisi de venia non tam sua peccata quam Christi beneficia, nec tam Christum iratum quam benignum respiciunt, et sic ignis pure dilectionis sine fumo doloris in cordibus eorum ascenditur, et sicut dicitur Tob. 3[7]: Dominus post tempestatem contritionis tranquillum facit devotionis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundit a facie eius provenit, id est a ventu misericordie eius que facies dicitur[8]. Bernhardus: Tria insunt unguenta sponse Christi, scilicet unguentum contritionis, devotionis et compassionis. Unde dicit: Bonum est unguentum contritionis quod fit de[9] recordatione peccatorum. Melius est unguentum devotionis quod fit de recordatione beneficiorum, sed utrumque superat unguentum compassionis quod fit de respectu miserorum.
Ascendit super cherubim qui est penultimus ordo, quia ultra seraphin non est nisi gyrothesia, id est sacra ordo trinitatis, et dicitur super cherubim, quia nulla scientia attingere valet ad ipsum. Ps.: Mirabilis facta est scientia tua, etc. Et Eccl. 7: Dixi sapiens efficiar et longius recessit a me.
Item: Cor meum conturbatum est, id est omnino turbatum in me non in Deo, in quo pax habetur. Ioh. 16: Ut in me pacem habeatis. Ps.: Ad meipsum anima mea conturbatum est. Gregorius: Iustum est ut in se semper merores inveniat qui relicto vero gaudio in se gaudia querebat. Derelinquit me virtus mea, sed non Domini. Nam penitentem non dereliquit virtus altitudini, unde Marie que interpretatur amarum mare et significat penitentem. Dicit angelus Luc. 1: Spiritus Sanctus super et virtus altissimi obumbrabit tibi. Et qui iuxta me erant[10], id est michi iuncti per amititiam, de longe steterunt, separati rupto vinculo amoris. Iob 19: Fratres meos longe fecit a me; et post: Abhominati[11] sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam, adversatus est me. Talis amicus non erat. Beatus* Bernhardus qui dicit ad Eugenium papam. Olim michi invisceratus es, non michi tam facille a medullis[12] ex