F.144R
Anonymus
(Edidit Edit A. Luk√°cs)

38[1]

[144r] liberaret, et suam vitam pro nobis posuit ut eterne vite participes nos efficeret, et prius circa finem. Simus ergo grati beneficiorum Dei qui nos per suam misericordiam ad se convocavit. Diligamus Deum patrem toto corde, tota anima qui nos in tantum dilexit ut proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Diligamus ipsum filium Dei qui, equalis Deo patri per omnia, factus est pro nobis hominis filius ut nos redimeret et proprio sanguine lavaret nos a peccatis nostris. Diligamus et Spiritum Sanctum eiusdem Patris et Filii et Spiritus Sancti, cuius sanctificatione signati sumus in baptismo et filii Dei effecti, et cuius inspiratione anima bona facimus que facimus, et ipsi Deo optimi semper gratias agamus et semper eius misericordiam deprecemur, ut in presenti vita nos conservet et ad perpetuam perducat. Cui est honor et gloria in omnia secula seculorum Amen. Gregorius in Omelia Petite et dabitur vobis. In letania maiori.

Nota de rependio beneficiarum[2]

Non referre gratiam beneficiis est turpe. Ideo de ingratis grati queruntur pluribusque memoriam tempus impositum subducit. Namque recentia viguerunt apud illos, eo interiecto spatio obsolescunt. Multa sunt genera ingratorum ut furis homicidarum. Ingratus est qui beneficium se accepisse negat quod acceperit. Ingratus est qui dissimilat. Ingratus est qui non reddit. Ingratissimus omni qui obliterus est. Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium meritorum intra conscientiam inclusorum. Hic nunquam gratus fieri potest cui beneficium totum elapsum est. Apparet illum non sepe de reddendo cogitasse cui oppressit oblivio denique ad reddendam gratiam, et virtute opus est, et tempore, et facultate, et aspirante fortuna. Quid sit ingratus? Nulla lex monstrat. Sepe et qui reddit quod accepit, ingratus est, et qui non reddit, gratus. Turpissima vox est in beneficio redde. Item: Generosi animi est et magnifici iuvare prodesse. Qui dat beneficia, Deum imitatur; qui recipit, feneratores. Item: Refert cuius animi sit qui prant, non cuius status. Nulli preclausa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos, servos, reges, exules. Non elegit domum, nec censum. Nudo honore contenta est. Item: Quidquid est quod servilis officii formulam excedit quod non ex imperio, sed voluntate prantur, beneficium est. Qui beneficium accipit quo magis eo indiget, magis accipit. Regnum est nolle regnare cum possis. Verba sunt Senece De beneficiis libro 3 in principio. Item: in fine secundi dicit: Vis reddere beneficium, benigne accipe. Retulisti gratiam, non ut solvisse reputes, sed ut securior debeas. Hec ille.

Nota de virtute

Nota quod homo non necessitatur in alteram partem sive boni, sive mali. Alioquin nec culpa, nec virtus possit asscribi, nec boni electio premium, ned declinatio mali supplicium mereretur, sed servatur ei in omnibus libertas arbitrii ut in quod[3] voluerit, ipsa declinet, sicut scriptum est: Ecce posui ante faciem vitam et mortem, ignem et aquam. Vita ergo Christus est, et mors novissimus inimicus qui est dyabolus. Habet ergo in arbitrio suo anima si velit in vitam Christum aut in mortem dyabolum declinare.

Humiliat[4] nos Deus per temptationem tribulationes ut agnoscamus quid suus ex nobis, ne extollamur ex eo quod a Deo accepimus vel accepisse putamus. De ipsis etiam bonis humiliamur videntes quod nostra non sunt, sed Dei. Quando et quantum voluit, dedit nobis ex gratia sua, non ex meritis. In libro de profectibus religiosorum prope principium ad tertia folia qui dicitur Reformatio mentis.

Nota de passione Christi

Christo in carne passo et vos eadem cogitatione armamini. 1 Petr. 4., id est eius passionem recolite, parati pro eo similia pati. Glossa: Sicut ipse sponte et vos sponte, sicut ipse omnia tollerravit et nos tolleremus, et benedicit armamini, quia memoria dominice passionis contra insultus et temptationes dyaboli munit. Unde Bernardus: Tanta est virtus crucis Christi ut si in mente fideliter habeatur, nulla peccati prevalere possit invidia, sed continuo ad memoriam totius peccati et mortis fugatur exercitus. Unde Gregorius[5]: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil tam durum est quod non e contra animo tolleretur. Trene 2: Dabis eis scutum cordis laborem tuum. Ideo[6]: Et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnicione voluntatis eius in omni sapientia et intentu spiritali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei. In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliari anima in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive qui in terris sive qui in celis sunt. Col. 1.

Nota de oblatione Christi[7]

Studeamus effici sicut parvulus iste. Distatus ab ipso, quia mittis est et humilis corde, ne magnus videlicet Deus sine causa sit factus homo parvus, ne gratis sit mortuus, ne in vacuum crucifixus. Distamus eius humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectemur dilectionem, coniuncemur passionibus, lavemur in sanguine eius, ipsum offeramus propiciationem pro peccatis nostris quoniam ad hoc ipsum natus est et datus est nobis. Bernhardus super Missus est, omelia 3 in fine.

Vere[8] languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attristus est propter scelera nostra. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum. Iniquitates eorum ipse portavit, tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus oravit. Isa. 53: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor, sicut est dolor meus. Trene 1.

Recogitabo tibi omnes annos. Ys. 38[9]. Loquar in tribulatione spiritus mei, confabulor amaritudine anime mee. Iob 7. Gratiam fedeiussoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam suam. Eccl. 29.

Retributione[10] commanent propter quod et gratiarum sacrum prompte faciunt, ut retributio sit. Hoc enim proprium gratie. Refamulari enim oportet ei qui gratiam fecit, et rursus incipere ipsum facientem. 5 Ethicorum c. 7. Facit enim retributionem eam que secundum proportionalitatem, secundum dyametrum[11] coniugatio. 5. Ethicorum c. 7[12].