˂143av˃
[143av]
Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in
corde suo
, id est non si quis concupierit secundum desiderium inevitabile
carnis, sed si quis concupierit secundum voluntatem anime et consensum
decernit statuens implere quod cupit ille talis, et si nihil gesserit, iam
omni corde adulter est ante Deum, quia forsitan impeditus est ab opere, non
compunctus in voluntate. Infra: Nec enim fieri potest ut caro aliquando
cesset a desiderio malo. Desideria enim carnis retinere quidem possumus ut
non faciamus quod desiderat caro. Precidere autem non possumus ut non
desideret. Ait Crisostomus super Matth. Omelia XIa.