[143v] Nota quod per efficaciam sacramenti confirmatur homini nomen truimphale et victoriosum per quod de seipso et de omni defectu culpabili victoriose triumphat. Et quia istud donum non datur quibuslibet hoc sacramentum sumentibus, sed solum hiis in quibus consistit congrua dispositio ad huius doni receptionem. Ideo dicitur Apocalypso: Nemo scit nisi qui accipit, id est qui effectum istius doni in seipso meretur experiri. Ad istum triumphum igitur consequendum tria requiruntur que aperte figurantur per illa tria, que circa illud sacramentum mirabiliter contingunt. Primum est quod mens devota per divini amoris efficaciam in Deum totaliter transformatur[2] quod designatur per hoc quod hic una substantia in aliam miraculose convertitur. Secundum est quod eius voluntas divine voluntati sic per gratiam conformetur quod in omnibus agendibs, appetendis et diligendis, nichil ex arbitrio proprio operetur, sed in omnibus talibus secundum Dei nutum et divine voluntatis beneplacitum disponatur quod designatur per hoc quod hec accidentia non subsistunt virtute naturalis subiecti, quia substantia panis iam est conversus in corpus Christi, sed potius virtute divina mirabiliter sustentantur. Tertium est quod affectus hominis per vehementiam divini amoris tantum sit transformatus in Deum quod habeat solam apparentiam hominis cum existentia deitatis, et hoc signatur per accidentia remanentia, de quibus licet videatur exterioribus specibus quod eis subsistat substantia panis. Illa tamen per conversionem iam transiit et solum ibi existit vera substantia corporis et sanguinis Christi ut sic anima devota per amorem in Deum perfecte transformata propter necessitatem corporalis indigentie appareat quidem ducere vitam humanam, sed in spiritu et mente vere ducit et ducere debet vitam angelicam et divinam, ut vere possit dicere cum Apostolo: Nostra conversatio in celis est.
Queritur quare pradixerit passionis sue misterium ut altius insideat mentibus ipsorum frequentius repetitum, etiam quia omnis adversitas que subito advenit omnibus extra spem, nimium gravis est quam vero ante cognoscimus et preparamur contra eam, dum supervenerit exspectantibus. Nobis levior invenitur quam esset futura si repentina venisset. Crisostomus omelia 28. Super Mattheum in imperfecto.
Nota bene[3]
Frequenter patitur Dominus discipulos suos aliquid non recte aut dicere aut agere aut cogitare, ut ex illorum culpa occasiones inveniat docendi et exponendi regulam pietatis sciens quia et ipse error eorum[4] non nocet presente magistro et non solum in presenti, sed etiam in futuro doctrina eius edificat. IteItem[5]m: Nos non debemus illud petere quod nos bonum iudicamus esse, sed orantes in potestate Dei ponamus ut ad illud nos exaudiat quod ipse nobis expedire cognoscit. Item nos Christiani quando aliquid a Deo petimus et non inpetramus, non frangatur fiducia nostra, neque cadat spes nostra a Deo ut de cetero desperemus de misericordia eius. Qui enim si nobis non expedit accipere quod petimus? Quamvis autem putas te spiritalem rem petere secundum Deum et dignam impetrationem tamen si non impetraveris, graviter ferre non debes.
Non enim quod apud homines iustum vivatur iam et apud Deum similiter iustum est. Quanto maior est Deus homine, tanto profundiora sunt Dei iudicia quam hominis. Item: Da nobis auxilium gratie tue et non vincamur a malo, sed ipsi omne malum vincamus. Item: Nescientibus desiderabile est bellum. Item: Calix est passio, baptismum autem ipsa mors. Item[6]: Qui voluerint inter vos esse primus, erit vester servus. Fructum humilitatis posuit primatum celestem ut quicumque desiderat primatum celestem, sequatur humilitatem celestem. Quicumque autem desiderat primatum in terra, inveniat confusionem in celo ut iam non sit inter servos Christi de primatu certamen, neque festinet unusquisque eorum quomodo aliis maior appareat, sed quomodo omnibus inferior videatur, quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed qui iustior fuerit, ille est maior. Conversatio ergo melior est desideranda, non dignior gradus. Nam desiderium primatus ex iactantia nascitur cordis. Qui autem humilis est, et indigniorem se aliis arbitratur secundum apostolicum preceptum illud quod ait: Alter alterum estimans superiorem, nunquam desiderat superior apparere. Primatus enim fugientem se desiderat, desiderantem se horret. Scitis quod principes dominantur eorum, et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicumque inter vos voluerit maior fieri, erit omnium minister, ait Crisostomus super Mattheum in imperfecto omelia 29 Omnis qui habet potestatem sed acceptam ab alio, illius vere est qui dedit. Ubi supra.
Nota de cognitione imaginis Dei in seipso[7]
Animus, qui in sui cognitione pleneque eruditus non est, ad Dei cognitionem non sustollitur. Frustra cordis celum dirigit ad videndum Deum qui nondum ydoneus est ad videndum seipsum. Prius distat homo cognoscere invisibilia sua quam presumat apprehendere invisibilia divina. Prius est ut cognoscas invisibilia spiritus tui quam possis esse ydoneus ad cognoscenda invisibilia Dei. Alioquin si non potes cognoscere te qua fronte presumis apprehendere ea que sunt supra te? Precipuum et principiale speculum ad videndum Deum animus rationalis absque dubio invenit seipsum. Si enim invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, ubi, queso, quam in eius ymagine cognitionis vestigia expressius impressa reperientur? Aptius[8] ergo speculum quam spiritum rationalem invenire non possumus. Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum quisquis sicut sitit videre Deum suum. Hoc itaque speculum non desinit verus Ioseph tenere, tergere et indesinenter inspicere. Tenere ne deorsum corruens terre per amorem inherat, tergere ne inanium cogitationum pulvere sordescat. Inspicere ne ad inania studia intentionis sue oculum reflectat. Ex terso autem speculo et diu diligenter inspecto, incipit ei quedam divini luminis claritas interlucere et immensus quidam insolite visionis radius oculis eius apparere. Hoc lumen oculos eius irradiaverat qui dicebat: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti letitiam in corde me. Ex huius igitur luminis visione quam admiratur in se mirum immodum accenditur animus et et animatur ad videndum quod est supra se. Richardus in libro de 12. patriarchis[9].
Nota quomodo debemus esse grati Deo
Magnam spem salutis nostre prebet nobis quod ipse Dominus, qui est iudex noster, ipse nobis medicus[10] fieri dignatur. Ipse pro nobis carnem suscepit humanam, ipse fragilitates nostras suscepit ut sanaret, dolores nostros sustinuivit ut ab eternis doloribus nos redimeret. Ipse suum sanguinem pro nobis fudit ut nos a dyaboli servitio