F.143R
Anonymus
(Edidit Edit A. Luk√°cs)

37

Nota de ambulatione spirituali[1]


[143r] Sicut ergo accepistis dominum nostrum Iesum Christum, in ipso ambulate, radicati, et superedificati in ipso, et confirmati in fide. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti qui est capud omnnis principatus et potestatis. Col. 2.

Estote imitatores Dei sicut fratres karissimi et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit vos[2] et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicud decet sanctos; aut turpitudo aut stultiloquium aut sterilitas que ad rem non pertinent, sed magis gratiarum actio.

Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et sanctitate et veritate. Probantes quid sit beneplacitum Domino: Videte itaque fratres quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes. Eph. 5. Augustinus in libro De cognitione vere vite dicit: Dominus Iehsus est via in qua imus veritas ad quem venimus, vita in quae permanebimus quia ipse est anima, patria et habitatio, ut dicitur in libro De spiritu et anima. Divina persona in humanitate Christi est abscodita ut dicit Augustinus Super septem angelorum ierarchiam: Ita quod Christi humanitas est via ad eius humanitatem. Unde exponens illud: Ego sum via, Ioh. 14, dicit: Verbum assumens humanitatem factum est via. Ambula per hominem et venies ad Deum, scilicet personam Verbi. In quo omnis thesaurus, etc. Ioh. 10: Ego sum hostium, per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egrediet et pascua inveniet. Ego sum hostium intellectui per fidem reseratum Ysaias 7: Nisi credideritis, non intellegeretis. Ego sum hostium voluntati per caritatem apertum. Caritas enim non vult scire medium inter se et dilectum, ymmo, ut dicit Hugo Super septem angelorum ierarchiam: Amor sive caritas sua actione presentatur donec ad dilectum et in dilectum veniat.

In libro de 12. patriarchis[3]. Ascendat homo ad cor altum et exaltatur Deus. Disce, homo, cogitare, disce cognoscere teipsum et ascendisti ad cor altum. Quantum cottidie in tui cognitione proficis, tantum ad altiora semper tendis. Ideo si philosophi gentiles seipsos plene cognovissent, numquam ydola coluissent, numquam credere collum inclinassent, numquam contra creatorem cervicem erexissent. Domine, quis habitabit in tabernaculo? Quid, tu dicis, doctor bone, doctor Christe, quid est veritas? Ego sum, inquit, via, veritas et vita. Sequatur ergo veritatem qui vult ascendere in montem. Sequere Christum quicumque cupis ascendere in montem[4] istum. Via ardua, via secreta et multis incognita que ducit ad montis huius fastigia. Illi soli, ut arbitror, sine errore currunt; illi soli sine impedimento perveniunt qui Christum secuntur, qui a veritate ducuntur. Quisquis ad alta properas, securus eas si te precedit veritas. Nam sine ipsa frustra laboras. Tam non vult fallere quam non valet falli veritas. Christum ergo sequerere si non vis errare. Sed ne perterreat labor intineris vel retrahat difficultas ascensionis, audi et attende. Quis sit fructus perventionis? In ipso montis cacumine illuc transfiguratur. In ipso Moyses cum Helia videtur et sine indice uterque cognoscitur, in ipso vox patris ad filium auditur. Quid horum non mirabile, quid horum non desiderabile. Vis videre transfiguratum Christum? Ascende in montem istum, disce cognoscere teipsum. Vis videre et absque ullo indice cognoscere Moysem et Heliam? Vis absque doctore sine expositore intelligere legem et prophetiam? Ascende in montem istum, disce cognoscere teipsum. Vis audire paterni secreti archanum? Ascende in montem istum. Disce cognoscere teipsum. De celo enim descendit illud, id est nosce teipsum.

Triplici[5] studio ad huius cognitionis celsitudinem perdicimur: per studium operis, per studium meditationis, per studium orationis. Multa enim experimur operando, multa invenimus investigando, multa extorquemus orando. Innumera, siquidem que nec per experientiam operis, nec per investigationem rationis invenire valemus, per importunitatem[6] orationis edoceri meremur ex revelatione divine inspirationis. Hiis tribus comitibus sibi adiunctis veritas in nobis proficit et in alta se attolit, et eo usque se per coctidiana incrementa exaltat donec predicti montis verticem tangat. O quam multos hodie videmus studiosos[7] in lectione, desidiosos in opere, tepidos in oratione, presumentes tamen montis huius cacumina se posse apprehendere. Sed quando, quaeso, apprehendent qui Christum ducem non habent? Neque enim ducit eos Christus qui ascendere non vult, nisi[8] cum discipulis tribus. Iungat ergo studio lectionis, studium operis et orationis qui Christum querit habere ducem itineris, ductorem ascensionis. Absque dubio sine ingenti exercitio, sine frequenti studio, sine ardenti desiderio ad perfectam scientie altitudinem mens non sublevatur qui Christi vestigia perfecte non sequitur, qui viam veritatis haut[9] recte ingreditur. Sed nec hoc silendum quod multi montis huius iam se credunt apprehendisse suprema cum constet eos eius vix[10] tetigisse extrema. Sit tibi certum signum, quia montis huius verticem minime apprehendisti, si Christum clarificatum nec dum videre meruisti. Richardus in libro de duodecim patriarchis circa medium.


Nota de penitentia[11]


Vis evadere? Tene certum et dimitte incertum. Age penitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia penitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti; si vis agere penitentiam quo peccare non potuisti, peccata te dimiserunt, non tu illa. De penitentia distinctione 29.


Nota de sancto Thom[12]


Frater Raymundus de Piperno qui totius vite eius meruit esse testis pro sui commendatione magistri et debito solvendo discipuli ac pro consolatione circumstantis populi qui dicti doctoris vite exspectabat ut audiret meritum, surgens in medium predicavit et dixit: Ego istius doctoris totius vite exterioris et conscientie testis sum et frequenter merui audire meritum eius tam evidens et nunc generalem eius confessionem audivi quem ita semper purum reperi sicut puerum quinque annorum qui nunquam sue carnis sensit contagium, nec habuit in aliqua pravitate consensum.

Summendo sacramentum in ultimis dixit: Summo te precium redemptionis anime mee. Summo viaticum peregrinacionis mee pro cuius amore studui, vigilavi, et docui, et nihil unquam contra te dixi.

Qualibet die lectionem[13] unam sibi de collationibus patrum faciebat de quo introitus dixit: Ego in hac lectione devotionem colligo ex qua facilius in speculationem consurgo, ut sic affectus habeat unde se in devotione diffundat et intellectus ex huius merito ad altiora conscendat. In hoc sui patris dominici imitatus exemplum qui in dicto libro legens frequentius magnum perfectionis aperitem apprehendit.

Tante[14] pietatis dicitur fuisse in alios quod quidquid habere poterat pro necessariis sue persone modicis contenta in operibus misericordie effundebat. In se vero tante asperitatis fuisse dicitur ut magnam partem nocturni temporis aliis concessis ad otium durissimis disciplinis de una cathena ferrea se verberans sibi converterit in tormentum. Hec sunt dicta de sorore sua nomine Theodora sicut et matris.

Reverenter[15] audiebatur a Deo quasi sua predicatio prodiret a Deo. Quod autem dicebat ore, implebat opere. Non enim audebat aliud dicere nisi quod Deus eum dedisset implere. Admirabatur autem plurimum ut ex eius ore frequentius est auditum quomodo aliud et precipue religiosi possent de alio nisi de Deo loqui aut de hiis que edificationi deserviunt animarum. Hec in legenda sua.