F.141R
Anonymus
(Edidit Edit A. Lukács)

˂141r˃

35[1]

Crisostomus de temptatione

[141r] Baptismum signaculum est fidei. Numquid miles post militiam signatur ut sedeat et requiescat? Sed magis ante militiam ut militet, postmodum et laboret. Nam et athleta ante certamen ungitur ut luctetur, sic et spiritalis homo ideo oleo crismatis ungitur, ut contra dyabolum quasi spiritalis athleta luctetur. Sed quia multi cum temptati fuerint, vincuntur, illi tales non a Spiritu ducuntur ad temptationem suscipiendam, nec sunt filii Dei[2]: Quoniam qui spiritu Dei aguntur, hii filii[3] Dei sunt, sed a peccatis expelluntur propriis. Qui autem spiritu Dei ducuntur ad temptationem, non superantur.

Item[4]: Quando dyabolus Dei sibi presumpsit honorem dicens: Hec omnia tibi dabo si prosternando adoraveris me, et hoc quesivit[5] sibi fieri a Christo quod Deo soli fieri debebatur, exasperatus est, iratus est, et[6] increpavit eum et repulit dicens: Vade retro Sathanas. Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias illatas ab impiis sive in dicto sive in facto magnanimiter sustinere Dei autem iniurias et contemptum, nec usque ad auditum sufferre. Quoniam in propriis iniuriis esse quempiam pacientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium.

Item: Difficile suspicatur aliquem malum qui ipse bonus est, sic difficile[7] suspicatur aliquem bonum qui ipse malus est.

Item: Quomodo mali homines nunquam periclitantur, sed semper boni? Scito quoniam qui filii Dei sunt hii tantummodo in temptationibus baptizantur in igne. Veniat tibi in mente quod te docuit Apostolus dicens: Et omnes volentes pie vivere persecutionem patiuntur. Ille enim mundatur in quo est aliquid boni quod mundetur, ut puta bonus homo si carnalibus vitiis fuerit sordidatus, temptatus temptatur ut illud bonum eius mundetur. In illo autem quid mundandum est, in quo nichil est boni?

Item: Scire debemus quod filii Dei temptari non possunt a dyabolo nisi in deserto exierint. Hoc est nisi proposuerint aliquas studere virtutes. Nota[8] quod duplex est desertum. Est enim desertum secundum Deum, et est desertum secundum dyabolum. Natura carnalis domus dyaboli est, et omnis iniustitia epulatio eius est. Quantum autem ad Deum desertum est quoniam non est in ea iustitia Dei. Spiritus autem domus Dei est, et omnis iustitia epulatio est[9] ipsius. Quantum autem ad dyabolum desertum est quia in iustitia non est[10] in eo qua dyabolus delectatur. Et quare natura carnis domus dyaboli est? Quia omne malum nitus in carne est, quia secundum voluntatem carnis est et intus in mundo, quia secundum voluntatem mundi est. Omne autem bonum foris est extra carnem, quia non est secundum voluntatem carnis, et foris est extra mundum, quia non est secundum voluntatem mundi. Vides ergo quia omnis res spiritalis extra fines carnis est foris, et quasi in deserto est, et extra fines mundi est foras. Unde qui secundum Dei mandatum vivunt, exisse dicuntur de mundo in corpore, sed conversatione exisse dicuntur de carne et in spiritu esse. Domus autem Dei spiritus est, quia omne bonum intus in spiritu est, quia secundum voluntatem spiritus est. Omne autem malum foris extra spiritum est, quia non est secundum voluntatem spiritus. Vides ergo quia omnis res carnalis foris extra fines spiritus est, et in deserto est.

Dico* quantum ad Deum, desertum est natura carnalis, ubi non est via iustitie, in qua non invenitur aqua Spiritus Sancti, et est vituperabile desertum de quo et propheta dixit: In terra deserta, in invia et in inaquosa. Quantum ad dyabolum autem desertum est omnis res spiritalis, et est laudabile desertum. De tali deserto dicebat Deus ad pharaonem: Dimitte populum meum ut serviat michi in deserto. In tali deserto vult Deus omnes sibi servire. Ad tale desertum omnes[11] filii Dei qui habent Spiritum Sanctum exeunt ut temptentur; ut puta, proposuisti non ducere uxorem, duxit te Spiritus Sanctus in desertum, id est, eiecit te extra fines carnis et mundi ut tempteris a concupiscentia carnis, quia non habet castitas in se ut delecteris in ea secundum carnem. Si autem nitus eras in carne et mundo, id est, secundum naturam carnis et mundi habeas uxorem, non temptaberis. Quomodo enim temptetur libidine qui coctidie est cum uxore?

Item: Proponis humilitatem servare, existi in desertum ut tempteris a spiritu superbie, quia caro et mundus in humilitate non delectantur. Exsurget[12] aliquis dyaboli angelus qui te conculcet et irritet humilitatem servasse dum vides, quia in hoc seculo humilitas contempnitur et superbia honoratur. Et cum hos omnes spiritus viceris, novissime temptaris a spiritu vane glorie. Incipis enim gloriari quia vicisti, quia spiritus vane glorie precipue a sanctitate nutritur.

Item: Deus que hominis sunt agere potest, homo autem que sunt Dei agere non potest. Sed formosam dicis, Moyses et Helyas quadraginta diebus ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes esuriebant et sustinebant; iste autem quadraginta diebus non esuriit. Hec Crisostomus super Mattheum omelia 7a Tunc ductus est Iehsus in desertum a spiritu Mattheus 4.


Nota de progressu virtutum[13]


Ibunt de virtute in virtutem progrediendo. Psalmus[14] sicut apes de flore in florem ut mellificent, sed cum omnes virtutes gratuite simul infundantur, quomodo itur de una in aliam? Respondetur: Hoc intelligitur quantum ad virtutum actus, non quantum ad habitus. Unde iustus modo punit ex iustitia, modo parcit ex misericordia, modo patientia utitur in adversus, modo temperantia in prosperis. Prov. 4: Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Et unumquodque coram facie sua ambulabat, ubi erat impetus, spiritus illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. Ez 1.[15] Ascensiones in corde suo disposuit, scilicet gradus vel scalam per quam ad domum illam celestem ascendat. Beatus Benedictus docuit discipulos suos scalam humilitatis per quam apud seipsos descendentes, apud Deum ascenderent secundum regulam Domini. Lc 18: Qui se humiliat exaltabitur, et in scala illa assignat beatus Benedictus 12 gradus humilitatis[16]: primus est timor Domini, secundus renuntiatio proprie voluntatis vel non amare propriam voluntatem, tertius obedientia, quartus patientia, quintus confessio peccatorum, sextus contemptus sui, septimus preferre alios sibi, octavus nil singulariter agere, nonus tacere usque ad interrogationem, decimus non esse facilem ad ridendum, undecimus pauca et rationabilia loqui, duodecimus statu et habitu humilitatem pretendere.

Versus[17]: Qui timet et nil vult, parens patiensque fatetur. Se tempnit, prefert alios, nil singulus audet. Absque loqui risuque gravis, stat pronus ubique. Gregorius[18]. Super Ez. omelia 3. Unumquodque eorum coram facie, scilicet ambulabat coram in presenti dicimus. Aliud est ante faciem ambulare et aliud coram, id est in presenti. Ante faciem enim ambulare est anteriora petere, coram facie ambulare est sibimetipsi absentem non esse. Ante faciem quippe ambulare est anteriora petere. In presenti vero ambulare est sibimetipsi absentem non esse. Omnis etenim iustus qui vitam suam sollicitus aspicit et diligenter considerat quantum coctidie in bonis crescat aut fortasse quantum a bonis decrescat iste, quia se ante se ponit, coram se ambulat. Quippe qui vigilanter videt utrum surgat an defluat. Quisquis[19] vero vite sue custodiam negligit, discutere que agit que loquitur, que cogitat aut despicit aut nescit, coram se iste non ambulat quia, qualis sit in suis moribus vel actibus, ignorat; nec sibimetipsi presens est, qui semetipsum coctidie exquirere atque cognoscere sollicitus non est. Ille autem veraciter se ante se ponit, sibique in presenti est qui se in suis actibus tanquam alium attendit. Nam sunt multa peccata que comittimus, sed idcirco nobis gravia non videntur, quia privato nos amore diligentes clausis nobis oculis in nostra deceptione blandimur. Unde fit plerumque ut et nostra gravia leviter et proximorum mala levia graviter iudicemus. Scriptum quippe est: Erunt homines seipsos amantes. Et scimus, quia vehementer claudit oculos cordis amor[20] privatus[21]. Ex quo fit ut hoc quod nos agimus et non grave[22] esse estimamus plerumque agatur et proximo, et nimis nobis detestabile esse videatur. Sed quare[23] hoc quod nobis vile videbatur in nobis, grave videtur in proximo nisi quia nec nos sicut proximum, nec proximum conspicimus sicut et nos? Si enim[24] nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensibilia districti videremus. Et rursum: Si proximum aspiceremus ut nos, numquam nobis eius actio appareret intollerabilis quia sepe fortasse][25] talia egimus, et nil nos proximo intollerabile fecisse putabamus. Gregorius super Ezechielem omelia tertia.

Item: Coram facie scilicet non ambulant, quia ea que agunt, nunquam considerant. Hec ille.



Footnotes

[1] 35] 35 in ang. sup. dext.; Eam quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. Ymitatione Dei gloriosius est iniuriam tacendo fugere quam respondendo superare. Gregorius Omelia 19 (del.). 18. Quis ex vobis arguet me de peccato, etc. Sed contra hoc superbia dicit in corde: Turpe est ut accepta contumelia taceas. Quisquis conspicit quia contumelias accipis et taces, non putat quia patientiam exhibes, sed crimen agnoscis. Sed unde vox ista in corde nostro nascitur, nisi quia in ymis cogitationem fiximus, et dum in terra gloriam querimus, placere ei qui nos de celo conspicit, non curamus? Accepta ergo contumelia meditemur in opere vocem Dei. Ego non quero gloriam meam, est qui querat et iudicet. Gregorius ubi supra. Sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt. Gregorii supra. in marg. sup. ms.
[2] Dei] sup. l. ms.
[3] Filii Dei] tr. a. c. ms.
[4] Item] Nota quod nullus debet iniurias Dei sustinere, ymmo nec audire exemplo Christi in marg. dex. ms.
[5] quesivit] p. c. ms.
[6] et] increpab add. sed del. ms.
[7] Difficile…sic difficile] etc. add. in marg. dex. ms.
[8] Nota] Nota de duplici deserto in marg. dex. ms.
[9] est] ipsius sive add. sed del. ms.
[10] est] in ea add. sed del. ms.
[11] omnes] p. c. ms.
[12] Exsurget] Pinguescent speciosa deserti. Ps. 64. in marg. Dex. ms.
[13] Nota] Omne magisterium in examine caritatis approbatur. Gregorius. in marg. Dex. ms.
[14] Progrendiendo Psalmus] progrediendo add. In marg. Sin.; Psalmus add. sup. l. ms.
[15] Eze 1] Ascensio est contemplatio in qua aggregatione creature ascendit homo ad cognitionem creatoris in marg. dex. ms.
[16] humilitatis] Nota 12 gradus humilitatis in marg. sin. ms.
[17] humilitatem] Gregorius super Ez. Omelia 2: Ante faciem suam ambulabant sancta animalia quia ad temporalia que requirunt nullo iam appetitu respiciunt, et in eternis que appetunt sub contemplationis sue oculo boni operis pedem figunt. in marg. dex. ms.
[18] Gregorius] sup. l. ms.
[19] Quisquis] Nota de cognitione sui ipsius in marg. dex. ms.
[20] amor] Bernardus super Canticum sermone 33: Tria ista curiosa anima non cessat inquirere: iustitiam et iudicium et locum habitationis glorie sponsi tamquam viam in qua ambulet et ad quam ambulet mansionem. in marg. inf.
[21] privatus] privatus… Hec ille in marg. infer. ms.
[22] non grave] tr. a. c. ms.
[23] quare] hoc add. in marg. sin., hoc add. sed del. ms.
[24] enim] sup. l. ms.
[25] sepe fortasse] tr. a. c. ms.