˂140v˃
[140v] luctatur[1], citius ad terram deicitur, quia habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia nisi quedam corporis indumenta? Qui ergo contra dyabolum ad certamen properat, vestimenta abiciat, ne succumbat. Nichil in hoc mundo amando possideat, nullas rerum labentium delectationes requirat, ne unde ad votum tegitur, ad casum inde teneatur. Nec tamen sufficit nostra relinquere, nisi[2] relinquamus et nos. Quid est quod dicimus: Relinquamus et nos? Si enim nos ipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadat, si se deserit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi, aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum reliquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. Si avarus quisque ambire iam desiit, et largiri didicit propria, proculdubio semetipsum relinquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte inpios et non erunt. Conversi namque peccatores non erunt, non quia omnino non erunt in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. Tunc[3] ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nosmetipsos abnegamus cum vitamus quod per[4] vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat qui dicebat: Vivo autem iam non ego. Extinctus quippe fuerat senus ille persecutor, et vivere ceperat pius predicator. Si enim ipse esset primo pius, profecto non esset. Sed qui vivere se denegat, dicit: Vivit vero in me Christus. Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso extinctus sum, quia carnaliter non vivo, sed tamen essentialter mortuus non sum, quia in Christo spiritualiter vivo. Dicat ergo Veritas: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, quia nisi quisque a semetipso deficiat ad eum qui super ipsum est non appropinquat, nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sic olerum plante transponuntur ut proficiant, atque ut ita dixerim: Eradicantur ut crescant; sic rerum semina in terre admixtione deficiunt, et in reparatione sui generis uberius assurgunt. Unde enim videntur perdidisse quod erant, inde incipiunt apparere hoc quod non erant. Sed iam qui se a vitiis abnegat, exquirende ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Qui vult venire, etc.; protinus additur: Et tollat crucem suam cotidie, et sequatur me. Duobus modis crux tollitur, etc. Verba sunt beati Gregorii super Evangelium omelia 32a Si quis vult venire post me, abneget, etc.
Item[5]: Ipsis virtutibus quedam vitia iuxta sunt. E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet, quia dum pallor in vultu, dum tenuitas in corpore respicitur. Virtus patefacta laudatur et tanto se celerius foris fundit, quanto ad humanos oculus per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit ut quod causa Dei agi creditur, pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Symon ille significat qui inventus in itinere crucem dominicam in angariam portat. Aliena quippe onera in angaria portantur quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Symonem designatur, nisi abstinentes et arrogantes, qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentie interius non requirunt? Crucem ergo Domini, etc.
Item[6]: Compassionem animi plerumque latenter obsidet pietas falsa ut hanc nonnunquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat, dum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum. Compassio quippe homini et rectitudo vitiis debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factum est, et persequimur mala que fecit, nedum culpas incaute remittimus. Non iam per caritatem compati, sed per negligentiam condescendisse videamur.
Item: Frumentum si servas, perdes; si seminas, renovas.
Item: Incassum multum portatur cum iuxta est quo pergitur. Gregorius supra.
Deus dyabolum, temptatorem suum mergere in abyssum poterat et virtutem potentie sue non ostendit, quatenus nobis patientie sue preberet exemplum, ut quotiens a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Pensate quanta est patientia Dei, quanta inpatientia nostra. Nos si iniuriis aut aliqua lesione provocamur, furore perm˂o˃ti[8] aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere minamur. Ecce adversitatem dyaboli Dominus pertulit, et nichil ei nisi mansuetudinis verba respondit. Portat quem punire poterat ut hoc in laude eius altius cresceret, si hostem suum non extinguendo, sed interim paciendo tolleraret. Gregorius super Evangelium omelia 16 Ductus est Iehsus in desertum a spiritu. Matth 4a.
Nota quod in primordio mundi quod unus habuit plures uxores non peccaverit, quia peccatum illud caritatis hominum necessitas excusabat. Nunc autem postquam venit plenitudo temporis et senuit mundus, scimus quale est consilium Dei et quid vult et quid est placitum coram illo, sed ausi non sumus dicere propter homines continentes, in quorum corpore anima nichil agit, sed in toto illos possidet sanguis. Denique commendavit angelus Thobie in nuptiis eius ut conveniret ad illam secundum[9] consuetudinem humanam surgeret prius oraret et sic diceret: Domine tu scis, quia non propter libidinem accepi uxorem, sed propter liberos procreandos quia si aliter orasset, oratio eius non fuerat Deo placitura. Vide ergo quam opus illud carnis filiorum tam excusat. Nunc multitudo seculo creandorum hominum ratio est extincta. Iam[10] Deum non multitudo hominum, sed caritas sanctorum delectat. Crisostomus super Mattheum in Imperfecto omelia 2a Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph.
Nam[11] nulla res sic castitatem mulieris viro commendat, sicut vita eius disciplinata. Ubi enim timor Dei est, ibi et castitas est. Ubi autem non est timor Dei, ibi nec castitas est. Caro enim urget securitas mulieris adiuvat carnem. Si timor Dei non fuerit, qui resistat, quis eam teneat indagatam? O inestimabilis laus Marie! Magis credebat castitati eius quam utero eius, et plus gratie quam nature. Conceptionem manifeste videbat et fornicationem sufficari non poterat. Possibilius esse credebat mulierem sine viro posse concipere quam Mariam posse peccare. Et quod maius est vide, ut sponsus de sponsa sua, sic haberet apud se. Frequenter enim viri, etiam leviter si viderunt mulieres suas aspicientes in alterum, mox excitantur in zelum et quod non est, illud suspicantur quia ex magno amore nascitur zelus. Crisostomus ubi supra[12].