<139av>
[139av] Solus rei exitus probat quia habere eas et viriliter resistere magne virtutis est, superasse vere et triumphasse de ipsis gloriosum est. Carere autem eis comodius et securius. Succumbere periculosum. Appetere eas et sese ingerere incautum maxime infirmis et inperfectis. Exercitare tamen se ad pungnam spontaneam contra spiritualia vicia, contra iram et invidiam et vanam gloria, etc. Aliquando utile est, ut qui inter illos morari elicit, qui eum persequantur et offendant ut sic distat pacientiam, et qui sub districto magistro vivit, qui in omnibus frangit, eius voluntatem ut sic asswescat humiliter esse obediens et prompte. Et sic de ceteris viciis spiritualibus expungnandis. In libro de profectu religiosorum.
Augustinus 1 De civitate Dei capitulo 9. Boni temporalibus malis quandoque affliguntur, ut sibi ipse humanus animus sic probatus et cognitus quanta virtute pietatis gratis Deum diligat.
O[2] Alexander, noli appetere quod est corporale et transitorium, et quod te oportet cito relinquere para divicias incorporales, vitam immutabilem, dirige cogitaciones semper in bonum. Aristoteles in Secretum secretorum
Crisostomus super Mattheum in imperfecto omelia 7. Tria recia extensa habet super omnem mundum, ut quicumque evasit de retibus gule, incurrat in recia vane glorie, incidat in recia avaricie. De hiis tribus nullus hominum adhuc ad perfectum evasit, et si evasit, non integer, sed contritus evasit. Hic autem iam recia ventris disrupit, recia vane glorie transivit. Ponam ei nunc recia avaricie, et ostendam illi omnia regna mundi. Si concupiescit ea, scio, quia homo est. Nam omnes homines propter avariciam pecuniarum et propter vanos honores serviunt michi. Si autem contempserit ea, scio quia filius Dei est, nec enim potest desiderare que ipse creavit, nec delectatur terrenis qui fruitur celestibus.
Infra: Licet divitie a dyabolo interdum dentur, tamen dyaboli non sunt. Si enim vere consideres, magis ipse divitie in potestate hominis sunt quam in potestate dyaboli. Nam dyabolus non quibus ipse vult divitias dare potest, sed qui volunt ab illo accipere. Homo autem in potestate habet a quo vult eas accipere sive a dyabolo, sive a Deo.
Item: Si quis ad turpem rem aperit oculos, dyabolus aperit oculos eius; si ad iustam, Deus aperit.
Item: Nam et si peccatoribus dare et tollere potest divitias, sanctis neque dare, neque tollere potest. Putas non semper noluit tollere divitias Iob, sed non potuit, nisi quando permissus est.
Item[3]: Dyabolus enim quantum ad se nunquam cessat temptans, neque enim habet alium actum, non manducat, non bibit, non dormit, non opus aliud aliquod operatur, nisi ut temptet, ut fallat, ut subvertat. Hoc est cibus illius, hoc honor et gaudium. Propterea infatigabilis est in malo, sed misericordia Dei repellit eum. Et si mittit eum paulisper temptare propter fidem probandam, tamen repellit eum propter infirmam naturam, quia non tamdiu homines Dei dyabolus temptat quamdiu vult, sed quamdiu Christus eum permittit vel Spiritus Sanctus qui in eis est[4].