F.139v-s1r
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgartenț)

<139ar>

De temptatione in quadragesima[1]

[139ar] Ductus est Iesus in desertum in spiritu ut temptaretur a dyabolo. Mattheus 4[2]. Omnis Christi actio est nostra instructio. Ideo et nos ut exemplo Christi, etc. Crisostomus Super Mattheum omelia 7. Nunquid miles post miliciam signatur, ut iam sedeat et requiescat. Sed magis ante miliciam ut militet postmodum et laboret. Sic et spiritualis homo ideo oleo chrismatis ungitur, ut contra dyabolom quasi spiritualis athleta[3] luctetur. Sed quia multi, cum temptati fuerint, vincuntur et pereunt, illi tales non a spiritu ducuntur ad temptationem suscipiendam, nec sunt filii quoniam qui spiritu Dei aguntur, hii filii Dei sunt, sed a peccatis expelluntur propriis. Qui autem[4] spiritu Dei ducuntur ad temptationem, non superantur. Infra[5]. Qui enim habent spiritum Dei, non sunt contenti sedere ociosi, quia ipse spiritus qui est in eis, urget eos ad aliquod opus apprehendere magnum. Item: proponis humilitatem servare, existi in desertum, ut tempteris a spiritu superbie, quia caro et mundus in humilitate non delectantur. Exurget aliquis[6] dyaboli angelus, qui te conculcet et irritet humilitatem servasse, dum vides quia in hoc seculo humilitas contempnitur et surperbia honoratur. Et cum omnes homines spiritus viceris novissime temptaris a spiritu vane glorie. Incipis enim gloriari, quia vicisti, quia spiritus vane glorie precipue a sanctitate nutritur. Scire autem debemus quod filii Dei temptari non possunt a dyabolo, nisi in deserto exierint. Honor est nisi proposuerint aliquas studere virtutes; filii autem dyaboli et intellectus et in carne et in mundo constituti confringuntur et pereunt. Quomodo? Ut, puta, homo si uxorem habuerit. Hoc est enim intellectus esse in carne, non temptatur in libidine, i.e. non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua. Malus autem et intellectus in carne constitutus, i.e. habens uxorem, fornicatur et non est contentus una. Difficile aliquem suspicatur malum qui ipse bonus est, sic difficile suspicatur aliquem bonum qui ipse malus est.

Bernardus[7] in sermone secundo de circumcisione domini. In circumcisione domini. In hac die nascitur puer, quando ad amorem premie et odium peccati animus excitatur, sed periculosum est, si forte velit inter turbas seculi agere premiam. Ubi nimirum: Alii venenatis persuasionibus, alii utique exemplis peioribus ad peccatum alliciant, alii adulacionibus et in vanam gloriam, alii detractacionibus in inpacientiam animum eius deiciant. Procedat iam necesse est radius ostendat quantas et quam importunas presertim in hac generacione oportunitates et occasiones peccati offerat mundus, et ingerat quam debilis sit ad illas humanus animus maxime qui in peccati consuetudine sit nutritus. In hac ergo die prudencie eligat de presenti seculo nequam fugere dicens cum propheta: Odivi ecclesiam malignantium et cum, etc. Sed nondum sufficit hoc; forte enim eligere vult solitudinem non satis attendens propriam infirmitatem et periculosam dyaboli luctam. Qui enim periculosius[8] quam solum luctari contra hostis antiqui versucias, a quo videatur et quem videre non possit. Et infra. Quod si cuiquam ex antiquis patribus gratiam hanc concessam audivimus, non expedit temere se comittere huic periculo, nec oportet temptare Deum[9].

Crisostomus Super Mattheum Omelia 32: Sicut difficile est arborem iuxta viam positam fructus suos usque ad maturitatem servare, sic difficile est virum fidelem iuxta istum mundum viventem, i.e. in actibus eius iusticiam immaculatam usque ad finem tenere. Recede de via et plantare in loca secreta, ut nec mundus aliquid tecum habeat commune, neque tu cum mundo. Mundus enim est via communis per quam omnes transeunt qui nascuntur. Item: Quotienscumque misericordia Dei prevalens non aspicit nostra peccata, sed visitat homines in bono, dies dicitur visitacionis eius.


Henricus de Hassia[10]: Domus domine honorificentie dicuntur templa a templor vel contemplor, quod est speculor.