33
[139r] Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Argumentum est hic quod quid non est conversus, non potest alios confirmare. Eccl. 34[1]: Ab immundo, quis mundatur? In hoc etiam innuitur quod surrecturus erat firmior omnibus. Unde patet impletum in eo, illud quod dicitur Rom. 8: Scimus quoniam diligentibus Deum oportet cooperantur in bonum. Utile enim est viris sanctis temptari propter multa. Primo, ut suam infirmitatem experiantur, et inde humilientur, et cautiores reddantur. Eccl. 24: Qui non est temptatus, qualia scit? Secundo, ut alienis infirmitatibus compatiantur. Hebr. 3: Temptatum per omnia pro similitudine absque peccato. Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmibus nostris. Hebr. 4[2]. Tertio, ut eternam coronam habere mereantur que probatis promittitur. Iac. 1: Beatus vir qui suffert temptationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam etc.
Nota[3] quod quatuor modis retrahi solet aliquis a mali perpetuatione, scilicet timore, pudore, amicabili sermone, beneficii exhibitione[4].
Nota pulchrum sermonem de quadragesima in prima
Ductus est Iesus in desertum. Mattheus 4. a. Quis est ille Iehsus, nisi homo bonus existens in gratia divina qui optime dicitur Iehsus? Iehsus dicitur sicut dixit angelus ad beatam Virginem: Vocabis nomen eius Iehsum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed bonus homo potest vocari salvator vel contentor, quia non solum salvat vel continet genus humanum, sed totum mundum. Probo secundum Dionysium: Universum est sicut cathena, in qua sunt multi circuli, quorum unus continet alium. Sic est etiam in universo quod superior creatura continet quidquid inferior, et adhuc plus quod potest exemplariter patere, quia planta continet lapidem, et adhuc plus. Lapis enim habet quod etiam habent planta, et adhuc plus, scilicet vivere quod non habet lapis; etc. Ista autem[6] cathena aurea[7] in esse dependet a Deo mediante bono homine qui est in gratia, quia gratia est super naturam et nobilior tota natura, et circulus quo totus mundus vel universum connectitur Deo. Est bonus homo existens in gratia, et ideo bonus homo, cum contineat vel salvet totum mundum, optime dicitur salvator talis homo. Ille autem Iehsus vel homo ducitur a spiritu tribus ductibus vel gradibus in desertum; quorum primus vocatur abiectio sui, secundus mortificatio carnis, tertius contemptus mundane prosperitatis. Isti enim sunt tres gradus quibus itur ad perfectionem, super quos fundatur omnis vita perfecta et omnis ordo. Quicumque enim dicitur esse perfectus, oportet quod semetipsum abiciat[8]. Unde Dominus in Evangelio: Nisi granum frumenti candens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert; cuius ratio naturalis est 1 De generatione: Generatio enim unius est corrumptio alterius, et econverso. Quando enim materia recipit unam formam, oportet quod ammitat aliam, et ideo quamdiu homo vixerit vita alibi, nunquam poterit habere vitam supernaturalem[9], et sic quicumque voluerit perficere debet seipsum primo abicere.
Secundo debet carnem suam mortificare, quia secundum Apostolum: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; et sibi muto 10[10]. Contraria autem non possunt simul inesse uno subiecto 10[11] Metaphysice; immo mutuo se expellunt. Et ideo dicit Apostolus: Si spiritu vixeritis, desideria carnis non perficietis; quia nullus potest[12] duobus dominis contrariis et non subalternatis servire; aut enim unum diliget, et alterum odio habebit, vel econverso. Et ideo: Si aliquis voluit supernaturaliter vivere, oportet ipsum carnem suam cum suis desideriis mortificare.
Tertio debet totum mundum et ea que in mundo sunt contempnere, si cum Christo voluerit in perpetuum vivere, cuius ratio est: Ubicumque enim deficit consolatio mundana, ibi incipit consolatio divina. Et sic potest patere exemplariter in elementis: Ubi enim terra desinit, ibi incipit aqua; et ubi aqua, ibi aer; et[13] ubi aer, ibi ignis; et ubi ignis, ibi celum. Et sic patet quod quicumque dimittit totum mundum et ea que mundi sunt, quod celum sibi recipit, ubi est terminus istorum trium graduum.
Isti enim tres gradus tanguntur in Evangelio Luc. 9: Quicumque vult venire post me, abneget semetipsum quoad primum; et tollat crucem suam quoad secundum; et sequatur me quoad tertium, non mundum. Et sic bonus homo ducitur a Spiritu Sancto hiis gradibus in desertum. Ubi sciendum quod desertum nichil aliud est quam solitudo mentis, unde dicitur Osee 2: Ducam eam, id est mentem, in solitudinem.
Triplex autem est in nobis ista solitudo sive desertum.
Prima est que est vacua ab habitatione omnium carnalium voluptatum, quando homo non sequitur suos sensus et passiones, et ista est principium omnis virtutis moralis. Secundum desertum est quando homo non solum transgreditur sensibilia exteriora, sed etiam interiora, videlicet imaginationes, cogitationes et affectiones. Tertium est quando homo non solum transit sensibilia exteriora et interiora, sed etiam omnia naturaliter mutabilia, et lumine sui intellectus solum Deum et celestia contemplatur et speculatur.
In primo deserto clamat Johannes, in quo est gratia, quia primum desertum est principium omnis virtutis que consistit in medio, quia in isto deserto mensuratur et ponit metas omnibus concupiscibilibus et operibus mundanis quod si, tunc tantum et taliter condendum, dormiendum* et vigilandum sit.
Ad secundum desertum ducit Christus discipulos orare. Matth. 6. Venite in desertum seorsum, requiescite; quia in isto deserto nichil imaginationum, cogitationum, affectionum, voluptatum studiorum est, cui mens vel ratio non ponat metas sapientie.
In tertio deserto, scilicet in interioribus intrat Moyses, et visiones Dei magnas videt, quia in isto deserto[14] mens divino lumine illuminatur, et eius amore inflammatur, ut nichil aliud sciat nisi solum Deum: Nichil iudicavi me scire inter vos, nisi Iehsum Christum et hunc crucifixum.
Tria dixi vobis per ordinem. Primo, quis sit iste Iehsus qui sic ducitur, et dixi quod Iehsus est bonus homo existens in gratia. Secundo dixi quod ducitur tribus ducibus, etc. Tertio dixi quod triplex est in nobis solitudo seu desertum. Modo dicas, a quo ducitur? Dico quod a Spiritu Sancto, ubi notandum quod tria sunt opera Spiritus Sancti, videlicet agere, ducere et expellere. Ista prosequire prout poteris.
Cumque[15] Moyses minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Oreb. Apparuit ei dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet et non comburetur. Dixit ergo Moyses: Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Assum. Ait ille: Ne appropies[16], inquit, huc. Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam, non enim audebat aspicere contra Deum. Exodus 3a.
Temptat[17]utrum diligatis eum an non. Item: Ut posteris det exemplum, Tob. 2. Hanc temptationem ideo permisit venire illi, ut posteris daretur exemplum patientie illius. Item: Ut probet, Gen. 22: Temptavit Deus Abraham; et sic temptatus est Iob. Item: Ut purget. Sap. 3. Temptavit illos, et invenit eos dignos se.
Item: Ut declaret superbiam cordis. 2 Paral. 32. Dereliquit eam Dominus ut temptaretur. Item: Ut doceat: Eccl. 34: Quicumque temptatus non[18] est, quid scit; quasi dicit, nichil.
De[19] gula: Mattheus 4: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. De luxuria: 1 Cor. 7: Ne temptet vos Sathanas. De patientia: Gal. 6: Considerans teipsum, ne et tu tempteris. De omni creatura: Sap. 14: Creature Dei facte sunt in odium et in temptationem. De concupiscentia: Iac. 1: Unusquisque temptatur a propria concupiscentia. De pigritia: Matth. 26[20]: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem. De amore vite: Iob 7: Temptatio est vita hominis super terram[21].