[137r] Corollarium[1]: multotiens diversi auctores primarius et secundarius eandem Scripturam ad diversos sensus ab eis intentos primarie posuerunt assertive. Patet per se.
Conclusio prima: licet scientia, fides et opinio sint eiusdem speciei specialissime essentialis, ut videtur, tamen idem complexum propositionale simul adequate credere, scire et opinari est impossibile. Prima pars probatur, quia si opinio non esset eiusdem speciei cum ipsis, hoc est propter formidinem annexam. Sed propter hoc non: vel quia formido dicit actum voluntatis vel carentiam aliquorum graduum, vel assensum de opposito. Ultimum non est dicendum. Si secundum, dicitur: tunc illi gradus existentes iam in intellectu possunt intendi, ita ut sufficiant denominare. Si primum, tunc actus ille voluntatis potest desinere esse manente adhuc actu intellectus sicut prius.
Corollarium primum: licet quem impossibile sit simul adequate, idem complexum propositionale scire, credere et opinari, tamen quem idem scibile propinquum simul scire et credere non est impossibile. Prima pars patet ex secunda parte conclusionis. Secunda pars patet, quia nec credere dicit formidinem nec scire dicit formidinem.
Secundum: demonstratio, persuasio et[2] auctoritas possunt causare assensus eiusdem speciei specialissime essentialis. Patet ex prima parte conclusionis.
Secunda conclusio: licet multi habitus[3] fidei acquisiti non sunt sine formidine habituali, habitus tamen fidei catholice infusus est sine formidine actuali et habituali.
Corollarium primum: fides catholica quocumque alio habitu fidei ex apparentiis acquisito est firmior.
Secundum: quod quantumcumque habitus fidei acquisitus in aliquo firmetur, tamen numquam habebit ita firmam adhesionem sicut per habitum fidei infusum. Patet.
Tertia conclusio: licet aliquis habitus fidei acquisitus infra scientiam non sit, multi tamen habitus acquisiti stant infra opinionem. Patet.
Corollarium primum: aliqua est fides supra opinionem, aliqua infra opinionem.
Secundum: questio ut proponitur est vera.
Conclusio prima. Sicut nullus anime actus est de se meritorius, sic per nullum talem homo est absolute Deo carus. Prima pars patet, quia quocumque anime actu dato sibi accidit esse meritorium, etiam[4] si a caritate procedat vel quod Deus acceptet eum ad meritum, etiamsi a caritate procedat. Secunda pars patet, quia hominem esse carum Deo dependet a libera acceptatione divina modo quocumque actu inexistente Deus acceptat illum libere caritative.
Corrolarium primum: nullum studium est de se altero magis meritorium. Patet ex prima parte conclusionis, quia nullum studium est de se meritorium.
Secundum. Hominem esse Deo carum non infert in eius anima esse habitum vel caritatis actum. Patet, quia homo potest fieri Deo carus per specialem Dei acceptationem sine aliquo accidente anime.
Tertium. Stat hominem de non caro carum fieri et tamen nichil in eo corrumpi aut generari. Patet de illo cuius actus caritatis a Deo acceptatur et prius non acceptabatur, vel de illo qui fieret sibi carus sine actu vel habitu.
Secunda conclusio. Quodlibet studium ab ecclesia permissum de communi lege potest esse eterne vite meritorium. Patet: quilibet actus a caritate procedens est vite eterne meritorius. Sed sic potest esse de quolibet studio permisso ab ecclesia, igitur.
Corrolarium primum. Non solum actus voluntatis ut sic est eterne vite meritorius. Patet, quia studium etiam quod est actus intellectus est eterne vite meritorium.
Secundum[5]. Actus meritorius intellectus non addidit bonitatem vel meritum super voluntatis actum. Patet per Venerabilem Hugonem dicentem quod totum meritum est a voluntate, etiam stat quod unus qui non potest exteriores actus imperatos exercere, quod tantum precise mereatur sicut alter qui huiusmodi actus exteriores exercet.
Tertium. Licet actus intellectus et voluntatis sint duo merita, tamen eis non correspondent distincta premia. Prima pars patet ex primo corrolario et secunda ex secundo.
Tertia conclusio. Ceteris paribus studium theologicum est plus aliis vite eterne meritorium. Probatur, nam inter studia meritoria illud est magis meritorium quod immediatius coniungit ultimo fini, quia in eius adeptionem ordinatur meritum. Sed studium theologicum est huiusmodi, ut patet per processum theologie et aliarum scientiarum, quia quidquid queritur ad salutem invenitur in ea, prout dicit Chrisostomus super Mattheum.
Corrolarium primum. Non semper duo actus ex equali caritate procedentes sunt equaliter meritorii. Patet ex conclusione.
Secundum. Ceteris paribus studium theologicum est plus aliis appetendum. Patet ex dictis.
Tertium quod questio est vera.
Utrum theologia in regimine ecclesie sit precipua
Conclusio prima. Licet ecclesia a Spiritu Sancto principaliter regatur, tamen ad regimen ecclesie studium humanum multum cooperatur. Prima pars nota est communiter per doctores. Secunda patet per illud Ioh., 15, Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos do omnia, et Ioh., 16, multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, cum autem venerit Spiritus ille veritatis docebit vos omnem veritatem. Secunda pars patet: propter hoc ecclesia disposuit scientiarum studia.
Corrolarium primum: Ecclesia in hiis que sunt de necessitate salutis non errat, quia impossibile est eius rectorem principalem errare.
Secundum: sicut ecclesia regebatur a Spiritu Sancto quando non habuit posessiones bonorum temporalium, sic etiam modo dum habet.
Tertium: licet omne studium scientiarum possit conferre ad regimen ecclesie, tamen illud magis quod regimine Spiritus Sancti est conformius.
Secunda conclusio. Quamvis rectores ecclesiarum principalius debeant esse intenti circa bona spiritualia, tamen non debent esse negligentes circa ecclesiarum bona temporalia. Prima pars patet <per> illud Matthaei, 6, primum quaerite regnum Dei. Secunda patet, quia sunt[6]