[136v] Athanasii[1].
Ex prima parte sequitur quod ly 'a' non dicit in divinis circumstantiam cause. Patet, cum [2] nulla personarum in divinis sit causa alterius.
Secundum corollarium sequitur ex secunda parte conclusionis, quod generare adintra sicut nec spirare dicit perfectionem simpliciter in divinis. Patet, quia alias una persona esset perfectior alia.
Secunda conclusio: licet Filius Dei sit homo factus per assumptionem humanitatis, tamen per eam in nullo est minoratus. Prima pars est articulus Incarnationis. Secunda pars patet ex secunda parte conclusionis prime.
Ex conclusione sequitur quod hec consequentia non valet: Filius in divinis est homo et Pater non est homo, igitur Filius in divinis est minor Patre. Patet ex conclusione.
Secundo sequitur quod Filius in divinis ratione assumptionis humane nature in nullo est indignificatus plusquam Pater.
Tertia conclusio: licet in divinis nulla sit superioritas aut inferioritas perfectione excedenter, tamen in divina essentia, ut videtur, est superioritas et inferioritas quantum ad modum cognoscendi equipollenter. Prima pars patet ex precedentibus. Secunda pars patet, quia Deus est formale representativum omnium rerum omni modo qua res complexe aut incomplexe sunt significabiles, igitur.
Ex secunda parte conclusionis sequitur quod essentia divina est una simplex cognitio omnibus predicamentorum cognitionibus equipollens. Patet.
Secundo sequitur quod eadem cognitio est genus generalissimum, genus subalterum, species specialissima et conceptus singularis.
Tertio sequitur quod ita cognitio divina est perfectissima arbor predicamentalis equipollenter. Ex conclusionibus simul combinatis sequitur quod questio est falsa.
Conclusio prima: nulla voluntas creata respectu cuiuscumque obiecti cogniti ad actum suum proprium necessitatur. Patet, quia alias non esset potentia libera intrinsece.
Corollarium: licet[3] voluntas divina necessario fruatur se ipsa, nulla tamen voluntas creata necessario fruitur Deo quantumcumque clare apprehenso.
Secundum: licet voluntas Dei respectu productorum ad intra non sit contradictorie libera, tamen quelibet voluntas creata respectu sui proprii actus est libera.
Conclusio secunda: quod non est de ratione potentie appetitive ut sit ferri in obiectum mediante previa cognitione. Patet, quia tunc conveniret cuilibet potentie appetitive.
Corollarium: quod voluntas ut est appetitus non necessario tendit in cognitum.
Tertia conclusio: impossibile est voluntatem creatam ut est potentia libera usu vel fruitione dilectione ferri in simpliciter non cognitum. Patet, quia illa potentia creata est contradictorie libera que cognitive et volitive est sui actus contingenter productiva etc.
Corollarium primum: licet aliquid possit cognosci et non amari, nichil tamen potest amari nisi fuerit cognitum.
Secundum: quod questio in secundo sensu est vera. Pone sensum.
Utrum in Scriptura sacra sit aliqua propositio de virtute sermonis falsa.
Conclusio prima: licet in diversis passibus ab auctoribus Scripture sacre multa ponantur recitative, in istis tamen sola illa que ab eisdem sunt assertive posita secundum[4] sensus secundum quos asseruntur censenda sunt Scriptura sacra.
Patet prima pars, quia Moyses, Gen. 3, ponit tantum recitative dictum serpentis quod dixit Eve: nequaquam moriemini. Et ita de consimilibus que sepius in Scriptura sacra inveniuntur.
Secunda pars patet, quia illa que sunt ab eis ibi solum recitative posita multotiens sunt falsa, et etiam illa que sunt ibi assertive posita[5] habent aliquando sensus ex significatione gramaticali vocum primaria falsos, quare[6] ista et etiam illa secundum tales sensus non debent dici Scriptura sacra, igitur conclusio pro ambabus partibus vera.
Corollarium primum: non cuiuslibet partis in Penthateuco posite Moyses dicendus est auctor proprie. Patet, quia alicuius est tantum recitator, igitur istius non est proprie auctor.
Secundum: alicuius partiuncule in libris Scripture sacre posite nullus est auctor proprie.
Secunda conclusio: cuiuslibet propositionis Scripture sacre sensus est litteralis vel misticus.
Et voco sensum litteralem sensum a Spiritu Sancto auctore principali Scripture sacre intentum, qui ex ipsa vocum significatione clarius potest apparere vel qui ex forma Scripture et circumstanciis eius et comparatione habitudinum rerum significatarum potest haberi aut ex eis probari attentis modis et significationibus locutionum humanarum communibus quibus conformis debet esse sensus litteralis.
Sed sensus misticus est sensus a Spiritu Sancto intentus qui non apparet primarie ex forma Scripture nec ex circumstanciis eius et rerum significatarum habitudine, nec ex eis probari potest nisi una cum auctoritate exponentis.
Tunc probatur conclusio, quia Apostolus in istis locis specialiter ubi expressit sensus sacrarum Scripturarum, ut nos sufficienter instrueret cui sensui principalius esset innitendum, tantum predicta duo genera sensuum nobis explicavit, igitur conclusio vera. Tenet consequentia, quia alias sua doctrina quoad hoc fuisset insufficiens. Antecedens probatur, quia ad Rom. 7 probat quod nos sumus iam absoluti a lege ita ut serviamus Deo in novitate Spiritus – ecce spiritualis sensus – et non in vestutate littere – ecce litteralis.
Item 2 ad Cor. 3: Qui et ydoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
Item potest probari ratione quia omnis sensus Scripture vel est ille qui primarie ex forma Scripture potest apparere et ex eius circumstantiis et ex eis potest probari vel non. Si primum, est litteralis. Si secundum, est misticus.
Corollarium primum: omnis sensus sacrarum Scripturarum et modi exponendi a diversis doctoribus positi sunt illa duo genera sensuum vel ad alterum ipsorum reducendi. Patet ex conclusione.
Secundum: non omnis methaphoricus vel occultus sensus debet dici misticus.
Tertia conclusio: quamvis sint multe propositiones in Scriptura sacra assertive posite que apparent prima facie false, confitendum tamen est quamlibet propositionem Scripture sacre assertive positam in sensu in quo ipsa asseritur tam litterali quam mistico esse veram. Prima pars patet de illa propositione Ione 3: Adhuc 40 dies et Ninive subvertetur et de illa Iudicum 9: Ierunt lingna silvarum, ut ungerent regem supra se. Secunda pars patet ex hoc quia cuiuslibet partis Scripture sacre quam ipsa asserit tam litteralis quam misticus sensus a Spiritu Sancto auctore et assertore est etc.