[135v] Ve[1] qui dicitis malum bonum et bonum malum. Bonum quidem malum et malum bonum dicunt, qui celestis despiciunt et terrena sectantur. Amarum quidem dulce dicunt qui in voluptatibus vivunt, quarum appetitus semper anxietatem habet. Sacietas vero plena est penitentie. Dulce quidem amarum dicunt, quia vicia sue carnis mortificare nolunt, cuius etsi sit inicium aliquantulum asperum, habet tamen in se absconditum inestimabile gaudium. Per contrarium, enim virtus respondet vicio. In vicio enim iocundus introitus videtur. Sed experientia replet amaritudinem sive amaritudine. In virtute asper estimatur, sed ad modicum probato animo consolatio ineffabilis occurit, sicut scriptum est, misericordia et veritas obviaverunt sibi.
Item, quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine etc. Dulcedo quidem timentibus absconditur, quia si quis audire tantum Dei voluerit voluntatem, et non facere, ille suavitatem divine gratie non sentiet. Sed si quis timuerit Deum quia qui timet nichil negligit, id est quem timor ad voluntatem Dei faciendam perduxerit ei multitudinem sue dulcedinis in abscondito aperit, pro cuius fide suam propriam voluntatem postposuit.
Item, si solum Dei Filius preceptum daret caritatis sue et ad implendum nullum preberet auxilium, ita langueret mens humana sub precepto Ewangelii sicut prius faciebat sub Testamento Veteri.
Item, qui spiritum Christi habet non homo tantum, sed et Deus est.
[135v] Quidam philosophus quesivit a divinorum contemplatore de perfectione sue vite, et respondit: labore plena est, quia quanto vicinius Deo accedo, tanto remotiorem me ab eo invenio et attingere despero; quanto plus cognosco, tanto plus deficio.
Item, dixit: quesivi simile a divinorum amatore, et respondit mihi: vita mea plena est timore, quia quanto Deum magis amo, tanto magis eum perdere timeo, tanto magis sollicitum me invenio; quanto[2] enim magis Deum diligo, tanto eum meliorem et me defectiorem sentio. Unde dubio utrum odio vel amore dignus sim.
Quesivi[3] ergo a purificatore cordis sive a cordis puritate quomodo viveret, et respondit quod semper in pace esset, quia divine voluntati semper se conformaret, eo quod sciret quod, quicquid Deus ageret, optimum esset. Iudicavi ego in hoc mundo nihil melius et iocundius esse quam puritati cordis intendere, et divine voluntati in omnibus se conformare.
Nota: Deus est ultra omnem naturam creatam, et libertas anime mee potest transcendere omnem creaturam, et ideo, licet Deus sit infinitus, quia tamen anima est ad ymaginem Dei, ideo Dei capax est, et per consequens hoc est ei proprium, scilicet soli bono infinito, quod Deus est, vacare et intendere, et supra omnia que infra Deum sunt per affectionem et desiderium se elevare.
Magister veritatis, doce me agnoscere te, et magister omnis perfectionis, doce me dimittere omnia propter te et solum sequi te.
Sanctus[4] Thomas super illo verbo Ioh. 4, post duos autem dies exiit inde, dicit: deducta conversatio cum hominibus et nimia familiaritas reverentiam minuit et contemptum parit, et ideo quos familiares magis habemus, minus reveri consuevimus, et quos familiares habere non possumus, magis reputamus, cuius contrarium contingit de Deo. Nam, quanto quis Deo per amorem et contemplationem familiarior efficitur, tanto eum excellentiorem reputans magis reveretur, et seipsum minorem reputat. Job ultimo: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te idcirco ipse me reprehendo.
Hec glossa[5]: “hiis verbis indicat quia quanto visus est superior auditu, tanto differt ab eo quod prius existit, hoc quod postmodum per flagella profecit. Et quia veritatis lumen magis conspexerat, humanitatis sue tenebras diiudicat plus videbat. Unde sequitur: idcirco ipse[6] me reprehendo. Quanto se quisque minus videt, tanto sibi minus displicet, et quanto maioris gratie lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se cognoscit.“ Usque huc glossa. Huius ratio est quia in homine, cum sit infirme et fragilis nature, quando cum alio diu conversatur, cognoscit in eo aliqua infirma, et ex hoc diminuitur reverentia eius ad eum. Sed, cum Deus sit perfectionis immense, quanto plus homo in cognitione eius proficit, tanto magis perfectionis eius excellentiam admiratur, et ex hoc magis eum reveretur. Sed numquid Christus fuit propheta.
Super[7] illo verbo Ioh. 4, qui biberit ex hac aqua quam ego dabo ei non siciet in eternum, dicit Sanctus Thomas in postilla. Dicit: res temporalis habita causat quidem sitim non sui ipsius, sed alterius rei, spiritualis vero tollit sitim alterius rei, et causat sui ipsius sitim. Cuius ratio est quia res temporalis, antequam habeatur, estimatur magni precii et sufficiens. Sed postquam habetur, quia nec tanta, nec sufficiens ad quietandum desiderium invenitur, ideo non saciat desiderium quando ad aliud habendum moveatur. Res vero spiritualis non cognoscitur nisi cum habetur, Apoc. 3: nemo novit nisi qui accipit. Et ideo non habita non movet desiderium. Sed, cum habetur et cognoscitur, tunc delectat affectum et movet desiderium, non quidem ad aliud habendum, sed, quia imperfecte percipitur propter recipientis imperfectionem, movet ut ipsa perfecte habeatur. Et de hac siti dicitur in Ps.: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Sed hec sitis, in mundo isto usquequaque non tollitur, quia bona spiritualia perfecte in vita ista percipere non possumus, et ideo qui bibet ex hac aqua adhuc quidem siciet eius perfectionem, sed non siciet iterum quasi ipsa aqua deficiat, quia hoc dicitur in Ps: inebriabuntur ab ubertate domus tue. In vita autem glorie, ubi beati perfecte bibunt aquam divine gratie, non siciunt in eternum, Matth. 5: beati qui esuriunt et siciunt iustitiam hic scilicet in mundo isto, quia saturabuntur in vita glorie. Hec Sanctus Thomas, ubi supra.
Nota pulcra exempla
… Voluntas[8] boni hominis semper est concors cum divina voluntate. Cum quidam pater multum oraret, quesivit discipulus ab eo utrum frequenter exaudiretur a Deo. Respondit: numquam. Discipulus: quid[9] igitur petis? Respondit pater: hoc peto ut in hac vita numquam exaudiar totum quod[10] in hoc mundo est. Adeo defectivum est, quod nulla quies in eo est. Item, adeo modicum, quod insufficiens est. Sed in illa eterna patria dies una est super millia, et ideo rogo Deum meum ut totum premium meum usque ibi differat. Discipulus ait: petis ne aliquid aliud a Deo? Pater respondit: rogo Deum ut faciat quod tamen facit. Discipulus: quare? Pater respondit: quia scio quod quicquid Deus facit, hoc melius est, et ideo scio quod quicquid mihi facit, melius est. Discipulus: si Deus facit hoc quod tamen facit, quare eum pro hoc rogas? Pater: ut voluntatem meam voluntati divine conformem, quo nihil est delectabilius. Si wult dare, volo accipere. Si wult aufferre, volo dimittere. Si wult interficere, volo mori. Si est fortuitum, grates refero. Si infortunium, pro peccatis meis sustinere volo. Faciat ergo quicquid velit, me a se separare non poterit.
Quidam comes cum quadam vite sederet in mensa. Quesivisset que esset melior vita super terram, et audita diversa sententia diversorum, tandem dixit: nullam vitam meliorem reputo quam illam quam religiosi habent boni. Et subdit: religiosus enim, si respicit celum, gaudet, quia erit sibi in premium. Si cogitat Deum, letatur, quia ab eo liberabitur. Si cogitat labores quos sustinet, tripudiat. Ego vero, si cogito celum, turbor, quia ipsum amisi. Si Deum, terreor, quia ipsum offendi. Si infernum, turbor, quia scio, si sic morior, quod eternaliter ibi dampnabor. Si meipsum respicio, horreo, quia plenus sum vicio et peccato. Si bona opera mea attendo, tristor, quia si in uno peccato mortali mortuus fuero, omnia opera mea bona sunt mortua et inutilia. Vide quomodo religiosus bonus de malo gaudet quod sustinet, ego etiam turbor de bono quod ago. Unde diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Rom. 8
De quodam[11] monacho qui, cum in seculo esset, numquam visus est ridere, in monasterio vero ridebat semper. Et cum ille frater ab abbate reprehenderetur, respondit quod sollicitudo secularis honoris, remorsus peccati mortalis, timor pene infernalis, que semper habui in seculo, in mente abstulerunt[12] mihi omnem cordis letitiam, nunc autem in monasterio sum sine huius remorsu mortalis culpe, et semper in spe vite eterne, et ideo semper gaudeo.