[134v] Peto[2], ut doceas qualiter te digne valeam suscipere, ita ut sit ad gloriam tuam et salutem anime mee, ut sit digne introducere valeam te in domum meam et in cubiculum cordis mei.
Sapientia: Cum ad reverendum altare accedis sive ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fidei oculis respice, sic videlicet, ut certissime et sine omni hesitatione toto corde credas et ore confitearis, quod illa hostia consecrata sit verus Dei filius ex virgine natus et omnia interiora tua eum esse Dominum confiteantur, et omnia ossa tua idipsum proclament. Deinde cum reverentia debita et honore precipuo occurens Deo tuo, devotione quadam humili mirare, quod tantus Dominus ad tantillum servum et tanta nobilitas ad miserum vermiculum, et maiestas tanta ad vilem leprosum dignatur venire; et dic cum metu et[3] reverentia: “Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed confisus de tua pietate et clementia accedo infirmus ad medicum vite, sitiens ad fontem misericordie, egenus ad Dominum celi, desolatus ad pium consolatorem.” Postea ardentissimo desiderio, manu cordis, haustu interiori, tam preclarum suscipe sponsum, eius presentia dulcissima delectatus. Et hoc est, quod super omnia deberet movere animum amorosum, cum scilicet cogitat se presentem habere ipsum suum dilectum amicum pro cuius amore huic mundo cottidie moritur et omnem terrenum amorem execratur. En huius mundi stulti amatores, quacumque die solummodo viderint domum ubi dilectum suum esse meminerint, tota illa die amplius gaudent et letiores redduntur. Perpende ergo ex hoc quam digne gaudebit qui non creaturam vilem sed omnium Creatorem, Dei scilicet sapientiam humanatam recipit sub hac visibili forma.
Sanctus Thomas in quarto Scripti, distinctione 12
Utrum[4] qualibet die sit communicandum. In recipiente hoc sacramentum duo requiruntur, scilicet desiderium coniunctionis ad Christum, quod facit amor, et secundo requiritur reverentia sacramenti, que ad donum timoris pertinet. Primum incitat ad frequentationem huius sacramenti cottidianum, secundum retrahit. Ideo, si aliquis experimentaliter cognosceret ex cottidiana sumptione fervorem amoris augeri et reverentiam non minui, talis deberet cottidie communicare. Si autem sentiat reverentiam[5] minui et fervorem non multum augeri, debet interdum abstinere ut cum maiori reverentia et devotione postmodum accederet. Unde quantum ad hoc[6], unusquisque relinquendus est iudicio suo. Eukaristia[7] est sacramentum et modo communi cum aliis sacramentis, scilicet sanctificando causando sanctitatem, et modo speciali, scilicet continendo totius sanctitatis auctorem. Propter hoc excellentissimum est omnium sacramentorum. Sanctus Thomas: proprius effectus eukaristie est conversio hominis in Christum, ut dicat cum Apostolo: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus, Gal. 6, et ad hoc secuuntur duo effectus, scilicet augmentum virtutum et restauratio deperditorum, scilicet per peccata venialia vel alios precedentes defectus.
Eukaristia excedit alia sacramenta ratione dignitatis et sanctitatis, De consecratione, distinctione 2, “Nichil”. Hostia hic Deo patri c<r>ebris est mi<ni>steriis offerenda, quia creber casus crebrum expetit auxilium resurgendi, nec maius est auxilium quam predicta hostia, ideo est crebris casis opponenda. 15: Deus alio modo potuit humanum genus competenter redemisse.
Item libro 4 De sacramentis Ecclesie, propositione 3, Eukaristie[8] causam scrutare: Homo per penitentiam et fidem de peccato resurgens efficaci remedio indigebat, quod gratiam perseverandi in bono conferret. Sed nulla efficacior erat quam caro Christi, ergo necessarium fuit homini carnem Christi communicare, que sub specie panis et vini, sicut instituit ipse Christus, a dignis assumpta ad corporis et anime salutem proficiens Christi membra efficit assumentes. Et ne redundet in nobis malitia, hec hostia crebris est mi<ni>steriis offerenda. 2 Reg. 6, Oza a Deo percussus est, quod archam Dei manibus tetigit immundis. Et iudei assignat rationem, quia nocte precedenti cum muliere iacuit. Augustinus[9]: in hoc sacramento sumitur ille totus qui est fons et origo totius bonitatis et gratie, qui, si digne sumitur, a malo liberat, in bono confortat, venialia delet, mortalia cavet, et omnem gratiarum dulcedine[10] inebriat. Sanctus Thomas[11]: yma summis coniunguntur, celestia terrenis sociantur, divina humanis copulantur, per quod anima virtutibus ditatur.
Humanitas Christi est via ad eius divinitatem[12]. Unde Augustinus exponens illud ego sum via, Ioh. 14, dicit: “Verbum assumens humanitatem factum est via. Ambula per hominem et venies ad Deum,” scilicet personam Verbi, in quo sunt absconditi omnes thezauri sapientie et scientie Dei, Col. 2, Ioh. 14: ego sum hostium ovium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Ego sum hostium intellectui per fidem reseratum. Ys. 7, nisi credideritis non intelligetis. Ego sum hostium voluntati per caritatem apertum. Caritas enim non vult scire medium inter se et dilectum, ymmo ut dicit Hugo: amor suo active penetrat, donec ad dilectum et in dilectum veniat. Per me igitur hostium, si quis introieret[13] fide et caritate meam absconditam divinitatem, salvabitur sive ingrediatur ad meam divinitatem contemplandam, sive egrediatur ad meam humanitatem imitandam. Pascua utrobique inveniet eterne salutis, et de pascuis humanitatis intratur ad pascua deitatis, ut ostendit Hugo Super angelicam ierarchiam in prologo, ubi sic dicit: propterea illuc carnem assumptam nobis in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum nos invitaret divinitatis, hec in libro De itineribus eternitatis, capitulo 1.
Augustinus: tria ibi discreta proponuntur: species videlicet visibilis, veritas corporis, et virtus gratie spiritualis.
Item, cum visibiliter secundum sacramenti speciem et corporaliter secundum carnis et sanguinis Christi veritatem, Christum in altari sumimus sacramentum est, et ymago qua eundem ipsumque invisibiliter et spiritualiter secundum gratie infusionem, et spiritus sui participationem in corde sumere debemus. Quodadmodum illic species cernitur cuius res vel substantia ibi esse non creditur, sic res ibi veraciter et substantialiter presens creditur, cuius species non cernitur. Videtur etiam species panis et vini, substantia panis et vini non creditur, sed creditur substantia corporis et sanguinis Christi, et tamen species non cernitur.
Item voluit sapientia Dei que se per visibilia manifestat ostendere, quoniam animarum cibus et refectio est, et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis.
Item hoc quod sacramentum visibiliter percipimus, signum est quod ei specialiter uniri debemus. Ipsa autem eukaristia, id est bona gratia, ipsa scilicet hostia divinissima vocatur, quoniam divinos facit et participes divinitatis eos qui se digne preparant. Et quia ipsa signum est et veritas in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur, et in carne eius digne sumpta ipsius etiam divinitatis susceptio et participatio et consortium donatur.
Item, ne humana infirmitas contactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii speciem illam sic sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero edificaretur. Fovetur enim sensus in uno dum solita tantum et consueta percipit. Edificatur autem fides in[14]