F.133R
Anonymus
(Edidit Andrei Marinca)

[133][1] ut[2] ad omnes diffusius flueret, quia aqua tanto ad plures fluit quanto ab altiori descendit. Bernardus[3]: “Hoc est quod plus[4] me movet, plus urget, plus accendit”. “Bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis”. Christus non solum exterius livores et vulnera, sed intus dolore compassionis siti nostre salutis urebatur, unde dixit Sitio, Ioh. 19. Et beatus Bernardus dicit quod in passione flevit, quod mors eius sufficiens omnibus, paucis salutem erat efficiens. Unusquisque in viam suam declinavit, Is. 53, a Deo recedens. Ier. 16: unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui. Oblatus est quia ipse voluit, Is. 53, id est voluntarie fecit se hostiam pro peccatis nostris. Ps: voluntarie sacrificabo tibi bs* l*, fecit se hominem propter nos. Ioh. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum[5] sumendi eam. 2 Cor. 5: eum, qui non noverat peccatum pro nobis fecit Deus Pater peccatum, id est hostiam pro peccatis, ut efficeremur iustitia Dei in illo.

Cum malediceretur, non maledicebat[6], cum pateretur, non comminabatur,1 Petr. 2. Ipse[7] vulneratus est lancea et clanis propter iniquitates nostras delendas, attritus est flagellis propter scelera nostra purganda, et loquitur in persona cognoscentium. Et dicitur iniquitates propter minora, scelera propter maiora. Sequitur disciplina operativa pacis super eum. Gilbertus: Ille[8] disciplinatus vel punitus, tu repropitiatus. Pater enim tenuit Filio suo capitulum in cruce, et disciplinavit eum propter peccata nostra. Miro itaque modo, catulo peccante, leo disciplinatur, cum econverso fieri soleat. Et livore eius, scilicet virgarum et verberum, sanati sumus. Insano enim membro competit facere cauterium, ut membra tota infirma sanentur, 1 Petr. 2: cuius livore sanati estis.

Bernardus in libro de libero arbitrio


Quasi dii efficimur per bonam voluntatem. Dyabolo nostra nos mancipat voluntas, non ipsius potestas. Deo subicit eius gratia, non nostra voluntas. Nostra quippe voluntas bona quod fatendum est a bono Deo creata, perfecta tamen non[9] erit quousque suo Creatori perfecte subiecta sit. Perfecta conversio est ad bonum ut nil libeat, nisi quod deceat vel liceat. Perfecta vero in bono confirmatio, ut nil desit iam quod[10] libeat. Tunc demum perfecta erit voluntas, cum plene fuerit bona et bene plena. Habet siquidem in se duplex bonum ab inicio sui, unum quidem generale ex sola creatione quod a bona, scilicet Deo non potuit creari nisi bona, secundum quod vidit Deus cuncta que fecit et erant valde bona; alterum speciale ex libertate arbitrii, in qua ad ymaginem utique ipsius qui creavit est condita. Quod si hiis[11] duobus bonis accedat et tertium, conversio ad Creatorem reputabitur non inmerito perfecte bona. Bona nimirum in universitate melior in suo genere, optima ex sui ordinatione. Est autem ordinatio omnimoda conversio voluntatis ad Deum et ex tota se voluntaria devotaque subiectio. Hec ille.

Deus[12] in irrationalibus creaturis est ut tamen non capiatur ab ipsis. A rationalibus autem creaturis omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur per amorem. In solis ergo bonis est ita ut etiam cum ipsis sit propter concordiam voluntatis, ait Bernardus super “Missus est,” omelia tertia, et in sermone eiusdem de Annuntiatione qui incipit: “Ave Maria gratia plena.”


Nota de passione Christi


Ihesus est spiritus humanus, duo latrones caro et mundus, qui debent crucifigi cum spiritu, ut spiritus per obedientiam, caro per continentiam, mundus per paupertatem voluntariam crucifigatur. Quid sit vera dilectio docet Apostolus ad Eph. 5: estote imitatores Dei sicut filii karissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit vos et tradidit semet pro vobis oblationem et hostiam in odorem suavitatis. Ecce vera dilectio: ut diligamus [13] eum sicut ipse dilexit nos. Quomodo tradidit semet ipsum, ergo debemus nosmet ipsos morti exponere si opus fuerit, alioquin non diligimus eum vere. Sed qui modo se levi penitentie subicere nolunt pro Deo vix tempore persecutoris exponerent se gladio. Unde beatus Gregorius in 11 omelia, scilicet “Simile est regnum celorum thezauro,” loquens de quadam virgine martire dicit: “neque enim sancta hec mori pro domino potuisset in corpore si prius a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente.” Et subdit: "quid[14] inter hec nos barbati et debiles dicimus? Qui ire ad regna celesta puellas per ferrum videmus, quos ira superat, superbia inflat, ambitio perturbat, luxuria inquinat? Qui si adipisti celestia regna per bella persecutionum non possumus, hoc ipsum nobis turpe sit quod Deum nolumus saltem per pacem sequi. Ecce nulli nostrum hoc tempore dicit Deus: pro me[15] morere! Sed illicita in te tantummodo desideria occide! Qui ergo in pace subicere carnis desideria nolumus, quando in bello pro Deo ipsam carnem daremus?” Hec ille.

Qui ergo carnis desideria non occidunt, sed amant delicias, divitias et honores, quos Deus abhorrantur, quo ipsum vere diligunt? Diligamus ergo eum etiam sicut dilexit nos, et in tempore pacis simus imitatores dilectionis eius sicut dixit Apostolus, ita ut nosmet ipsos tradamus penitentie propter amorem eius cuius formam ipse dedit. Mt. 16: si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Tria dicit: semet ipsum, homo enim in se habet corpus[16] et spiritum; quantum ad corpus dicit abneget semet ipsum, scilicet relinquendo delicias et divitias. In spiritu autem sunt duo, scilicet intellectus et affectus [17]. Intellectus iudicat et affectus appetit et vult. Debet ergo abnegare non solum se, sed semet[18] ut spiritum abneget quantum ad propriam voluntatem que est in affectu. Sed et semet ipsum ut etiam abneget proprium sensum qui est in intellectu, et sic abnegans semet ipsum, tollat crucem suam, scilicet penitentiam et sequatur dominum. Hoc facere est ipsum sanctificare ut sit sanctus et diligat Deum. Dicitur enim diligenti dominum omnes sancti, et non dicit sancti simpliciter, sed addidit eius 2 Thym. 2, novit Dominus qui sunt eius, et ille est bene sanctus, id est sine terra, qui relinquit pro[19] Domino terram corporis quantum ad amorem privatum, et terram cordis quantum ad alia duo, scilicet quantum ad voluntatem propriam et proprium sensum. Et hoc est vere diligere Deum, quia hoc est diligere ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine, Deut. 6, quod sic exponit beatus Bernardus: “diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, id est dulciter, ex toto anima, id est prudenter, et ex tota fortitudine, id est fortiter; dulciter amat Deum qui eius dulcedinem preponit deliciis carnis et diviciis temporalibus, prudenter qui proprium [20] sensum relinquit propter ipsum, 1 Cor. 3, si quis videtur inter vos esse[21] sapiens in hoc seculo, stultus fiat ut sit sapiens; fortiter diligit eum qui a voluntate propria se avertit ut dicat ei, sicut ipse dixit pro eo: non sicut ego volo sed sicut tu. Amor Dei otiosus non[22] est, operatur enim magna si est; si autem operari renuntiat, amor non est. Item, probatio dilectionis exhibitio est operis, 1 Ioh. 3, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate[23].


Footnotes

[1] 133r] novissimum virorum, Is. 53, id est humilissimum et vilissimum virorum iudeorum opinione, vel etiam crucis vilitate virum dolorum, hoc est conclusio que solet fieri in designatione laudis vel vituperii, ut in Ps. homo pacis mee, Thr. 1: O vos omnes (omnes] ms. p. c., homnes ms. a. c.) que transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus add. in marg. ms.
[2] ut] Bernardus add. in marg. ms.
[3] Bernardus] Bernardus add. in marg. ms.
[4] plus] maledictus est a Deo qui pendet in ligno, Deut. 21 g add. in marg. ms.
[5] iterum] sup add. sed del. ms.
[6] maledicebat] ms. p. c., maledixebat ms. a. c. ms.
[7] ipse] Is. 53 add. in marg. ms.
[8] ille] nota quod Deus Pater tenuit capitulum Filio suo in cruce add. in marg. ms.
[9] non sup. l. ms.
[10] iam quod] tr. a. c. ms.
[11] hiis p. c. in marg. sin. ms.
[12] Deus] Nota in quibus creaturis Deus sit per amorem et cognitionem in marg. dex. ms.
[13] diligamus p. c. ms.
[14] quid] quidquid a. c. ms.
[15] me] g in marg. sin. ms.
[16] corpus] sensum sive add. sed del. ms.
[17] affectus p. c. ms.
[18] semet] ipsa add. sed del. ms.
[19] pro p. c. ms.
[20] proprium p. c. ms.
[21] esse sup. l. ms.
[22] non] Gregorius in marg. sin. ms.
[23] veritate] Nota: Osculo oro te [tr. a. c. ms.] patrem meum et matrem meam, et sic sequar te, 3 Reg. 19. Sequar te domine, Luc [Mt. a. c. ms.] 9. Si Dominus est Deus, sequimini eum, 3 Reg. 18. Bernardus: Circuire possum celum et terram, mare et aridam, et nusquam te invenio, bone Ihesu, nisi in cruce ibi pascis, ibi cubas in meridie. add. in marg. infra ms.