[132v] Duo[2] mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas que continere non valent aquas, Ier. 2c. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, et apparebo ante faciem Domini, Ps., id est Ioh. 3: cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Can.: ostende mihi faciem tuam. Sitivit tendens, scilicet, in te, anima mea, quam delectabile anime sitienti et ardenti invenire fontem vivacissimum et optimum offerentem[4] se ad potum, Is. 55: omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quam multipliciter, id est, valde[5] multipliciter sitit et desiderat caro mea, quia quantum pluribus affligitur et deficit, tanto ardentius ad Deum venire sitit. Caro enim subiecta spiritui est quasi uxor eius. Iustus quanto magis inpetitur, tanto magis festinat ad precium suum. Ideo dicit Psalmus: cucurri in siti, id est, cum magno desiderio quasi omnia temporalia transilio hoc in yditum, unde Phil. 3: que retro sunt obliviscens, igitur. Cor. 9, sic currite ut comprehendatis ne syrene, id est temporalia et tribulationes, vos accursi retardent. Anima mea desideravit te in nocte, Is. 26, qui[6] edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Ioh. 7: si quis sitit, veniat ad me et bibat.
Ecclesia[7] cantat Vexilla regis, ut, si forte aliqui sunt lapsi, veniant ad vexillum quod omnes amaritudines facit dulces, quod sigificatum est per lignum proiectum in aquas Marath. Semper enim et maxime isto tempore debemus habere in memoria dominicam passionem, unde in Cantico: fasciculus[8] mirre dilectus meus mihi, inter ubera, id est affectiones et meditationes[9], mea commorabitur, quia memoria dominice passionis secum non patitur amaritudinem peccati. Bernardus, in persona peccatricis anime: “heu, heu, me miserum”, quia video Dominum meum Ihesum Christum omnia dira supplicia pro peccatis passum alienis, ego vero pro propriis delictis pati rennuo.
Quid[10] tibi in via Egypti, ut bibas aquam turbidam? Ier. 2. Tabernaculum dicitur a taberna, Matth. 17: faciamus hic tria tabernacula. In taberna venditur[11] bono confirmare. In taberna Filii venditur vinum clarum, id est gratia illuminans, que habet animam in agendis dirigere et illuminare. In taberna Spiritus Sancti venditur vinum dulce[12], id est gratia dulcorans, que habet animam celesti dulcedine inplere.
Gregorius: “gustato Spiritu desipit omnis caro”.
Bernardus, in Epistola ad Ianuensem: “tolle perseverantiam, nec meritum habet obsequium, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo.”
"Quod[13] dulcedo Spiritus Sancti tormenta et supplicia vertat in dulcedinem patet in Stephano, cui lapides dulces fuerunt. In Andrea crucis supplicium vertit in gaudium, unde dixit gaudens ‘venio ad te’. In Laurentio ignis incendium vertit in refrigerium, ubi dixit Decio: ‘Disce miser, quia carbones tui mihi sunt in refrigerium, tibi autem parant eternum supplicium’. In Apostolis omnes contumelias vertit in gloriam, Act. 5: ibant apostoli gaudentes, etc.”
De[14] isto fonte omnes debent bibere, activi ut amplius roborentur, contemplativi ut dulcius contemplentur, et omnes peccatores ut a suis sordibus emundentur.
Suavitas[15] Spiritus Sancti extinguit amorem terrenum, domesticum, et proprium. Nam sicut dicitur Matth. 4, vidit Ihesus Iacobum et Iohannem in navi cum Zebedeo patre eorum et vocavit eos. Illi autem, mox ut senserunt gustum divine gratie, retia relinquerunt – hoc est amorem terrenum; et patrem dimisserunt in mari – et sic relinquerunt amorem domesticum, et secuti sunt Christum: non seipsos, nec proprias voluntates – et sic relinquerunt amorem proprium. Apoc. ultimo: ostendit mihi fluvium aque vive, splendidum tamquam cristallum, procedentem de sede Dei et Agni, et in medio platee Ierusalem.
"Clericatum[17] non honorem intelligens, sed onus.” “Nec virtutes, nec vicia parentum liberis inputantur.” “Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, li<n>gua balbucit”.” En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura.” “Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos dormientes vocans. Et Dominus in Ewangelio: Non est mortua puella, sed dormit. Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Leter et gaudeam, quod raptus sit ne malitia mutaret mentem eius, quia placuerat Deo anima[18] illius. Sed invito et repungnanti per genas lacrime fluunt, et inter precepta[19] virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O, mors amara que fratres dividis, et amore sociatos crudelis ac dura dissocias.” Ait Ieronimus in Epitafio ad Heliodorum Episcopum.
Prov. 21: Cor[20] regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud. Sursum, ad gaudia Paradysi; deorsum, ad supplicia inferni; ante, mortem que imminet; retro, ad peccata vite preterite; dextrosum, ad proprietates mundi quam falaces; sinistrosum, ad adversitates quam utiles.
Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris, Is. 12. Ascendet sicut virgultum coram eo, Is. 43, quia natus est Dominus sine opere humano de beata virgine.
Item, sicut virgultum placet in vere, sed in hyeme conceptibile est, sic Christus in carne fuit floridus, sed in passione contemptus, cesus, et consputus. Sed oportet quod, qui vult Christum habere floridum, quod prius habeat eum crucifixum: si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, Rom. 6. Prov. 10: desiderium suum iustis dabitur. “Desideravimus eum despectum[21], id est talis erat nobis necessarius sicut terra dicitur sitire et desiderare ymbrem quando arida est, quia tunc esset ei ymber necessarius. Eo modo dicitur hic quia opus erat nobis quod Christus pateretur, et fluerent ab eo nobis fluvii ablutionis et redemptionis, scilicet aqua et sanguis, et etiam omnis copia gratiarum et scientia Scripturarum. Tunc enim catharacte celi aperte sunt, Gen. 7, tunc saccus pertusus ut effunderetur thesaurus precii nostri. De quo dicitur Prov. 7: non est vir in domo sua abiit via longissima, sacculum peccunie secum tulit. Tunc fons signatus disruptus est, ut omnes[22] biberent, et ut omnes ex eo copiam sumerent. Puteus, qui altus, id est, profundus erat, nec habebamus in quo hauriremus, sursum ascundit[23], [133r]