[f. 132r] Michi vivere Christus est et mori lucrum, Phil. 1.
Omnes[1] que sua sunt querunt, non que Ihesu Christi, Phil. 2.
Magnificabit Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem, Phil. 1.
De cetero nemo michi molestus sit. Ego enim stigmata domini Ihesu in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Ihesu Christi cum spiritu vestro, fratres, Gal. 6.
Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, Col. 3.
Gratias[2] ago Deo meo in omni memoria vestri semper in cunctis orationibus meis confidens hoc ipsum, quia qui cepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem[3] Christi Ihesu, sicut est mihi iustum, hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus quomodo cupiam vos in visceribus Ihesu Christi, et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis habundet in omnia scientia et in omni sensu. Scire autem vos volo fratres que circa me sunt. Coartor enim e duobus desideria habens dissolvi et esse cum Christo, Phil., 1. Filli obedite parentibus vestris in domino, hoc enim iustum est: honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione ut bene sit tibi et sis longevus super terram, Eph. 6.
Viri[4], diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Pax fratribus et caritas cum fide a Deo patre nostro et domino Ihesu Christo, gratia cum omnibus qui diligunt dominum nostrum Ihesum Christum, Eph. 6. Effundite lacrimas, oculi mei, plorate et nolite deficere! Ambulate pedes mei, discurrite et nolite quiescere! Heu, heu! quo abiit gaudium meum? ubi latet amor meus? O, angustie intollerabiles! Angustie mihi sunt undique et quid eligam ignoro. Origenes in omelia Maria stabat ad monumentum foris plorans[5].
Induite vos sancti electi Dei, sancti et dilecti Dei viscera misericordie, benignitatem et humilitatem, modestiam, patientiam supportantes invicem et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum[6] perfectionis.
Mulieres, subdite estote viris sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores vestras et nolite esse amari ad illas. Filii obedite parentibus per omnia. Hoc enim beneplacitum est in Domino, Col. 3.
Versus est in[7] luctum chorus noster, cecidit corona capitis nostri, Threne ultimo, scilicet in oratione Ieremie. Dolore deficio, nec est dolor sicut dolor meus. Hec ille ubi supra[8].
Nulla discordia debet esse inter fratres, Gen. 13. Ne queso sit iurium inter me et te, fratres enim sumus. Ve miserere mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo. Ieremie, 45[9].
Bernardus: o felices sacerdotes si sacerdotaliter vixeritis!
Dixit Abraham ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos et[10] pastores tuos, fratres enim sumus. Gen. 13 c.
Quia nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea est. Sentio prorsus et doleo, et dolor meus in conspectu meo semper. Exite, exite lacrime iam pridem cupientes exite, quia qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Aperiantur cataracte[11] miseri capitis et erumpant fontes aquarum, si forte sufficient sordes diluere culparum, quibus iram merui. Cum consolatus fuerit Dominus, o frater me, tunc forsan et ego merear consolari, si tamen non pepercero a merore. Nam qui lugent, ipsi consolabuntur. Propterea, condescendat mihi omnis sanctus et in spiritu lenitatis, qui spiritualis est, sustineat lamentatorem. Bernardus super Cantica, sermone 27.
Helias clamavit ad Dominum et dixit: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius, exaudivitque Dominus vocem Helie[12], et reversa est anima pueri intra eum et revixit, 3 Rg. 17. Convertere, Domine[13], animam in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. O, anima mea, convertere affectione et desiderio in requiem tuam tibi promissam a Domino, Hebr. 4. Festinemus ingredi in illam requiem. Augustinus: cor meum inquietum est, Domine, donec perveniat ad te, sic convertere ad Dominum in quo est requies et confidenter, quia Dominus benefecit tibi in creatione, in redemptione, in iustificatione, et ideo confidendum est quod benefaciet in glorificatione. Adhesit anima mea fortiter et inseparabiliter post te, ut sequar te ducentem et precedentem, 1 Cor. 6, qui adheret Deo unus spiritus est cum illo, scilicet per amorem et imitationem. Egredimini et videte filie Syon regem Salomonem in dyademate quo coronavit illum mater sua, Cantica 3. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt, Cantica 6. Revertere, revertere Sulamitis, revertere, revertere ut intueamur te, Cantica 6. Mala que nos hic premunt ad Deum ire compellunt. Gregorius.
Anima dicitur: - intellectus. Iob 7, suspendium elegit anima mea.
affectus, Cantica 1, indica mihi quem diligit anima mea.
Item vita Ioh. 12, qui amat animam suam perdet eam.
Spiritus rationalis, Ezech. 18, anima que peccaverit ipsa morietur totus homo. Levit. 5, si peccaverit anima.
Item, homo debet esse memor Dei cum manducat, videlicet ut non commedat propter voluptatem, sed ut fortior sit ad serviendum Deo, 1 Cor. 10: sive comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite, ideo religiosis legitur dum comedunt.
Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum, Threne 3. Converte nos Domine ad te et convertemur[14], Threne ultimo in oratione, scilicet Ieremie[15].
Augustinus[16]: cum solum Deum concupiscendum anima sit creata, merito ei nihil sufficit quod Deus non est.
Bernardus: unde tibi o anima mea tanta excellentia ut solus vita omnium viventium sit tua vita, nec sine eo vivere dicaris sed esse mortua.
Tob 6, omnia in te uno[17] simul habentes non te debuimus dimittere a nobis[18].
Gregorius[19]: o quam delectabilis est ad intuendum in quem angeli videre desiderant quam suavis ad habendum, quam dulcis ad fruendum, nec extra eum aliquid requiritur quod in eo totum non inveniatur, ymmo quidquid desideratur habetur. Ieronimus dicit: amor[20] iudicium ignorat ratione frequenter caret, modum nescit, nec aliud cogitare sinit quam quod diligit.
Augustinus: amittit villam et flet, perdit peccuniam et dolet, amittit Deum, nec flet nec delet. Exo. 19, erit quasi signum in manu tua et quasi memoriale ante oculos tuos. Augustinus: angelus celsior suo solo Creator inferior.
Augustinus[21] in persona Domini dicit: o homo si teipsum videres et utique displiceres et mihi placeres, sed quia teipsum non vides, ideo tibi places et mihi displices. Anima mea cognoscet nimis, hoc fit cum anima se dat ad cognitionem sui Creatoris sui principii sui status sui dampni. Dico: dum se dat ad cognitionem sui Creatoris cogitando quod a summo Deo est creata, et quod omnium creaturarum est dignior similiorque omnium creaturarum ymagini sui Creatoris, et ad hoc creatura est ut in ipso delectetur et ipsum solum concupiscendo semper in eo exercetur.
Dic[22] mihi queso anima mea quid est quod super omnia diligis. Ego scio quod vita tua dilectio est, et scio quod sine dilectione esse non potes, ut dicit Hugo De arra anime, capitulo 1. Convertere Domine, Psalmus, ad me gratiam conversionis mihi infundendo qui aversus eras a me per culpam, Deut. 32, abscondam faciem meam ab eis.
Bernardus: si[23] quietem desideras, o anima mea, si securitatem affectas, si fecunditatem amas, assume pennas sicut columbe et vola et nidifica in vulneribus Ihesu Christi. Surge propera amica mea, speciosa mea, et veni columba mea in foraminibus petre, in caverna materie. Cantica 2 dicens: surgit anima cum a peccati perpetratione se erigit. Venit cum per bona opera desiderii sancti passibus sanctis ad celestia tendit. Sancta etenim mens dum preterite vite turpidudinem conspicit cum peccata sua enumerat que fecit mox secum in conscientia erubescit et quecumque in mundo dilexerat ad odium sibi transferens fletibus se punit et ipsa penitentia facta robustior ab omni inquinatione etiam exilit, et ab omni torpor negligentie se excutit, ut iam in infimis cogitationibus non iaceat se adpetenda invisibilia per sancta desideria se extendat. Per foramina autem petre vulnera manuum Christi in cruce pendentis libenter intellexerim. Cavernam vero materie vulnus lateris quod lancea factum est et bene dum in crucis recordatione pacientiam Christi imitatur, dum ipsa vulnera propter exemplum ad memoriam reducit, quasi columba in foramine, sic simplex anima in vulneribus nutrimentum quo qualescat, invenit. Gregorius.