[f. 131v] Augustinus, in Dyalogo de passione Domini: “quis unquam fideliter mente pertractans qualiter factus est obprobrium hominum, rex angelorum lacrimas continere poterit?”, quasi dicens: nullus. Hoc multum Dominum perturbabat, quia videbat suos karissimos exorbitatos et dispersos – Zach. 13: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Thren. 1: omnes amici eius dereliquerunt eam, non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Iob 19: omnes necessarii mei recesserunt a me. Ps.: considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me – Ps. 141. Super omnia autem dolorem intollerabilem inferebat Domino angustia matris sue, quam sine remedio cruciari conspiciebat. Plus enim penetrabat ad cor eius genitus matris et afflictio quam clavorum infixio. Ideo suorum oblitus wulnerum ad piam virginem faciem suam vertit dicens: En, consolare mater! Ecce, inquit, filius tuus.
Bernardus[1]: “O, virgo, qualem facis commutationem, accipis pro domino servum, pro magistro discipulum, pro filio Dei filium Zebedei”. De hoc autem quod dicitur de afflictione virginis et discipulorum potest exponi illud Ie[2]. 4: Aspexi terram, id est virginem Mariam, et ecce erat vacua, id est tristis et desolata omni consolatione, et celos, id est apostolos, et non erat lux in eis, scilicet fidei. Vidi montes, id est per montes et celos, et ecce movebantur, id est in fide dubitabant, et omnes colles, quoad 72a, conturbati sunt.
Posset[3] facilius tollerare passionem si socium haberet et consolatorem. Unde ad maiorem et exaggerationem pene sue utrumque excludit, dicens[4]: Et sustinui[5] qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni, Ps. 68, id est sustinens exspectavi, qui simul contristaretur, et non fuit. Unde Is. 63: torcular calcavi solus et de gentibus non fuit vir mecum.
Sed contra: apostoli multum fuerunt contristati de morte eius. Unde in ymno dicitur: tristes[6] erant apostoli de nece sui Domini” etc. Et Ioh. 16: vos autem contristabimini et tristitia vestra vertetur in gaudium.
Respondeo cum Glossa: et tristati sunt apostoli, sed tamen affectione carnali. Et ideo non simul cu illo, quia ipse contristabatur non de sua pena, sed de dampnatione iudeorum impiorum; et qui consolaretur Spiritus exspectavi et omni inveni consolatorem. Ps. 141: considerabam ad dexteram etc., id est, qui se haberet per modum cognoscentis. Thren. 1: longe factus est a me consolator. Alii habuerunt consolatores in adversitate sua et afflictione, sicut Iacob, Gen. 37: congregatis cunctis liberis etc. Et Iob 2: Audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo. Condixerant enim sibi ut pariter venientes visitarent[7] consolarentur.
Inproperium expectavit cor meum et miseriam – id est ex corde et libera voluntate. Hec exspectavi non fugi.
Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, id est me Filium tuum. Deus enim Pater percussit Filium pro nobis, cum eum morti exposuit et mori fecit. Is. 53: propter scelus populi mei percussi eum. Deus percussit eum ex bonitate et misericordia sua[8].
“Et super dolorem wulnerum meorum addiderunt, quasi dicens Christus: ‘habebam cor wulneratum et moerens pro peccatis Iudeorum et ipsi super hunc dolorem wulnerum cordis apposuerunt wulnus corporis crucifigentes me’. Iob 16: concidit me wulnere super wulnus. Ier. 8: dolor meus super dolorem et in me cor meum moerens. Vel: ‘manuum et pedum addiderunt vulnus lateris’. Unde nec mortuo pepercerunt[9].
Videbam si forte adessent adiutores apostoli michi adherentes, et non est qui consoletur me. Nec etiam ipse Petrus: Matth. 26, et negavit cum iuramento. Sed contra, Ioh. 19: stabant iuxta crucem Iesu mater eius. Respondeo: non astabant ad defendendum.
Ieronimus, Ad Eustochiam, epistula 60a, in fine[10]: “Dei Filius pro nostra salute hominis factus est filius. Decem mensibus in utero, ut nascatur, exspectat, fastidia sustinet, cruentus egreditur, involuitur pannis, blanditiis deridetur, et ille pugillo mundum concludens presepis continetur angustia. Taceo, quod usque ad tricesimos annos ignobilis parentum paupertate contentus est; verberatur et tacet; crucifigitur, pro crucifigentibus orat. Quid igitur retribuam Domino[11] pro[12] omnibus, que retribuit michi? Calicem salutaris accipiam, pretiosa Domini mors sanctorum eius[13]. Hec sola digna retributio cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro Redemptore libenter occumbamus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur. Abraham uxorem periclitatur amittere. Et ne immensum volumen extendam, quere et invenies singulos adversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit et forsitan ideo corruit.” Et post: “nichil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor est. Respice quanta Iacob pro Rachel servivit facta uxore. Ut servivit, inquit Scriptura, Iacob pro Rachel annos septem. Et erant in conspectu eius quasi dies pauci, quia amabat illam. Unde et ipse postea memorat: in die urebar estu et gelu nocte. Amemus et nos Christum, eiusque semper queramus amplexus et facile videbitur omne difficile. Brevia putabimus omnia que longa sunt et que iaculo illius wulnerati per horarum momenta dicemus: Heu me! quia peregrinatio mea prolongata est a me. Non sunt enim condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Quando tibi grave videtur quod sustines, Pauli secundam epistulam ad Cor. lege; egredere paulisper, queso, de carcere; et presentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.” – Hec Ieronimus.
Bernardus[14], in sermone dominice in palmis, “Necesse est ut loquamur hodie”: “Quid fuit quod[15] processionem habere voluit, qui mox futuram noverat passionem? Forte ut amarior esset passio quam processio precessisset. Ab eodem autem populo, in eodem loco, et ipso tempore[16], paucissimis diebus interpositis, primo cum tanto triumpho susceptus, postea crucifixus est. O quam dissimile: Tolle, tolle, crucifige eum, et: benedictus qui venit in nomine Domini; osana in excelsis! Quam dissimile est: Rex Israelis; et: regem non habemus nisi Cesarem! Quam dissimiles rami palmarum et crux et spine. Cui prius vestimenta prosternebantur aliena, ecce suis exuitur, et sors mittitur super ea. Ve tibi, amaritudo peccatorum nostrorum, propter que diluenda tanta amaritudo necessaria est”.
Anselmus, in sermone de passione Domini, “Iesum Nazarenum”: “Christus Dominus pro peccatis nostris crucifixus est et crucis amara amaritoribus suis dulcoravit. Minoratus est ab angelis, ut nos coequaret angelis. Et quis propter Christum se non humiliet? Mortuus est et mortem necavit ut viveremus per illum. Et quis non amet Christum? Quis non patiatur pro Christo? Christus per crucis ignominiam ad superne claritatis gloriam transivit. Ubi est ergo gloriatio tua, o christiane, nisi in nomine Iesu Christi crucifixi?” – Hec Anselmus in principio sermonis.
Bernardus: “Sitio, ait Christus, non doleo. O, Domine, quid sitis? Fidem nostram, salutem nostram, gaudium nostrum. Plus animarum vestrarum[17] quam corporis mei cruciatus me tenet[18]. Etsi mei non, tantum saltim vestri miseremini”.