[f. 130v] Tota trinitas fuit causa efficiens homine conceptionis cum nomine Spiritus Sancti desuper venientis. Johannes Os Aureum in sermone in persona archangheli loquitur dicens: stupendum[2] est istud miraculum, omnis scientie precellit sensum”. Quare dicitur: “qui in cherubim terribilis est, et in seraphim invisibilis, qui omnibus angelicis virtutibus incomprehensibilis, puelle sui habitaculi presentiam repromittit. Te celi terreque non capiunt et quomodo te capiet uterus virginalis?”
Augustinus[3]: “longe[4] uberiorem gratiam nobis virgo gloriosa restituit, quam Eva perdiderit”.
Ambrosius[5]: “ipsa in celesti consistorio iam fuit electa in sponsam agni, matrem Verbi, in Spiritus Sancti sacrarium et totius Trinitatis nobile triclinium”.
Anshelmus[6] in De conceptu virginali: “decuit ut virgo que Deum pareret ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi”.
Bernardus[7]: “Novum faciet Dominus super terram: mulier circumdabit virum. Quod[8] novum miratur propheta declarat Bernardus. Sic nam sicut in illa[9] singulari deitate trinitas est in personis, unitas in essentia, sic in ista mirabili unione qua natura humana unitur Verbo eterno trinitas est in substantiis et unitas in personis. Et sicut ibi tres persone non confundunt unitatem substantie, sic nec tres substantie confundunt unitatem persone[10]. Et ideo hoc sacramentum”, ut ipse dicit, “venerandum et non scrutandum, nam hoc scrutari temeritas est, sed credere, pietas; nosse[11] vero vita eterna est”.
Item[12], Bernardus in Sermone de assumptione tractans illud Apoc. 12, mulier amicta sole, dicit: “iure Maria sole perhibetur amicta, que profundissima divine sapientie, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum, ut quantum sine unione personali pure creature conditio patitur, luci illo inaccessibili tota videatur immersa.
Plenitudo[13] deitatis non solum habitabat in in ipsa[14] spiritualiter, sicut in aliis sanctis, sed etiam corporaliter, quod in nullo alio sancto ut in ea compleatur, quod dicit ‘Spiritus Sanctus’. Ier. 23: celum et terram ego impleo – hoc est virginis benedicte mentem et ventrem fecundo, et propter hanc gratiam ipsa merito figuratur per illum fontem parvum, qui crevit in fluvium magnum et in[15] lucem solemque versus est, ut scribitur Esth. 10. Ipsa enim dicitur fons parvus propter suam profundissimam[16] humilitatem, quia cum esset electa in dominam mundi, reginam celi, et in matrem Verbi, ipsa omnium horum oblita se obtulit in ancillam, dicens: Ecce ancilla Domini. Sed iste fons parvus crevit in fluvium magnum per totius gratie plenitudinem, de qua ipsamet gloriatur. Eccli. 24: in me omnis gratia vie et veritatis etc., et quia tantam gratie copiam in se recollegit, ideo fluenta gratiarum nonnisi per ipsam in nos poterunt redundare. Teste Bernardo: “acutius intuemini quanto devotionis affectu eam a nobis honorari voluit, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde quidquid gratie, quidquid spei in nobis sit nonnisi ab ipsa moverimus redundare”. Et ideo de ea intelligitur quod de Filio dicitur Col. 2 quod in ipsa sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei absconditi. Nec mirum, quia in ipsa complacuit omnem plenitudinem divinitatis corporaliter habitare.
Item, licet omnibus virtutibus polleret et omnis decor et gloria ex ipsa resplenderet, totius tamen dignitatis sue immemor in sola humilitate gloriatur, dicens respexit humilitatem ancille sue. Quod verbum tractans Bernardus super Missus est, omelia 1, post medium[17] dicit quod “licet Maria placuerit ex virginitate, concepit tamen ex humilitate”. Ymmo dico: quia eius virginitas placuit, ex humilitate fuit. Unde Bernardus predicto verbo premittit: “audeo dicere quod sine humilitate nec Marie virginitas placuisset”. Si igitur Virginis puritatem et fecunditatem non possumus imitari, saltem eius humilitatem conemur sequi.
Primo[18], quia humilitas ceteras virtutes firmat et roborat. Augustinus: ipsa est fundamentum omnium virtutum et ideo sicut firmitas edificii nascitur ex profunditate fundamenti, sic cetere virtutes humilitati tamquam suo fundamento innitentes per eam firmantur et roborantur.
Secundo, quia ceteras virtutes conservat, ideo, secundum Bernardum, ipsa dicitur ‘custos virtutum’. Gregorius in Moralia: “sola humilitas est que ceteras virtutes inserit, insertasque custodit”. Quod patet per hoc, quia ipsa est[19] velud quedam scrinium et conservatorium omnium virtutum[20], eo quod thesaurus virtutum nusquam secure conservari poterit nisi in scrinio humilitatis, quod declarat Gregorius cum dicit: “qui ceteras virtutes sine humilitate congregat quasi pulverem in ventum portat. Nam sicut a vento flante pulvis dispergitur, sic a vento elationis virtutum congeries dissipatur.
Tertio, quia in eterna beatitudine ceteras virtutes coronat. Bernardus: “humilitas est singularis filia summi regis, que omnibus virtutibus in ea perseverantibus imponit sertum eterne retributionis”. Unde sicut sol omnes alias stellas illuminat, sic vera humilitas ceteras virtutes irraddiat et illustrat.
Bernardus[21], in sermone de Assumptione, “Hic totum”: “etsi per partes Spiritus affluit, Marie tamen tota plenitudo gratie supervenit”. Quod autem vita eius sancta fuerit ad quam nos speculari debemus, ostendit Ieronimus in Epistola ad Cromatium et Eliodorum: “Dicit enim quod ipsa a mane usque ad horam tertiam orationi instabat, postea ab oratione surgens ab hora tertia usque ad nonam operi manuum vacabat, postea intermittens opera manuum. Iterum ad orationem redibat et inde non recedebat donec angelus veniebat, qui sibi cibum ministrabat, cum quo suam conversationem habebat”.
In ipsa habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, ut beatus Ambrosius in sermone Cogitis: “Beata virgo dicitur sol, quia ipsa mittit nobis radium gratie sue. Illuminat enim nos per exemplum, quia ipsa est speculum divinum in quod nos debemus speculari – Sap. 7: Candor enim est lucis eterne et speculum sine macula. Speculum fit de vitro et plumbo. Per vitrum, quod est lucidum, inteligitur eius virginitas. Per plumbum, quod est ductile et habet colorem cinereum, inteligitur eius humilitas. Et sicut vitrum per se et plumbum per se non facit speculum nisi coniungantur, nec ibi resultat ymago, sic et Marie virginitas sine humilitate nec humilitas sine virginitate fecisset eam speculum Dei ut in ea resultasset Christus, qui est ymago Dei, nisi adinvicem iuncta humilitas cum virginitate et virgintas cum humilitate. Et sicut speculum recipit illum qui[22] fecit se, sic et ipsa in suo utero habuit illum qui se creavit – Eccli. 24: qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. In isto igitur speculo omnes debent prospicere et maculas videre, nam superbi cognoscunt ibi suam maculam respiciendo ad suam huilitatem. Avari aspiciendo ad suam paupertatem. Luxuriosi inspiciendo ad suam castitatem”. Quod sancta autem fuerit eius vita ad quam nos speculari debemus ostendit Ieronimus in epistola ubi supra.
Bernardus[23], super Missus est, omelia 1: “felix Maria cui nec humilitas defuit, nec virginitas”.
Item, “sine humilitate, audeo dicere, nec Marie virginitas placuisset. Super quem”, inquit, “requiescet Spiritus meus nisi super quietem et humilem? ‘Super humilem’ dixit, non super virginem, quia ipsa dixit: respexit Deus humilitatem ancille sue, potius quam virginitatem. Etsi placuit ex virginitate, tamen ex humilitate concepit”.
Item, in eadem omelia: “si virginitatem in Maria non potes nisi mirari, stude humilitatem imitari et sufficit tibi”. – Hec ille[24].
Nota de tribulatione
“Quod propria facimus voluntate, ad nature referimus necessitates”, Ieronimus .
Bernardus: “quamcumque seviat tribulatio non te putes derelictum, sed memineris scriptum: cum ipso sum in tribulatione”.
Idem, Bernardus: “Domine, da michi tribulationem, ut semper sis mecum; semper volo tribulari, ut semper te mecum habeam”.
Averte oculos tuos a me – Cant. 6. Dicit Gregorius: “oculos ad sponsum convertimus, dum intuitum mentis ad videndum Christi beatitudinem aliquantulum aperimus. Sed oculos avertere precipimur, ne videt aspicere eam sicuti est, quantumcumque videamus, arbitremur. Ipsi enim oculi avolare eum fecerunt, quia quo amplius videtur, eo magis invisibilis esse cognoscitur. Et a nobis avolat, quia quantumlibet ictu mentis apprehensus, incomprehensibiliter super omnem conatum nostrum se exaltatum esse manifestat. Oculus quippe mentis quasi hoc efficitur ut avolet, quia per hoc tantillum quo videtur, valde loginquus et avolans a nobis, sicut dictum est, apparet”. – Hec ille.