obediat divine virtuti et ad hoc plus inclinetur quam ad quodcumque aliud quod sibi convenit ratione communis cursus omnipotentie nature, igitur.
Correlarium primum : licet aptitudo innitendi non possit ab anima auferri totaliter, stat tamen ipsam nulli inniti actualiter et vere existere personaliter.
Patet ex conclusione.
Secundum : nulli non supposito repugnat suppositaliter existere.
Tertium : ad completam anime beatitudinem non est necessaria ipsius ad corpus informativa unio. Patet cum stat eam personaliter existere.
Conclusio tertia : licet certum sit animam exutam a corpore cognoscere <res> in proprio genere, ipsam tamen quandoque moveri in cognoscendo ab intrinseco quandoque ab extrinseco est probabile.
Prima pars patet per illud Luce 16 <25> : nam dives epulo qui fuit in inferno vidit Abraham et Lazarem in sinu eius et non cognitione in verbo, ergo in proprio genere.
Secunda pars probatur, quia in anima exuta manent species intelligibiles acquisite quando fuit corpori coniuncta et iste movent quandoque animam ad cognoscendum ea que in corpore novit, igitur. Tenet consequentia, et antecedens probatur per Ieronimum24 in Epistula ad Paulinum dicentem :
“discamus in terris, quorum scientia perseveret nobis in celo”. Quod etiam aliquando movetur ab extrinseco patet, quia dives epulo novit Abraham, et non movebatur ab intrinseco, igitur ab extrinseco.
Correlarium primum : exitus anime de corpore non est quasi recessus de statu visionis ad statum cecitatis vel recessus25 de statu lucis ad regionem tenebrarum.
Secundum : non omnis cognitio animarum pro quo tempore quo exute sunt est supernaturaliter26 a Deo a spiritibus bonis vel malis immissa.
Tertium : questio, ut proponitur, est vera.
Magistri Pauli:
<Prima conclusio>
Prima pars probatur: solus Deus iustificat in virtute propria potestative seu auctoritative, nullius alterius virtuti innitendo, igitur etc.
Secunda pars probatur, quia sicut[2] de facto datum est creature ut
sanctificare habeat in ministerio exterius, ita sibi communicabile est ut
ministerialiter mundet animam interius, igitur. Antecedens patet per beatum
<
<Primum corollarium>: sicut lux gentium Christus potest communicare creature ut aliam iustificet, ita potest communicare eidem ut aliam creet. Prima pars corollarii patet ex secunda parte conclusionis, et secunda ex prima.
Deus potest communicare creature potentiam creandi dependenter ab eo. Probatur sic: Deus potest facere quod creatura concurrat active ad creationem alterius creature, licet tamen Deus in tali creatione sit agens principale, ergo etc. Consequentia patet ex terminis. Antecedens probatur, nam non videtur magis inconveniens quod Deus communicet creature potentiam agendi aliquid ex nichilo quam quod communicet creature potentiam producendi formam in subiecto presupposito. Quod probatur, quoniam, cum subiectum solum finite concurrat in tali productione, Deus potest causalitatem subiecti supplere et mediante agente creato producere effectum sine subiecto presupposito.
Secundo probatur sic: creaturam taliter posse creare non ponit eam extra limites creature, nec arguit eam esse infinitam, nec includit aliquod inconveniens, igitur hoc est simpliciter possibile. Consequentia nota. Antecedens apparet, quia quemcumque inconveniens videretur ex hoc sequi faciliter posset solvi, igitur.
<Secundum corollarium>: stat verisimile esse de potentia Dei ordinata quod nulla sit potestas iustificativa sacramentaliter aut ministerialiter creativa creature communicata. Et pono hoc corollarium tamquam probabile victus auctoritatibus sanctorum doctorum. Unde venerabilis <name>Hugo</name> <title>De sacramentis</title>, libro 1, parte 6, capitulo ultimo, dicit quod de nichilo aliquid facere vel de aliquo nichil facere sunt opera soli Deo possibilia.
<Tertium>: auctoritates doctorum que videntur negare potentiam creativam aut iustificativam communicare creaturis intelligende sunt secundum habitudinem create legis.
<Quartum>: licet concessibile
[1] conclusio] in marg. B [dreapta]
[2] sicut] sic B, sed coni.
[3] Augustinum] Augustinus B