[f. 126v] quia perfectio generis accidentium est terminata exclusive ad genus substantiarum, ut[1] secundum aliquos ad materiam primam, secundum alios ad substantiam inferiorem. Consimiliter forsan oportet dicere quod non potest esse substantia continue in subduplo perfectior data substantia, licet secundum viam probabilem omni substantia data possit dari imperfectior.
Si tamen etiam in alia materia argueretur consimiliter, ut de lapidibus faciat Deus pedelam lapidem in prima parte proportionali, in secunda duplum, in tertia triplum, tunc in fine hore datur lapis infinitus. Dicendum quod in fine nullus est infinitus, quia quocumque dato ille est in certa parte proportionali huius hore productus et cum quelibet pars proportionalis hore solum habeat finitas ante se, ideo solum finiti lapides ante talem sunt producti. Cum quo stat quod quocumque lapide dato datur maior in duplo, in quadruplo, in octuplo et sic de aliis. Sed quod quelibet pars proportionalis solum habeat finitas ante se patet, quia quelibet est certe quantitatis quia divisibilis et, cum hora sit finita, sequitur intentum.
Magistri Petri de Walse
Quod non. Deus non est a nobis naturaliter pro statu huius vie cognoscibilis immediate in se ipso, igitur nec conceptu simplici, nec proprio, igitur nec proprie diffinibilis. Ultima consequentia probatur, quia diffinitio proprie dicta non potest dari sine conceptibus diffiniti propriis. Prima probatur, quia nullius[2] rei conceptum aut speciem propriam habere possumus naturaliter, nisi quantum in se ipsa immediate apprehendere possumus. Et hoc est sententialiter ratio Gregorii. Antecendens satis notum videtur 1 Cor., 13, videmus nunc per speculum.
Oppositum: de Deo possunt haberi conceptus simplices et proprii, igitur questio vera pro ambabus partibus. Consequentia clara, quia per tales conciperetur simpliciter et diffiniretur proprie. Antecedens probatur, quia de Deo habetur conceptus entis, qui est simplex. Sed quod proprii, quia per differentiam eius ad alia possunt inveniri passiones soli Deo convenientes. In illa questione solum loquar de possibilitate que est pro statu huius vie.
Conclusio prima: innitendo solum influxui causali, obiectuali et fantasmatibus non est possibilis conceptus simplex substantie pure absolutus. Probo conclusionem primo de singularibus conceptibus, quia influxus causalis obiectalis que iam procedit a Socrate non plus est causativus conceptus Socratis quam Platonis, ymmo non[3] plus quam lapidis etc. Probatur antecedens quia idem influxus causalis numero procedens a Socrate posset procedere a Platone, quia omnia accidentia et dispositiones possent absolute inesse subiective Platoni