F.124R
Henricus de Hassia
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 124r] Ex istis infero tale corrolarium, quod si articuli fidei religionis Christiane propositi fuissent vel proponantur veris philosophis gentilibus indebitis affectionibus vel corruptis consuetudinibus non infectis nullium talium articulorum habuissent negare nec aliquem eorum impossibilem reputare.

Deduci potest faciliter ex quatuor premissis que requiruntur ad verum et laudabilem philosophum gentilem, quoniam subtiliter considerando et diligenter disputando circa tales articulos invenitur quod omnis ratio que ex humanis scientiis contra articulos fidei fieri potest, potest etiam ex principiis earundem scientiarum solvi et invalida ostendi, quare propositum.

Henricus de Hassia. Et sequitur immediate. Auditis itaque ex predictis illis que ad verum philosophum[1] requiruntur et ex parte affectus, et ex parte intellectus. Consequenter hic oritur triplex admiratio circa gentiles[2] quere hoc alibi.


Nota non sequitur evidenter ‘Deus est omnipotens’ etc.


Henricus de Hassia. Nota non sequitur evidenter ‘Deus est omnipotens’. Igitur, ad omnem effectum cause secunde concurrit efficaciter vel permissive. Ratio: quia ymaginabile esset quod Deus crearet aliquam causam secundam communicando sibi talem causalitatem, ut etiam agere posset Deo non coagente nisi conservative[3] solum. Et tamen eque bene Deus esset omnipotens, quia se solo posset omnem talem effectum producere. Ista ymaginatione[4] non obstante tenendum est cum veritate[5] theologica irrefragabiliter, quod non est possibile aliquem effectum produci quin Deus ratione sue immensitatis et illimitationis illum comproducat et sic competit sibi ratione naturalis proprietatis.

Arguitur contra primam conclusionem nichil. Nota quod duplex est scientia, scilicet apprehensiva et assensiva.


Contra positionem Magistri Petri de Walse


Arguitur contra secundam partem conclusionis secunde et arguitur ratione ante oppositum‚ in infinitum dificilius est aliquid ex nichilo etc’. Ad illud responditur quatuor modis.

Primo concedo antecedens, scilicet quod in infinitum difficile est creare, saltem de aliqua creare. Creatio enim aliqua est infinite entitatis et perfectionis, qua scilicet creatur res infinite perfectionis, et sic conceditur prima consequentia et consequens et negatur secunda consequentia qua arguitur sic: illud est infinite perfectionis, igitur non potest competere creature, ymmo creatura potest creare infinitum in magnitudine molis et perfectionis non creatura[6] que est, sed que potest esse, ut patuit in tertia parte corollarii secundi conclusionis tertie. Sed quia hoc non pretendit ratio, ymmo maior rationis intendit quod creatio in genere sit infinite difficultatis, sic scilicet quod quelibet sit infinite difficultatis, et per consequens saltem sequeretur quod non quelibet creatura posset creare, quod est contra secundam partem conclusionis secunde.

Ideo aliter