F.122V
Henricus de Hassia
(Edidit Alexandra Baneu)

Nota de musica


[f. 122v] Aliqui dicunt[1] poetas intellexisse per[2] 9 musas 9 sonos qui celestem armoniam faciunt secundum numerum novem orbium quos quidam sonare ex motu revolutionis opinati fuerunt, sicut patet 2 libro De celo et mundo.


Nota de astronomia


Astronomia de ‘lege astrorum’ nomen assumpsit. Et est scientia que de lege seu habitudine astrorum in eorum motibus sitibus orbium dispositionibus et eorum quantitatibus et proportionibus demonstrativis processibus investigat et exinde tabulas conficit ex quibus futuras eclipses, coniunctiones, et alias stellarum positiones predicit. Et hec est una de septem liberalibus artibus vel scientiis, inter ceteras speculationes altioris, qui intellectum humanum elevat ad considerationem excellentissimi primi artificis, quod est mira fabrica seu aula mobilium celorum.

Astrologia autem dicta est quasi sermo de astris disserens, ‘nomo’ enim Grece lex interpretatur, et inde astronomia, et ‘lego’, sermo, a quo venit astrologia.

Astrologya autem est que astrorum et[3] partium celi conditiones et habitudines conservat et eas considerat tamquam causas vel signa effectuum futurorum in hoc mundo inferiori. Que astrologya, ut dicit Hugo, partim naturalis est, et partim superstitiosa. Naturalis est in complexionibus elementorum et aliorum corporum que secundum superiorum contemperantiam variantur in sanitate, egritudine, tempestate, serenitate, fertilitas, et sterilitas. Superstitiosa vero est in hiis eventibus que libero arbitrio[4] subiacent. Hec dicit Hugo.

Hic queri potest[5] utrum astrologia quantum ad huiusmodi sit scientiis prohibitis connumeranda.

Et arguitur quod sic, quia quantum ad hoc est reprobata multipliciter auctoritate sanctorum, doctorum, auctoritate Sacre Scripture, et auctoritate Ecclesie, igitur est connumeranda vocatis artibus prohibitis. Consequentia est nota, sed antecedens pro prima parte patet multis claris auctoritatibus Beati Augustini 5 De civitate Dei, capitulo 1, usque ad capitulum 8, ubi reprobat multis rationibus astrologiam de nascentibus et de eventibus circa moralem et civilem habitudinem hominum. Item, 2 De doctrina Christiana dicit quod motus syderum certus est, sed ex ea motione mores nascentium et eventus velle predicere magnus error est et magna dementia.

Ex quo dicto patet quod, licet astronomia sit vera et certa scienta, tamen astrologia prout se extendit ad facienda de actibus humanis iudicia est superstitiosa[6] et delira.

In cuius signum et plurimi illi qui tali astrologie se dant ex toto consueverunt effici fatui et deliri. Et quia huiusmodi[7] divinatio ex astris seu talis astrologia occasionaliter ex astronomia[8] speculativa pullulavit, de ipsa consequenter dicit Augustinus sententialiter quod, quamvis syderum demonstratio superstitionem per se non contineat, tamen quia familiaris est perniciosissimo errori magorum comodius honestiusque contempnitur a christianis quam discatur.

Ex quo patet quod non solum doctrina erronea est vitanda christianis, sed etiam illa que est vicina errori sicut astronomia vicina est astrologie superstitiose et astrologia ipsi arti magice. Unde patet secundo quod etiam studium speculative[9] astronomie periculosum est, quia cum aliquis iam sciverit astrorum situs et habitudines ad quodlibet tempus[10] calculare faciliter inclinatur et ducitur ad pronosticationes et ymaginum fabricationes superstitiosas secundum astrorum configurationes.

Istud tamen secundum corollarium intelligi potest de imperfectis hominibus aut modicum doctis aut ad avaritiam, fastum, vanitatem, aut curiositatem inclinatis illis studium predictum periculosum est et plurimum in dampnationem. Et sic patet aliqualiter antecedens rationis prius formate quantum ad primam partem.

Quantum vero ad secundam partem, scilicet Sacre Scripture auctoritatem, patet Is. 47, ubi dicitur de Babilonis et Caldeis apud[11] quos viguit astrologia: veniet, inquit, super te repente miseria quam nescies, stent et salvent te augures celi qui contemplabantur[12] sydera et supputabunt menses ut ex ipsis annunciarent ventura tibi. Et ad Gal. 4 dicitur: quomodo convertimini iterum ad infirma elementa quibus denuo servire vultis et dies observatis et menses et tempora et annos? Timeo forte ne sine causa laboraverim in vobis. Et ita de multis aliis passibus expressis Sacre Scripture in quibus etiam Iudeis omnino prohibuit respicere pro futuris ad astra celi, igitur a fortiori christianis hoc debet esse prohibitum qui debent esse spiritualiores et diviniores propter quod magis debent in suis factis et negotiis ad Deum recurrere et ipsum consulere in dubiis[13] quam recurrere ad astrologos aut consulere astra, et hoc de secunda[14] parte antecedentis.

Tertia vero etiam pars antecedentis, videlicet quod etiam auctoritate Ecclesie prohibita sit astrologia iudiciaria, patet in multis passibus Decreti ut 26, questione 2, per totum, et distinctione 37, capitulo ‘legimus’. Dimitto allegationes causa brevitatis.

Videtur ergo ex premissis quod talis astrologia divinatoria sit christianis prohibita et quod peccant non minus forte qui in ea practicant et principibus et aliis per eam illudunt quam illi qui vacant magice et nigromancie, cum Augustinus dicat quod non immerito creditur si etiam multa vera dicant astrologi quin hoc sit instinctu malorum spirituum quorum cura est has noxias et falsas opiniones de astralibus fatis inserere mentibus humanis. Et rationabiliter dicit hoc Augustinus, quia si demon sciens futurum esse quod Christo propter miracula crederetur invenit et persuasit hominibus artes falsorum miraculorum, ut sunt magica et nigromancia quod universi ipse sciens quod fideles Christi in omnibus recurrerent ad Deum et ipsum consulerent et attribuerent omnia divine gratie speciali invenit superstitionem qua astra consulerunt et celo attribuerent que gratie Dei attribuenda erant. Si enim demones in tantum dominabantur gentilibus infidelibus ut tanta feditate ydolatrie eis illuderent et tot artes divinatorias eis suggerent ut geomanticam, ydromanticam, piromanticam, auguria spiritumanticam[15] etc. innumerabilia. Quis dubitat quin etiam demones maculaverint celum multis superstitionibus sub hoc colore quod celum agit in ista inferiora et ea gubernare videtur et propter illum colorem hec superstitio tenacissime inter omnes superstitiones adheret mentibus humanis? Iudicate ergo si rationalius sit stare testimoniis predictis et auctoritati sanctorum in hac materia quam auctoritati potius fallaci et decepti antiquitati quorundam superstitiosorum auctorum, ut Albumasaris et similium. Est ergo advertendum pro declaratione premissorum quod assignantes partes iudicarie astrologie, videlicet ut habetur alibi. Et propter hoc Deus disposuit et voluit invenire veram et realem philosophiam de rerum naturis, conditionibus[16], statibus, et finibus, ut per eam dampnaretur et reprobaretur falsa et vana philosophia que suborta fuit per inventores dictos et homines quarundam vanarum et superstitiosarum artium quarum fex adhuc in earum reliquiis in multis regionibus etiam christiani plurimi errant. Et hoc de illo.


Nota de alkimia


Henricus de Hassia[17]. Nota quod propter quattuor illa ars prohibenda esset christianis legislatoribus.

Primo, quia fabricare studet ydola avaritie que sunt aurum et argentum. Dicit enim Apostolus quod avaritia est ydolorum servitus.

Secundo, quia secundum Aristotelem numisma debet esse rarum, ut sic caret, vilesceret numisma multiplicato auro et argento per talem artem, igitur.

Tertio, quia attento quod demones sciunt per applicationem activorum[18] naturalium ad passiva facere aurum et argentum faciliter avaritia et cupiditate pervertente et excecante homines recurrerent ad demones pro informatione in tali arte.

Quarto, quia ut experientia docet practica talis artis cupiditate excecante etiam vocatos sapientes sophisticat deceptores, multiplicata principes infatuat, divites depauperat[19], pauperes omnino denudat, multos depravat, hunc suspendendo et illum comburendo. Quibus tamen omnibus non obstantibus adhuc hec ars inardescente hominum cupiditate et curiositate cottidie occulte laborat in penetrabilibus regum et principum divitum et pauperum laycorum et sacerdotum, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritie student. Hec Henricus de Hassia.