[f. 122r] studium[1] mortificationis carnalium desideriorum ad perfectionem virtutum. Ad hoc enim omne scientiale[2] studium ordinatur, et talis philosophia proprie convenit Christianis qui seculi ambitione calcata et carne in servitutem spiritus redacta ad celestia mediis perfectis viribus suspirant.
Darius Medus successit in regnum Caldeorum vel Babiloniorum, quod idem est, quo mortuo successit Tyrus rex Persarum[4], qui in primo anno regni sui remisit circiter 50 milia Iudeorum de captivitate, quibus prefecit Zorobabel et Ihesum filium Iozedech, magnum sacerdotem, et precepit ut reedificarent templum Domini. Et positis per eos iam fundamentis opus fuit inpeditum ex mandato successoris Tyri, scilicet Arthaxersis, qui dictus est Cambises, et sic opus mansit imperfectum usque ad secundum annum Darii, filii Yptapsis, et illo anno Aggeus[5] et Zacharias prophetaverunt.
Gregorius super Ezechielem: “qui verba Sacre Scripture inusitato modo exposuerit, si ad inanem gloriam vel favorem hominum vel cupiditatem illud fecerit, verba sua sunt que loquitur non Dei. Si autem ad edificationem aliorum illud fecerit et si auctor aliter etiam intellexerit verba Dei sunt que loquitur”.
Est tamen advertendum quod Scriptura divina quandoque exponitur ad sensus intentos a Spiritu Sancto et quandoque ad sensus a Spiritu Sancto non intentos. Et hoc secundum est dupliciter, quia vel ad falsos sensus vel etiam ad aliquos veros sensus quos Spiritus Sanctus non intendebat per Scripturam. Possunt enim parabole Scripture Sacre adaptari tamquam signa et figure multis veritatibus circa humana et divina ad quas tamen veritates significandas[6] Spiritus Sanctus nec dictavit nec ordinavit. Verbi gratia, sicut et sepe accidit multe fabule Ovidii et aliorum possunt tamquam figure et parabole aptari ad ea que Christus gessit, et sic quasi allegorice exponi, vel ad aliquos sensus morales, vel alios veros applicari quos Ovidius numquam intellexit figens huiusmodi fabulas, sicut et sepe accidit quod aliquis proponit unum sermonem vel profert aliquam orationem ad unum sensum, et tamen ille sermo diligenter inspectus et discussus invenitur etiam importare alios sensus veros actum non intentos. Et hoc propter multiplicationem in significando terminorum et propter constructionis et suppositionis terminorum varietatem vel propter diversam unius rei proprietatem. Et periculosa est huiusmodi fabularum expositio de Christo propter simplices ne audientes, quo modo tales fabule correspondent factis Christi vel veritatibus fidei, credant forte illos vanos poetas fuisse prophetas. Et propter idem reprehendendi sunt illi qui subtilitati ingenii sui innitentes scripturas divinas ad varios et diversos quandoque exponunt sensus facientes credere simpliciores quod quasi scriptura non habeat determinatum sensum et dicere quod habeat nasum cereum ad dexteram et sinistram eque flexibilem. Illi scire debent quod non habet nasum cereum, sed ferreum, ymmo calibeum, alias beatus Ieronimus non diceret qui Scripturam aliter intelligit quam Spiritus Sanctus efflagitat, licet ab Ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest. Et Ieronimus super Ysaias dicit: “vino inebriantur qui scripturas sanctas male intelligunt atque pervertunt”. Et iterum pseudo prophetas debemus eos accipere qui aliter Scripturarum verba accipiunt quam Spiritus Sanctus sonat. Et Salvator Matth. 5 quod iota unum aut unus apex omnia fiant. Et alibi: celum et terram transibunt, verba mea non transibunt. Et Deut. 4 dicitur: non addetis ad verbum quod ego loquor nec aufferetis[7] ab eo. Et Apoc. ultimo: si quis apposuerit ad hoc apponat Deus super illum plagas etc.
Ex quibus manifestum est quod divine scripture continent determinatissimum sensum et irrefragabilem[8] veritatem atque immobilem et inflexibilem intelligentiam a Spiritu Sancto in eis intentam.
Patet etiam quod non mediocriter peccant qui variis extraneis et peregrinis expositionibus suo ingenio inventis vel extorti sunt in causa quod Scriptura Sacra dicto modo diffamari[9] consuevit, scilicet quod habet nasum cereum.
Patet quarto quod Sacra Scriptura non est trahenda ad eum sensum quem sibi unusquisque presumit, sed est tractanda secundum traditiones patrum aut ex ipsius Scripture circumstantiis, ex personis, ex locis, ex temporibus, ex causis dicendi, ex modis loquendi linguarum vel lingue in qua est edita investigari oportet sensum veritatis[10]. Henricus de Hassia.
Videtur quod sic per beatum Ieronimum dicentem in Prologo Galeato quod hoc est viciosissimum genus dicendi.
Contrarium apparet per beatum Gregorium super Ezechielem dicentem: qui verba Sacre Scripture[12] inusitato modo exposuerit, si ad edificationem aliorum hoc fecerit, verba Dei sunt, etiam si auctor aliter intellexit[13].
Respondetur breviter per distinctiones[14] taliter, videlicet quod, si aliquis elicit ex conditionibus rerum et terminorum sensum quemcumque[15] verum et utilem quem auctor non intendit in Scriptura data, non peccat, sicut solet fieri apud modernos in divisionibus thematum. Si tamen asserit auctorem innuisse in tali oratione vel dictione talem sensum vel sententiam, et non fecit, peccat, etiam si illa sententia est vera. Ratio est quia falsum vel dubium temerarie affirmat et decipit audientes faciendo eos credere quod[16] auctor talis Scripture intenderit talem sensum in ea, quod tamen falsum est, et sic facit credere falsum, igitur facit errare, igitur peccat. Et ergo si aliquis exercitati ingenii eliciat sensum aliquem verum et profundum ex aliquo passu Scripture quem adhuc nullus doctorum posuit, non peccat dummodo non affirmet temerarie quod auctor intenderit illum, sed potius dicat quod attentis talibus circumstantiis rerum et conditionibus terminorum et modorum loquendi talis passus Scripture videtur importare talem sensum[17], salvo meliori iudicio.
Secundo modo potest exponi Scriptura ad sensum ab auctore non intentum, quia falsus, et hoc est dupliciter, quia vel scienter vel ignoranter. Si primo modo, peccatum mortale est, quia exponens talis perniciose mentitur et facit Spiritum Sanctum auctorem falsitatis. Si secundo modo, est adhuc dupliciter quod facit hoc, vel ignoranter ignorantia crassa, vel ignorantia excusabili. Si primo modo, peccat mortaliter rationibus et causis iam dictis, et hoc modo ignoranter ignorantia crassa, que non excusat, heretici exposuerunt Scripturas Sacras pro suis erroribus et dixerunt Spiritum Sanctum huiusmodi eorum opiniones intendisse, facientes sic ipsum auctorem falsitatis quantum in eis erat. Si vero talis qui ad falsum sensum Scripturam exposuit facit[18] diligentiam debitam et oportunam ut invenire posset sensum verum et rectum Scripture, ut pote si dedit prius que[19] ad hoc requiruntur intento debito fine, non peccat si decipitur sensum falsum eligendo quem credit esse verum.
Ex quibus patet quam periculosum sit simplicibus et inexercitatis per studium theologicum non contentari in sensibus divine Scripture a precedentibus doctoribus famosis traditis, sed vellent spiritualiores et profundiores invenire quando et ubi hoc non est oportunum, et cum ipsi ad hoc non sint sufficienter dispositi seu eruditi. Talibus tale studium[20] Sacre Scripture consuevit fieri[21] finaliter magis occasio erroris quam salutis et edificatorie eruditionis. Et ex hac radice pullulavit secta beckardorum et aliquorum hereticorum. Henricus de Hassia. Queri hic potest.
Nota de ira
Henricus de Hassia[22]. Stomachus cum aliquid intraverit in ipsum ei contrarium et disconveniens causat nauseam et abhominationem et eicere nititur, ita, cum in apprehensionem nostram venit aliquod obiectum vehementer displicens, irascimur ab horrore et indignamur et repellimus a nobis.
Stomachor Aristoteli idem est quod irascor vel indignor. Henricus de Hassia.