[f. 121r] Ierusalem materiali, ut ita figura corresponderet figurato. Iterum cives harum civitatum in hoc differunt, quod cives Babilonis hic diviciis habundant, filii Ierusalem in eis deficiunt. Illi glorianter principatus tenent, isti humiliter eis subiacent. Illi sunt plures et potentes, isti pauci et debiles. Illi tirannice opprimunt, isti pacienter ferunt et sic eorum malitiam sibi in fructum convertunt eterne salutis.
Verumtamen manet dubium[1] : An consumato seculo civitas Dei ex angelis et hominibus in celo congregata erit minor civitate dyaboli ex demonibus et hominibus in inferno conculcata. Causa dubitationis est, quia nescitur an plures angeli remanserint quam ceciderint et, si plures, nescitur[2] in quanto numero plures. Hoc dubium non discutio. Henricus de Hassia.
Propositio[3] : Stat animam speciem albedinis intra se vel extra se videre et non cognoscere cuius coloris sit representativa. Patet, quia species albedinis non representet eam ex vi cuiuscumque conformitatis accidentalis vel essentialis cum albedine; igitur, visa intuitive albedine simul et eius specie non est unde cognoscatur quod magis sit eius species quam alterius coloris. Sed hoc oportet aliunde cognosci, videlicet vel ex hoc quod percipitur multiplicari ab albedine per modum qualitatis succesive vel ex hoc quod anima experitur se vel aliam illa qualitate aut simili in specie reduci ad actualem perceptionem albedinis.
Item ad intuitivam visionem rei alicuius non sequitur cognitio omnis conditionis et proprietatis eiusdem rei. Verbi gratia aliquis intuitive videt triangulum et tamen eum latet quod tres anguli eius equantur duobus angulis rectis. Stat ergo animam vel angelum qualitatem illam que est species albedinis intuitive videre et non cognoscere ex hoc quod de sui natura sit, quod inexistens potentie visive ipsam actuet preceptive, respectu albedinis et non respectu rubedinis. Ex quibus apparet quod oportet etiam angelum aliunde quam[4] ex intuitiva visione qualitatum discere que qualitas anime humane cuius obiecti sensibili vel intellectuali sit conditione sue nature representativa. Verbi gratia in simili: si unus paganus nichil de sanctis Christiane religionis sciens videret ymaginem apud nos distincte claves tenentem duas, ex hic non cognosceret illam in ratione ymaginis Sancti Petri, quia adhuc requiritur aliqua precognitio Sancti Petri et comparatio ymaginis ad ipsam penes conformitatem.
Alia propositio[5] . Visiones sompniales non terminantur immediate ad fantasmata apprehensa vel cognita in ratione ymaginum respectu sensibilium quorum sunt. Apparet, quia difficilius est cognoscere qualitatem aliquam ex conditione sue nature esse representativam date rei, quam cognoscere aliquam rem esse ymaginem alterius ratione accidentalis conformitatis illius ad illam. Igitur, cum ad secundum manifestus et perceptibilis discursus, a fortiori requiritur ad primum. Item ex quo species vel fantasma ex conditione sue nature habet quod cum debite applicatur vel intrinsecatur potentie vertit ipsam perceptive ad tale vel tale obiectum et ex hoc precise dicitur representare illud et non ratione similitudinis vel conformitatis ad ipsum; ideo previa intuitio fantasmatis vel speciei non requiritur, ut per illam aliquid aliud representetur.
Propositio[6] : Quod non omnis res eo precise est species sensualis vel intellectualis quod potentiam perceptive actuat. Manifestum est, quia alias divina essentia esset species albedinis, quia ab ipsa immediate est, omnium potentiarum perceptiva actuatio. Item si sic, quod ipsa potentia visiva esset species albedinis. Patet, quia ipsa principaliter causat visionem albedinis in se.
Propositio[7] : Quamvis homo experiatur quod sentit et intellegit, tamen pro statu huius vite non intuetur suarum potentiarum species habitus vel actus. Prima pars manifesta est, quia videnti albedinem tam notum est vel nocius quod videt quam notum est quod albedo sibi obicitur et ita de aliis. Secunda pars patet, quia species habitus et actus sunt qualitates de sui natura moventes potentias non ad se, sed ad res alias. Qualitas enim que est accidentalis cognitio non est illud quod cognoscitur[8] , sed est motus quo potentia perceptive fertur in obiectum sive in rem cognoscibilem. Ita nec species est illud quod cognoscitur, sed est qualitas quedam quanto potentia reducitur vel movetur ad actualem cognitionem non respectu sui, scilicet speciei, sed alterius rei cuius species dicitur.
Et[9] dixi notanter pro statu huius vie, quia pro statu alterius vite erit, ut opinor, hominibus in predictis alius cognoscendi modus quemadmodum est et nunc in angelis beatis qui cognoscendo in proprio genere intuitive cognoscunt primo proprias essentias et omnes species que eis inherent intuentur distincte unamquamque in propria ratione specifica. Et hoc per priusquam ipsam cognoscant in ratione ymaginis vel naturalis representativi huius vel illius rei cognoscibilis. Iste processus cognoscitivus quemadmodo contrarius est processui cognoscitivo hominis secundum presentis vite conditionem, que non habet ut potentie anime species earum et actus[10] intueantur, sed illi non respectis vel primus inspectis per species et actus perceptive ferantur in res alias.
Propositio[11] : Quod ad hoc ut potentia denominetur cognoscens vel videns aliquid, non requiritur quod illud ipsam obiective moveat seu quod cognitio qua fertur ab eo dependeat. Probatur, quia notum est quod divina natura proprie et distinctissime videt omnes creaturas et tamen a nulla earum obiective movetur ad visionem qua est videns, igitur. Item, sit A intellectualis cognitio formata ab intellectu secundum conceptum huius generis animal, tunc certum est quod intellectus per A cognoscit simpliciter apprehensive quodlibet animal, quia qua ratione unum et aliud, et ergo vel omnia vel nullum et quia dici non potest quod nullum relinquitur quod quodlibet animal per A ab intellectu percipitur, et tamen a nullo animali obiective ad[12] illam intentionem, scilicet A movetur, tamen sit formata secundum speciem intellectus universalem per[13] abstractionis formatam vel acquisitam, ut suppono.
Propositio[14]: quod ut potentia denominetur cognoscens vel videns aliquid non requiritur quod illud sit. Probatur, quia Deus eque, proprie, clare et distincte videt preterita, futura et possibilia fieri que non sunt, sicut presentia que sunt iuxta omnium Catholice sentientium traditionem. Item, iuxta ymaginationem argumenti secundi pro precedenti propositione[15] facti: intentio formata secundum conceptum huius generis animal representat simpliciter apprehensive non solum omne animal presentialiter existens, sed eque omne animal preteritum, futurum, et possibile, quia non est quod illam intentionem extra propositionem positam determinet ad respondendum solum animalia que presentialiter sunt et non alia, igitur propositum. Ex istis duabus propositionibus sequitur quod de ratione eius quod est potentiam perceptive vel visive terminari ad aliquod non est, ut illud obiective potentiam moveat ymmo nec ut sit in rerum natura clarum