[f. 120v] signorum[1] intellectualium potest immediate interius alloqui spiritum hominis, quia nullus spiritus creatus bonus aut malus potest sub generali influentia causare conceptus in intellectu et ex eis in eo proponens conponere quas voluerit nichilominus spiritus boni et mali possunt hoc mediate, hoc est mediante actuatione sensualis fantasie, quomodocumque ab eis facta vel excitata, loqui possunt impressione signorum intellectualium, quia si talis connexio est sensualis fantasie vel interioris sensus ad intellectivam potentiam, quod necesse est intellectus fantasmata speculari, ut sentit Aristoteles, tunc, secundum modum immutationis seu actuationis fantasie vel interioris sensus, erit immutatio intellectus complexa vel incomplexa.
Potest itaque Deus loqui immediate interius sola impressione conceptuum rerum vel fantasmatum signorum sensibilium cuiuscumque ydiomatis.
Nota quod omnes prophete veri ad minus intellexerunt sermonem quo prenuntiabant futura et alia celestis dispensationis misteria. An vero[2] quilibet propheta aut alius divinitus inspiratus intellexerit omnem sermonem quo loquebatur in communi sensu hystorico, tropologico, allegorico, et anagoyco, quem Spiritus Sanctus qui loquebatur per eos intelligi voluit dubitare aliquis posset. Quandoque visum est michi quod non et adhuc videtur. Tum, quia Ionas propheta non intellexit ad sensum Spiritus Sancti sermonem quo iussus est predicare Ninive subvertendam. Tum, quia sermones divinitus formati videntur succesive aperiendos per diversos pro oportunitate temporis, loci et cause. Tum, quia sancti Novi Testamenti plenius intellexerunt misticos Scripturarum sensus divinalium quam sancti Veteris Testamenti.
Quid aliud etiam vult, quia Christus venit aperire Scripturas plenarie, in omni sensu, a Deo in ipsis intento et hoc per Spiritum Sanctum in Apostolis et aliis Scripture doctoribus succesive pro apertione Scripturarum oportune divinitus illuminatis et adhuc illuminandis.
Puto ergo dicendum quod primi per quos Deus locutus est et Scripturas dedit non intellexerunt distincte omnes veros sensus ad quos eorum sermones congrue et rationabiliter iuxta usum ydiomatis in quo fiebant exponi potuerunt pertinenter ad finem sermonum divinorum. Qui quidem sensus omnes et solum tales a Spiritu Sancto sunt intenti. Cetere vero sermonum Dei expositiones extorte dicende sunt etiam si vere sint. Sic ergo Deus mirabiliter sui sermonis contextum, in Scripturis Sacris contentum moderatus est, quod simul idem sermo plures sensus contineret, hos quidem clarius et illos obscurius, istos prius et illos posterius, diversis temporibus, a diversis oportune eliciendos et exprimendos, ut ob hoc convenienter de Sacra Scriptura accipi possit illud Iob. Semel locutus est Deus et id ipsum non repetit, quare, quia sufficienter in illa omnem intentionem eius[3] mortalibus expressit. Et est huiusmodi sermonum moderatio et miranda in sensibus fecundatio infinite sapientie Dei indicium que attingit a fine usque ad finem et disponit omnia suaviter [Sap. 8, 1]. Idcirco non oportuit quod primi per quos Deus locutus est intelligerent omnes sensus eius in omni sensu quem ipse ex illis elici volebat. Sed suffecit quod intelligerent eos in sensibus qui pro tunc temporibus, negociis, et personis congruebant. Et ita quoad hoc dictum videtur a Daniele[4] quod in prophetica visione opus est intelligentia[5] non sic quasi necesse sit ut prophete semper sermones Dei aut visas rerum similitudines intellexerint in omni sensu a Deo intento, sed sicud dictum est.
Potest et aliter accipi illud Danielis: In visione opus est intelligentia, quasi dicens “opus est spirituali elevatione aut illustratione intelligentie, ut propheta vel alter intelligere possit que designantur per rerum ymagines autem obscuros Dei sermones multipliciter interpretabiles. Adhuc tertio potest accipi quod dicitur in visionibus propheticis opus est intelligentia, quia cum ex diversis causis fieri possint immissiones visionum et sermonum, videlicet a spiritu bono et malo et quandoque a propria fantasia[6] opus est valde ut pro discretione talium causarum intelligentia hominis specialiter elevetur et illustretur ne forte quod est illusio putetur divina revelatio.
Iam[7] ex premissis apparet quod prophete et alii inspirati opus habebant duplici certificatione.
Primo de hoc quod locutiones quas senserunt ad intra vel ad extra, per voces vel rerum ymagines fierent eis a Deo immediate vel a bono angelo.
Secundo certificari indigebant quod locutiones tales multipliciter intelligibiles intelligerent vere et oportune ad intentionem Dei loquentis.
De primo sufficienter certificari poterant ex quattuor ante dictis. De secundo similiter, ex quattuor ad assentiendum[8] sine formidine.
Primo ex stabili et perseverante occursu talis sensus pre ceteris, post devotionem[9] vel orationem premissam; hoc modo Daniel intellexit quid Deus significare voluit per sompnium Nabucchodonosor regis et Iosephus cognovit misteria sompniorum Pharaonis regis Egipti etc.
Secundo ex variis circumstantiis materie locutionis, temporis, loci, et personarum.
Tertio per experientiam firmi assensus ad hunc vel illum sensum post diligentem discussionem locutionis vel visionis factam.
Quarto per eventus rerum conformes sensibus sub quibus locutiones Dei pronunciantur[10] . Henricus de Hassia.
Utrum[11] a principio solum electi fuerint conversi ad Christum. Responditur quod hoc non debet alicui videri, quia non sequitur quotquot erant ordinati ad vitam eternam fidem receperunt, igitur nulli ad illam non ordinati crediderunt. Iterum instantia est clara de Iuda qui credidit in Christum, receptus in apostolatum et tamen de prescitis seu dampnandis erat. Quod ymmo multi dampnandorum introierint ab inicio per predicationem Ewangelii apparet ex verbis Christi ubi ait multi dicent michi in illa die [Matth. 7, 22] etc. et iterum Matth. 24: Tunc erunt duo in agro. Unus assumetur et alter relinquetur etc. Idem patet Matth. 12 de zizania ab inimico inter seminata boni patris familias zizanie sunt mali et perditi homines a dyabolo ad impedimentum bonorum eis commixti. Et iterum per hoc quod alibi dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi [Matth. 22, 14].
Ex Scripturis istis et aliis ad idem sonantibus apparet quod, si non maior pars fidelium Christi sunt reprobi quam electi, tamen magna pars credentium constat ex reprobis finaliter dampnandis.
Est[12] ergo secundum hoc tota multitudo credentium divisa quasi in duas civitates contrarias, videlicet electorum et reproborum, olim figuratas per Ierusalem et Babilonem, quarum una tendit ad terrestria, altera ad celestia, unius capud est Christus, alterius vero capud est vel erit Antichristus, ymmo dyabolus, ad quem finaliter civitas secunda colligetur, sicut prima ad Christum.
Secunda harum civitatum connumeratis infidelibus creditur longe maior quam prima, sicut et Babilon materialis fuit valde maior ipsa