Probatur: illa potentia est alia nobilior et melior absolute cuius actus et operationes sunt perfectiores. Patet ista, quia illa perfectibilia arguuntur nobiliora quorum perfectiones sunt nobiliores, ut patet per Eustratium in prologo 6 Ethicorum; sed habitus intellectus et eius actus ut sic sunt nobiliores perfectiones[1] quam actus et habitus voluntatis; igitur ipsa intellectiva ut sic, nobilior est volitiva. Consequentia nota est. Et maior. Sed minor probatur: omnis habitus ille et actus ad quem alius actus et habitus ordinantur est nobilior actu et habitu illo qui sic ordinatur ad eum; sed caritas et actus eius, qui est habitus prestantior voluntatis, ordinantur ad aliquem habitum intellectus et eius actus; igitur actus et habitus intellectus nobilior est actu et habitu voluntatis; ergo etc. Maior nota ex communi philosophia[2]. Et minor est beati Augustini 1 Soliloquiorum, capitulo 18, dicentis ego per se solam amo sapientiam, cetera vero vel adesse michi volo, vel deesse timeo propter solam sapientiam. Unde et Philosophus 6 Ethicorum dicit quod habitus sapientie intellectualis est nobilissimus actus, igitur amandi est propter sapientiam, igitur et habitus caritatis, quia propter quod est actus propter idem est habitus. Et posset confirmari multis auctoritatibus Sacre Scripture.
Arguitur quod non, nam si cognoscerent, hoc esset per species ; sed post separationem non habet species per quas cognoscit; igitur. Minor probatur, quia non per species innatas, quia anima in instanti sue creationis est nuda, nec per species abstractas, quia non habet organa ad abstractionem specierum sensibilium; igitur.
Oppositum arguitur, quia dives epulo novit Abraham in limbo inferni, igitur. Antecedens patet per illud Luce 16 <25> ubi dicitur : recordare, quia recepisti bona in vita tua, etc.
Conclusio prima: sicut nulla creatura potest animam a corpore seraparatam sibi reunire, ita nulla indispositio corporis quo ad qualitates primas sufficit ipsam a corpore separare. Prima pars probatur, quia animam corpori reunire est mortuum suscitare ; sed mortuum suscitare non convenit creature; igitur.
Minor probatur per dictum beati Augustini, I De trinitate, c. 9: Quod nichil mirabilius in operibus divinis quam mortuos suscitare.
Ex quibus verbis infert quidam doctor duo. Primum quod anima separata corpori quantumcumque disposito non posset se unire per modum forme, quia si sic tunc posset facere supremum mirabilium Dei. Secundum quod angelus non posset animam sic separatam corpori formaliter coniungere, quia si sic tunc posset facere supremum mirabilium Dei. Et rationem primi assignat, quia causa formalis non potest coincidere cum efficiente in eodem effectu. Ratio secundi secundum eum est quia angelus non continet virtualiter compositum quod resultat ex tali unione.
Sed ille rationes non videntur sufficere, ymmo potius deficere, quia nullam repugnantiam includit, ut videtur, efficiens et formam coincidere posse in eodem effectu. Similiter secunda ratio minus habet coloris quam precedens, quia proculdubio natura angelica est perfectior humana, ergo continet compositum humanum virtualiter perfective. Quapropter relinquitur verisimile esse animam separatam corpori suo disposito pro operationibus debitis in eo exercendis se posse reunire, ymmo corpori sic disposito se reuniret nisi supernaturaliter teneretur in suspenso. Ex quo ulterius patet quod verisimile est animam Christi in dominica resurrectione ad reunionem ipsius cum corpore effectualiter concurrisse. Nam non minus videtur animam Christi benedictam in instanti resurrectionis donis spiritualibus fuisse supernaturaliter sublimatam quam quod corpus suum fuit dotibus corporalibus ultra nature ordinem exaltatum ; sed de corporis dotalitiis nemo fidelium habet dubitare; ergo nec de dotibus anime benedicte. Unde licet secundum ordinem nature presentem et communem Dei influxum suscitatio mortuorum sit soli Deo principaliter reservata, tamen multis sanctis Dei suis est ministeraliter concessa, ymmo absolute possibile videtur fore Deum posse communicare creature mortuorum suscitationem non solum ministeraliter, sed et causaliter effective.
Hec magister Petrus de Treysa in questione de resurrectione Domini.
Ex quibus concluditur quod nulli creature est communicabile mortuos suscitare, quia quecumque esset illa posset facere supremum mirabilium Dei.
Secunda pars probatur, quia anima ad unionem constitutivam cum materia non determinat sibi aliquam complexionem qualitatum primarum, igitur qualitercumque variarentur propter hoc non oporteret animam a materia separari. Antecedens probatur, quia ad constitutivam unionem sufficiunt pura potentialitas ipsius materie ad animam et actualis innintentia ipsius anime ad corpus, ita quod cum complexione mundi circumscripta illa duo adhuc essent innata constituere unum.
Corollarium primum : preter agentia particularia complexionem materie ad operationes hominis requisitam corrumpentia, actio alicuius specialiter agentis est necessaria que animam separet a materia. Patet ex conclusione.
Secundum: falsa est positio que dicit quod si forma substantialis hominis sibi ipsi derelicta coexisteret materie aeris, faceret unum cum illa materia.
Tertium: quod non oportet animam exutam alicubi supernaturaliter teneri suspensam ne informative illabatur materie alicuius electi. Ambo patent ex prima parte conclusionis.
Conclusio secunda: anime a materia separate a corpore non repugnat suppositaliter existere. Probatur conclusio: nam supposito non repugnat non suppositaliter existere, ergo non supposito non repugnat suppositaliter existere.
Tenet consequentia, quia nulla est diversitas. Et confirmatur, quia non videtur maius inconveniens quod aliqua res plus
[1] perfectiones] perfectiores ms., sed coni.
[2] ex communi philosophia] ex communi ex philosophia ms., sed coni