[f. 118v] Aliqui sunt modi quibus homines conati sunt certificari a Deo de ocultis. De istis sunt portatio ferri candentis ad ostensionem innocentie. Iterum, certamen singulare ad indicium iustitie per eventum victorie.
Primum redditur illicitum ex tribus, quorum unum est exspectatio miraculi a Deo, ubi non oportet. Secundum est permissio Dei solita, qua facilitate sepe ignis ussit innocentes, sicut patuit in sancto Laurentio et aliis ab igne passis. Tertium est interventio fraudis, quia nichil prohibet Deo permittente propter peccatum temeritatis quod latente demonis operatione fiat, ut ferrum candens vel aqua buliens reum non ledat, ut impius iustus et sanctus[1] reputetur, aut ut innocens condempnetur instigatione dyaboli compulsus ferrum portare, aut manum in ignem mittere. Et ergo rationabiliter dicitur in Decreto cuiusdam Stephani Pape quod taliter confessionem peccati extorqueri non censent canones sacri. “Spontanea enim confessione vel testium approbatione publica delicta, habito pre oculis Dei timore, concessum est nostro regimini iudicare. Occulta vero et incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum.” Idem iudicium quoad aliquid videtur de extorsione peccati vel erroris occulti per tormenta, quia tendit ad manifestationem humanitus occultorum que potius divino iudicio sunt relinquenda quam talibus modis inquirenda.
Insuper adhuc de talibus modis est exploratio iustitie per eventum victorie in duello. Sed quis nesciat Deum ex diversis causis sepius permisisse iustos in bello superari et iniquos victoriam tenere. Neminem ergo in hoc casu eventus victorie certificare potest de parte iustitie, etiamsi valde minor et debilior deiciat fortiorem, quia verisimile est quod propter temeritatem, iram, furorem et proterviam, omnimodo duellare volentium, ambo a Deo relinquantur et ita sepissime illusioni dyaboli subiciantur, quo ludum illum regente potest fieri in perversionem iustitie, quod gygas iustam habens causam subcumbat et gnanus iniquus victoriam obtineat, ut ita iniquus iustificetur et glorificetur a fatuis hominibus et, iustam habens causam, confundatur et false dampnandus censeatur. Duellum ergo a principe permittendum non est, nisi forte in aliquo singulari casu pro defensione honoris Dei et iniurie eius vindicatione aliquis spiritu Dei excitatus permitteretur inire singulare certamen cum aliquo contra Deum blasphemo, qualiter fuit in congressione David cum Goliath gigante, ut legitur 1 Regum 17. Henricus de Hassia.
Nota quare aliqui permittuntur a Deo spoliari
Nota quod tam agentium liberorum quam naturalium motus et effectus qui secundum communem cursum seu dispositionem acciderent Deus impedit dupliciter: quandoque sensibiliter et manifeste, et tunc miraculose agere dicitur, quandoque vero occulte immutando vel inclinando mentes aut intentiones hominum vel alias rerum vires vel potentias communes nobis insensibiliter variando, de quo non minus quam de manifestis miraculis grati esse debemus.
Nam et hoc modo Deus sepe avertit pericula seu contrarios eventus qui secundum communem dispositionem agentium naturalium et liberorum acciderent et plantis et animalibus. Et precipue huiusmodi avertit respectu hominum de quibus est sibi cura maior. Verumtamen plerumque hominum voluntates et naturalium causarum potestates secundum earum dispositiones suos in agendo cursus habere permittit, quibus accidunt mala et contrarii eventus hominibus et sepe aliis viventibus propter eos. Varie sunt cause quare Deus non impediat cursum communem agentium naturalium et liberorum respectu hominis, sed sepe permittit illum adversari sibi ita quod secundum dispositionem presentialem causarum naturalium et liberarum permittit unum hominem incidere latrones, alium incidere pestem, alium perdere que habet, alium vero ab huiusmodi fortuitis eventibus[2] qui secundum presentem rerum dispositionem acciderent, Deus occulta operatione hominem liberat vel ne incidat, preservat.
Videamus[3] de hoc particularius: ecce Deus clare scit res presentialiter sic dispositas quod si Sor, verbi gratia, mercator in tali hora, per talem viam inceperit ire ad talem locum, habebit obvios raptores se spoliaturos. Quare autem Deus permittit sic Sorti accidere potest esse ex parte Sortis, et ex parte rerum suarum, et ex parte latronum, et ex parte utriusque.
Ex parte quidem Sortis multipliciter.
Primo, quia forte improvidenter se habuit in celando exitum et res suas, aut in discutiendo pericula vie, quoniam secundum humanam prudentiam facere tenebatur, qualiter si non fecit, Deus iuste permisit ipsum incidere raptores.
Secundo, quia forte hoc speciali aliquo peccato Sor meruit.
Tertio, quia forte in suo exitu ad Deum pro directione debite non recurrebat, sed forte secundum aliquam superstitionem horam exitus sibi eligebat.
Quarto, poterat Deus Sortem permittere spoliari ad probationem aut in cautationem sui.
Quinto[4], ut retraheretur ab aliquo quod sibi non expediebat, ut a tali negotiatione aut superfluo lucro vel aliquo huiusmodi.
Iterum, ex parte rerum potest esse causa permissionis iuste ablationis earum, quia possunt esse male acquisite aut possesori suo nocive aut superflue, etc.
Item, ex parte raptorum sumi potest causa quare Deus iuste permittit eos explere pro libito malas voluntates, quia ipsi meruerunt peccatis precedentibus, ut caderent de peccato in peccatum, donec compleatur malitia eorum, qualiter etiam Deus permisit voluntates tyrannorum in martyres Christi sevientium cursus[5] suos habere.
Alia causa iuste permissionis divine bonis et malis communis est in hoc quod sicut Deus res naturales secundum conditionem sue nature motus suos et actus permittit agere, ita iustum est ut Deus optimus communis[6] cursus institutor utrasque creaturas, scilicet rationales et irrationales, motus suos et actus exercere permittat iuxta conditiones naturarum quas creaturis primordialiter contulit. Et quia Deus hanc legem vel dispositionem communis cursus rerum in agendo et patiendo raro immutat, sed facit quasi immobilem perseverare, attendendum est homini diligenter ne incidat in legem illam quoad res sibi contrarias sive malas, ut sunt mali homines et alie res naturales homini disconvenientes, quia non parcent cuiquam incidenti in legem communes actionis earum, nisi ab aliquo superiori agente, ut Deo vel creatis spiritibus prohibeantur vel refrenentur.
Quod fit quando homo omnem diligentiam facit ne legem incidat contrariorum, hec autem[7] diligentia completur duobus, scilicet circumspectione prudentiali in cavendo contraria; secundo in recursione rationabili ad Deum pro adiuvante gratia. Quisquis[8] duobus istis modis diligentiam fecerit, securus esse debet, quod, quidquid sibi evenerit, ad salutem suam erit et hoc si debite malum tulerit.
Et[9] hoc sit dictum de prima[10] causa iuste permissionis mali in universo seu de prima causa quare providentia Dei non excludat malum de regno suo.
Secunda huius rei causa est quia utraque rationalis creatura, scilicet angelica et humana, recepit a principio creationis sufficienter scientiam et vires[11] quibus stare poterat in iustitia seu rectitudine sibi constituta, nec ultra hoc ad iustitiam cogenda erat, quam libere amplecti debebat. Et ergo Deus rationalem creaturam taliter conditam iuste peccare permisit, dum iustitiam sine difficultate servare potuit et noluit.
Tertia causa[12] assignari solet quidam decor universi consurgens ex congruenti commixtione vel iuxta positione bonorum et malorum, vitiorum et virtutum, scientiarum et errorum etc., quia, ut conformiter experientie Aristoteles dixit: “opposita iuxta se posita magis elucescunt”, ut[13]