F.116v-s2r
Anonymus
(Edidit Ioana CuruČ›)

De operatione spirituum


[f. 116br] Spiritus creatus non potest constituere res sensibiles in[1] esse apparenti ubi voluerit, quia ut vult beatus Augustinus, spiritus creati possunt solum per intellectum et imperium voluntatis immediate causare motum localem et secundum hoc non possunt facere aliquam rem sensibilem alicubi apparere ubi non est, nisi mediante motu locali, vel specierum forte per se de subiecto in subiectum vel cum subiectis earum. Possunt ergo per subitas comportationes minutarum partium diversorum colorum vel coloratorum constituere in esse apparenti vel pingere quasi opere moysaico ymagines rerum sensibilium ubi volunt, et per momentaneas remotiones et dissolutiones talium facere illas quando placet subito disparere.

Possunt hoc modo angeli boni et mali quando ipsis a Deo permittitur facere apparere hominibus res sensibiles ubi non, ut verbi gratia, serpentes ubi sunt virge, et ranas ubi sunt folia et similia.

Item possunt hoc mirabiliter in mundo fantasias et movendo exterius obiecta.

Iterum per impedimentum influxus obiectalis a certis partibus rei obiecte fieri potest quod res appareat alia quam est.

Item ex diversitate applicationis rei obiecte ad visum etc.

Nota quod fieri potest quid aliquis inspiciat sine impedimento vultum alicuius sibi notissimi et suspendatur vis memorativa ab actu recordationis quod alias talem vidit in quo casu quamdiu illa suspensio staret, videns diceret se non cognoscere eum quem videt, esto quod nulla variatio in figura aut colore eius qui videtur facta fuerit. Et forte[2] quod[3] per talem modum tenebantur[4] oculi duorum euntium in Emaus ne agnoscerent Iesum cum ipsis ambulantem.

Si queratur a quo tenebantur oculi eorum, responderi[5] videtur Beatus Augustinus quod a dyabolo, ut allegat ipse sanctus Thomas.

Nota quod microcosmus[6]
, id est minor mundus, est integratus ex membris diversarum rationum et formarum que eius principales partes sunt et formales, ut stomachus, epar, cor, cerebrum etc., quorum quodlibet ulterius continet partes eiusdem rationis que vocantur materiales, ex quarum fluxu et refluxu perseverant partes principales et conservantur secundum ydemptitatem specificam. Henricus de Hassia.

Ab anima que spiritus est in se liber procedunt quidam motus ad extra libere et quidam illibere, utpote motus cordis continuus et vite hominis coevus et alii motus alterationis et transmutationis naturalis quos vita animalis requirit, nec quoad omnes interiores actus ipsius est liber, quia in eo sunt naturales complacentie previe actibus electivis. Sunt et in quolibet spiritu rationali actus intellectus qui naturaliter procedunt ab eo, quamvis sit contradictorie liber[7] . Henricus de Hassia.

Ex illis septem radicibus aliqui volebant probari necessitatem eventuum futurorum, utpote primo ex necessitate preteritionis, secundo ex proprietate divine cognitionis et volitionis, tertio ex immobilitate divine essentie, quarto ex origine contingentie, quinto ex assensus conditione, sexto ex firmitate assertionis divine[8] et prenuntiationis prophetice, septimo ex voluntatum connexione, scilicet create et increate. Henricus de Hassia.