[f. 116av] Aut articulus Trinitatis[1] omnibus apparet esse verus, ita quod nulli falsus, et habetur propositum, aut apparet alicui falsus, puta alicui infideli, aut hoc igitur est quia decipitur per malam illationem, aut quia aliqua propositio falsa apparet sibi vera.
Non primum, quia ut prius dictum est, quia potest habere artem sufficientem vitandi fallaciam et solvendi paralogismos.
Nec secundum, quia aut illa propositio falsa apparet sibi vera ex se aut per alias probata. Non primum, quia periret omnis certitudo ex quo propositio falsa appareret eque evidens sicut quelibet propositio per se nota. Si secundum, quero aut ille premisse per quas probatur apparent evidentes per malam illationem, et tunc ut prius, aut apparent per se note seu evidentes per bonam illationem ex aliis, et de illis querendum est ut prius etc. Igitur oportet stare adhuc quod articulus non apparet falsus.
Responditur quod talis articulus alicui apparet falsus et ille vel decipitur per malam illationem cuius defectus in lumine naturali precise non potest cognosci, etiam cum tota arte de hoc naturaliter tradita, vel decipitur quia aliqua propositio falsa apparet sibi vera, aut econverso. Et hoc non solum fit in hiis que sunt fidei, sed etiam in aliis nisi enim aliunde rectificaretur: homo crederet baculum cuius una pars esset in aqua esset fractus. Hoc enim sibi apparet velit nolit et ita de multis, et cum ultra dicitur ‚si falsa apparent vera, aut igitur apparent vera per se seu tamquam per se nota etc.’ Dico secundum, scilicet quod apparent vera per alias perswasa.
Ad improbationem dicitur quod hoc potest esse per malam illationem vel etiam posset apparere per se nota, non tamen bona, sed mala illatione inferreretur ex eis oppositum articuli.
Item possent maiore note seu evidentes per bonam illationem ex aliis et cum de illis queritur, dico quod ille vel alique priores illis per malam illationem ex quibusdam apparentibus prioribus vel evidentibus inferuntur, ita quod ultimate stabitur ad propositiones per se notas, aliquibus descenditur per illationes malas, nec tamen oportet quod semper fiat huiusmodi revolutio actualiter, quia sepe perturbata vel improvida mens incipit[2] a quibusdam sibi apparentibus et absque discussione recipit ea tamquam per se nota, quantum ad se debite reversa dubitaret vel formidaret de eisdem.
Item quelibet veritas credita necessaria vel est per se nota vel ex premissis per se notis potest inferri, igitur quelibet talis est evidens vel evidenti ratione probabilis. Antecedens probatur, quia si non esset per se nota, potest saltem inferri ex aliquibus premissis et ille aut sunt per se note, et habetur propositum, vel sunt inferribiles ex per se notis saltem a beato, et si a beato, igitur a viatore, quia termini illarum propositionum per se notarum continentur sub ente. Viator autem poterit sub conceptu entis descindere per compositionem et divisionem usque ad proprios conceptus ex quibus componuntur ille propositiones per se note, quia non habetur alia ars investigandi diversas et proprios conceptus eorum que non cadunt sub sensu.
Responditur: dato toto illo usque ibi saltem a beato, negatur illa consequentia, igitur a viatore. Ad probationem dicitur quod via sic descendendi compositive et divisive non est nobis naturaliter nota.
Contra fundamentum prime conclusionis et corollariorum eius: nullus actus fidei est meritorius, ergo fundamentum nullum. Consequentia tenet, quia super illo fundatur. Antecedens probatur: nullus actus intellectus ut est intellectus est meritorius; sed actus fidei est talis[3] ; ergo. Maior nota, quia omne meritum consistit in actu voluntatis, sicut omnes doctores[4] concedunt communiter. Et minor nota est de se.
Responditur quod in actu fidei homo non meretur, sed actu voluntatis quo homo vult esse antecedenter paratus ad credendum ea que sunt fidei et cum hoc concomitanter habere complacentiam in obiecto fidei.
Item contra probationem conclusionis, ubi dicitur quod credere sit in potestate voluntatis, si sic, tunc esset in voluntate mea credere quod cras fierem ita beatus sicut beatus Petrus, et illum assensum sequeretur maximum gaudium, ut notum est, quod tamen non est verum, igitur etc.
Aliqui dicunt quod articulus Trinitatis possit demonstrari per principia extrinseca, sed non intrinseca, ut omne revelatum a Deo est verum; Deum esse trinum et unum est revelatum a Deo, igitur etc. Deum trinum et unum est verum. Henricus de Oyta.