F.116V
Anonymus
(Edidit Ioana Curuț)

[f. 116v] Religio[1] appellata quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi quod verbum compositum est a religendo, id est eligendo religio sicut[2] eligo.

Tria sunt autem que in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus requiruntur, id est fides, spes, caritas. In fide quid credendum, in spe quid sperandum, in caritate quid sit amandum. Spes vocata quod sit pes progrediendi. Quisque peccatum amat futuram gloriam non sperat. Ysidorus Ethymologiarum, libro 8, capitulo 2.


Unde ortum[3] habeat hoc nomen[4] christianus.


Christianus quantum interpretatio ostendit de unctione deducitur sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim christiani sunt nominati, sicut a Iuda iudei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani vero olim a iudeis quasi obprobrium nazareni vocabantur, pro eo quod dominus noster atque salvator a vico quodam Galilee Nazarenus sit appellatus. Non se autem glorietur christianum qui nomen habet et factum non habet, ubi autem nomen secutum fuerit opus certissime ille est christianus, quia factis se ostendit christianum ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. Hec Ysidorus, libro 7 Ethymologiarum, capitulo 59.

Augustinus: cetera potest homo nolens, credere autem nisi volens[5] .


Utrum fides compatiatur secum visionem sensibilem opinionem vel scientiam.


Respondeo quod precise et adequate de eodem numquam est fides et visio sensibilis, quia ut ait beatus Gregorius, apparentia fidem non habent, sed agnitionem.

Item pro illo facit Glossa super illo Christi, Ioh. 14: Vado parare vobis locum, que sic dicit: “Eat Dominus et parat, eat ut non videatur, lateat ut credatur.” Et ideo sancti doctores Augustinus et Gregorius dicunt de sancto Thoma apostolo quod cum vidit Christum post eius resurectionem aliud vidit et aliud credidit, quia hominem vidit et Deum confessus est. Ita etiam de passione Christi erat visio secundum humanam naturam et fides secundum personam divinam invisibilem.

De secunda parte huius dubii dico quod vel opinio capitur pro acceptione unius partis contradictionis per rationem probabilem cum formidine ad oppositum, et sic fides non compatitur secum opinionem circa idem complexum. Patet hoc per illud Symboli: “quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit” etc. Sed firmiter excludit formidinem ad oppositum, ut manifestum est. Vel capitur opinio pro acceptione unius partis contradictionis per rationem probabilem sine formidine ad oppositum – sic fides compatitur secum opinionem, fides enim non evacuatur in eis qui per rationes probabiles studiose scrutantur scripturas.

De tertia parte huius dubii dico quod fides patitur secum scientiam circa idem complexum. Patet, quia philosophus infidelis sciens Deum esse unum et veniens ad fidem non desinit scire quod scit, nec obstat quod dicit beatus Gregorius: “fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum”, quia verum est quod de quanto homo credit propter humanam rationem, alias non crediturus, de tanto nullum habet meritum.


Utrum certitudo fidei sit ex evidentia vel ex speciali Dei influentia


Divina Scriptura est que ostendit originaliter omni statui quid credendum, quid agendum, quid obmittendum ad consecutionem vere beatitudinis quam omnes appetunt. Henricus de Hassia.

Hoc[6] argumentum non valet: illi non habent opera fidei vel non sunt sancti sive iusti, igitur non habent in omnibus rectam fidem, quia cum perversitate voluntatis potest bene stare[7] error intellectus, ut patet de Lucifero.

Nota de divitiis spiritualibus

Utrum divites ex[8] precepto teneantur pauperibus subvenire de superfluo.

Contra conclusionem quod de superfluis spiritualibus est subveniendum nulla sunt superfluarum. Tu dicis quod necessaria ad salutem hec non sunt superflua, sed omnia[9] preter illa que sunt ad salutem necessaria sunt superflua.

Contra: nullus potest superflue virtuose agere, igitur nullus habet superfluas virtutes. Ad hoc quod aliquid obligatur Deo requiruntur tria. Primo quod libere recipiat ab eo aliquid. Secundo quod agnoscat eum in ratione largitorum.

Tertio quod sit bonum datum vel malum ablatum. Henricus de Hassia.


De iudeis: quod cognoverint aliquid de sancta Trinitate


Olim[10] ante adventum Christi docti Iudei in sacris Scripturis intellexerunt, prout illi tempori congruebat, Trinitatem personarum in unitate essentie.

Si dicatur quare ergo modo ex eisdem Scripturis non possunt de credenda illa Trinitate convinci Iudei moderni, respondetur quod hoc est quia habituaverunt se credendo contrarium et armaverunt se instanciis et perversis expositionibus Scripturis ad oppositum.

Si dicatur ‘tunc ostendatur eis quod perverse intelligunt Scripturas respuentes illum articulum et non credunt’, dicitur quod parum iuvat propter malitiam et obstinationem excecantem eos et propter odium quod habent contra[11] Christianos[12] .

Verum est quod, si Iudei non viverent otiosi ex usuris tam diligenter a quibusdam principibus ad exactionem subditorum defensi, sed laboribus manuum suarum se nutrirent vexatione dante intellectum, plures converterentur assiduata ad eos eruditione et predicatione caritativa ex Scripturis eorum, nec certe in ausum tante temeritatis prorumperent, ut audirent confessiones mulierum Christianorum, et occiderent, ut modo[13], sicut ipsos non numquam fecisse fertur impunes. Consequenter quis dubitat in derisionem Christi quandoque missas celebraturi. Forte aliquis infert: ergo principes sunt causa dampnationis Iudeorum. Ipse iudicet qui hoc infert an sequatur ex predictis. Hec magister Henricus de Hassia.


Nota de quibusdam pomposis


Trutinantes, id est cum magno pondere et ficta gravitate proferentes verba grandia et inflata ipsis et aliis et sepe intelligibilia et qui parum sciunt hac superbia et ostentatione plus sepe laborant. Sicut unum pisum in vesica inflata facit maiorem sonum quam si vesica esset plena pisis. <H>oratius dicit in Poetria: Celephus et peles cum pauper et exul uterque proicit ampullas et sesquipedalia verba. Ampulle ibi dicuntur verba inflata, cito evanescentia ad modum ampullarum que oriuntur in superficie aque in principio pluvie. Sesquipedalia verba, id est totalem et plenam mensuram pedum continentia, quia sesqui idem est quod totum et inde dicitur sesquialterum, id est quod semel contineret totum et insuper alteram partem, et suo scilicet modo sesquitertium sesquioctavum et de similibus terminis proportionum superparticularium. Henricus de Hassia.


Nota quod tota Trinitas operata est incarnationem Christi


Augustinus, 2 De trinitate, capitulo 25: humanam illam formam ex virgine Maria Trinitas operata est, sed solius Filii persona est, visibilem namque Filii solius personam invisibilis Trinitas operata est.

Isti sunt 12 Filii Iacob: Ruben, Symeon, Levi, Ysachar, Zabulon, Iudas, Daniel, Neptalin, Gad, Aser, Ioseph, Beniamin.

Nota quod de tribu Levi et Iuda descendit Christus, nam de Levi processerunt sacerdotes et de Iuda reges. Patriarche, iudices, reges, prophete et sacerdotes successerunt sibi invicem. Hec in tabula generationum.

Actus intellectus est naturalis et tamen credere est in potestate voluntatis tam antecedenter, ut scilicet faciat quod in se est recte vivendo et etiam faciendo intellectum discurrere etc. Et etiam concomitanter, ut scilicet quod velit intellectui assentire et habeat complacentiam in hoc quod intellectus assentit et hoc actualem vel[14] habitualem, ita quod se non opponat actualiter vel habitualiter etc.