Henricus de Oyta
Probo, quia ex quo articulus est verus omnis ratio inferens oppositum peccat in materia et in forma. Si in forma, habemus artem sufficientem dissolvendi sophismata ex elenchis. Si in materia, possumus naturaliter scire illud esse falsum et interimendum.
Respondeo: negatur minor. Ad probationem, cum dicitur ‘si peccat in forma etc.’, si intelligitur quod sit sufficiens homini precise in lumine naturali, nego. Ymmo Aristoteles per totam loycam suam precise innixus naturali lumine sine fide vel articulis fidei non solvisset illud sophisma, sed reputasset ipsum syllogismum expositorium: hec essentia est Pater; hec essentia est Filius; igitur Pater est Filius. Et sic de similibus. Ita etiam nos si per fidem non venissemus ad agnitionem huius veritatis quod una res est tres res et quelibet earum credissemus dictum sophisma et omnia similia fuisse bona argumenta[1] .
Item ex creaturis potest evidenter probari Deum esse, igitur et Trinitatem esse. Consequentia patet. Tum quia tanta est contradictio quod creatura sit et Trinitas non sit, sicut quod creatura sit et Deus non sit, igitur equaliter utrobique oppositum consequentis repungnat antecedenti seu infert oppositum antecedentis. Tum quia[2] quando probatur Deum esse vel primum motorem esse aut subiectum conclusionis supponit pro Trinitate et habetur propositum, scilicet quod ex creaturis probatur evidenter Trinitatem esse, aut non, et tunc hec est falsa: Deus est Trinitas vel primus motor est Trinitas.
Respondeo quod argumentum bene probat quod viator ex creaturis potest probare illam rem esse que est Trinitas, non potest tamen ex creaturis evidenter scire vel probare hanc esse veram ‘hec res vel Deus est Trinitas’, et quamvis ut dicitur in ratione ad Deum esse sequatur Trinitatem esse, talis tamen consequentia non est evidens nobis ex puris naturalibus.
Item cum dicitur ‘aut Deum esse etc.’, dico quod subiectum istius ‘Deus est’ supponit pro Trinitate, et igitur si ex creaturis probatur evidenter Deum esse, tunc etiam ex creaturis probatur evidenter Trinitatem esse. Hoc est aliquam rem esse que est Trinitas, cum quo tamen stat quod non est nobis naturaliter evidens dicte propositionis, scilicet ‘Deus est’, subiectum supponere pro Trinitate, et ita nec dicta propositio ‘Trinitas in divinis <est>’ est naturaliter nobis evidens.
Item omne illud quod non est illud quod est realiter trinum et unum potest evidenter sciri non esse Deus. Sed Deus est aliquid quod non est illud quod est trinum et unum, igitur Deus potest evidenter sciri non esse Deus. Conclusio est falsa scita naturaliter[3] esse falsa. Et maior est vera, igitur minor est falsa scita esse falsa naturaliter, igitur sua contradictoria scitur naturaliter esse vera, et habetur propositum.
Respondeo concedendo quod conclusio est falsa scita naturaliter esse falsa et quod maior est vera. Non tamen est hoc evidens in lumine naturali, et ideo non sequitur quod minor sit scita esse falsa naturaliter.
Item premisse inter se repungnant, ideo non oportet si conclusio sit falsa scita esse falsa ab aliquo quod altera premissarum sit falsa scita esse falsa ab eodem. Verbi gratia, sic arguendo, ‘Rex sedet et idem rex non sedet, igitur non sedens sedet’, conclusio est falsa scita michi esse falsa, neutra tamen premissarum est michi scita esse falsa, utraque est michi dubia.
Item Augustinus 15 De Trinitate, capitulo 1, utrum divina natura sit Trinitas non solum credentibus sed ratione si possimus demonstrare debemus.
Respondeo quod bene sunt argumenta necessaria ad probandum Trinitatem que etiam possunt vocari demonstrationes extendendo demonstrationem ad omnem syllogismum inferentem conclusionem necessariam, qui nec peccat in materia nec in forma, et licet hec a beatis habeantur alique tales rationes evidentes, nos tamen non habemus de hoc evidentiam ex puris naturalibus.
Opinio dupliciter potest accipi. Uno modo communiter prout est assensus habitus per medium probabile. Alio modo prout est assensus cum formidine ad oppositum.
Credere hanc propositionem ‘Iudicium erit prescise terminative ad se’ est credere prescise aliquam qualitatem in mentem existentem, et per consequens non est credere futurum sic esse in re quod Deus iudicabit mundum.
Aristoteles circa finem Primi Posteriorum dicens: sed sicut vera et falsa supponit opinio eiusdem quodammodo est, sic et scientia et opinio eiusdem est. Glossa: tamquam de obiecto remoto.
Licet obiectum remotum, scilicet res ipsa sit obiectum principale assensus, non tamen proprie verificatur ista ‘intellectus assentit illi rei prout absolute concipitur[4] et significatur per hunc terminum ‘idem’ vel ‘eidem’, sed bene assentiat illam rem sic esse etc. vel propositioni significanti rem sic esse etc.
Fides est qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Hec Ysidor Ethymologiarum, libro 8, capitulo 2: katholicus universalis sive generalis interpretatur, nam greci universalem ‘catholicon’ vocant. Ysidorus, libro 7[5] Ethymologiarum, capitulo 59: ‘katholicus’ universalis grecum nomen est, ubi supra, libro 10, capitulo 29.
Non plus opponuntur scientia et opinio quam scientia et fides, ut videtur. Sed idem homo non potest simul de eodem habere scientiam et opinionem, ut patet in fine Primi Posteriorum, ergo nec scientiam et fidem.
Item, si scientia non evacuat fidem, fidem poterit remanere in patria, cum scientia beatorum, quod videtur esse contra Apostolum, 1 Cor. 13.
Respondeo ad primum quod si de ratione opinionis est solum quod opinans assentiat conclusioni per medium probabile, sicut credens assentit per auctoritatem, sic possent in eodem respectu eiusdem conclusionis simul esse scientia et opinio; nec esset aliqua opinio vel repugnantia, ququia[6] ia medium probabile non repungnat medio necessario. Si autem de ratione oppinionis est quod opinans putet illud quod opinatur posse aliter se habere, sicut vult Aristoteles ubi supra, et scire sit per causam cognoscere propter quam res est, et quoniam impossibile est[7] aliter se habere, clarum est quod sic scire et opinari opponuntur directe, propter quod non possunt simul esse in eodem homine de eadem conclusione, ymmo plus quod nec in aliquo potest esse opinio vera de illa conclusione de qua alius habet scientiam, quia conclusionem scitam[8] impossibile est aliter se habere.
Ad secundum dicitur quod[9] habitus fidei potest stare cum clara visione in transitu, sicut fuit in raptu Pauli et[10] per eandem rationem potest manere in beatis, in quibus est visio permanens et habituata, quia que possunt simul esse in uno instanti possunt simul esse et semper.
Ad auctoritatem Apostoli[11] pro tanto dicitur quod enigma fidei quod eam comitatur nunc pro eo quod divina non sunt nobis nota per se, nec ex per se notis deducta evacuabitur, quia videbimus Deum facie ad faciem. Sed quantum est de natura habitus absolute stare potest cum scientia vel visione. Sic ergo patet quod considerando fidem secundum generalem rationem fidei nichil prohibet, quoniam fides et scientia sint simul respectu eiusdem obiecti. Si autem accipiatur secundum rationem specialem non possunt simul stare. Hec Durandus, in prima questione super primum Sententiarum.
Item licet fides non faciat evidentiam de conclusione credita, nec etiam facit inevidentiam, id est cognitionem oppositam evidenti, solum enim facit assensum per auctoritatem qui et secundum se non sit evidens, compatitur tamen secum alium assensum evidentem causatum per alium habitum[12] . Nec est aliqua consequentia: fides non facit evidentiam, ergo facit inevidentiam incompossibilem evidentie, quia non oportet quod illud quod non causat habitum causet privationem incompossibilem habitui[13] , sicut illud quod non facit me videntem non oportet quod faciat me cecum, ubi supra[14] .
Loquendo de fide secundum eius generalem rationem nichil prohibet de eodem simul in eodem esse fidem et scientiam. Probatur, quia rationes formales fidei et scientie sunt compossibiles, igitur et ipsi habitus sunt compossibiles. Antecedens patet, quoniam precisa et formalis ratio scientie est assentire per demonstrationem. Formalis autem ratio fidei est assentire per auctoritatem. Sed quilibet experitur quod habens demonstrationem cui primo assentit per auctoritatem non propter hoc minus assentit auctoritati, licet bene sublata sit necessitas auctoritatis.
Item assensus ex demonstratione causatus sequens assensum per auctoritatem facit quod facilius iterato credatur auctoritati dicentis conclusionem cuius nec dum habetur demonstratio. Cum igitur unus assensus inclinet ad alium, patet quod unus non tollit alium.
Probatio secundi corolarii secunde conclusionis: si articulus Trinitatis posset demonstrari aut hoc esset a priori aut a posteriori. Non primo modo, quoniam articulus Trinitatis causam non habet et si qui articuli habent causam, ut incarnationis etc., tamen quia est voluntas divina, nobis ignota est. Nec etiam secundo modo, quoniam omnis effectus nobis cognitus procedit ab omnibus personis divinis simul cum indivisa sint opera Trinitatis propter quod ex talibus effectibus tales articuli cognosci non possunt.
Contra: capio totam latitudinem explicationis Trinitatis secundum gratiam communem mere et sit A, et B sit tota latitudo explicationis eius supra A et citra latitudinem explicationis eiusdem in statu patrie que sit C. Tunc sic: iste latitudines sunt immediate, igitur sunt immediate vel per modum continuationis vel contiguationis. Si primum, tunc communis gratia potest in infimum gradum B, quod est contra positum. Si secundum, sequitur idem vel quod supremus gradus A excedatur solum per indivisibile ab infimo gradu ipsius B[15] . Henricus de Hassia.