[f. 115r] Arguitur primo quod non: fides est non apparentium, igitur questio falsa. Consequentia patet et argumentum probatur per Apostolum ad Hebr. 11, dicentem: fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.
In oppositum arguitur sic: fides et scientia de eodem simul possunt stare in eodem intellectu viatoris, igitur questio vera. Consequentia nota est[2] ex eo quod scientia facit claram apparentiam. Antecedens probatur sic: omne illud quo fides generatur, nutritur et roboratur in viatore, hoc simul potest stare cum fide; scientia est huiusmodi, igitur. Maior nota, quia nichil potest ab aliquo nutriri etc. nisi simul sit vel esse possit cum illo. Minor patet per Augustinum 14 De trinitate, capitulo 1, dicentem: non quidquid sciri potest in humanis rebus[3] huic scientie tribuo, sed illud tantummodo quo fides saluberrima que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur, igitur[4] etc.
Primo nota quod fides dupliciter accipi potest: uno modo secundum rationem suam generalem, alio modo contracte, secundum materiam aliquam specialem[5] de qua est fides, prout specialiter de ea locuntur theologi.
Primo modo sic describitur: fides est notitia assensiva sine formidine et evidentia, et hec descriptio convenit fidei tam pro actu quam pro habitu. Sed secundo modo est notitia assensiva sine formidine respectu alicuius veri de quo ipsam habens nullam habet evidentiam rationis vel experientie, et illa est fides christianorum, que est de articulis non scibilibus in lumine naturali de qua locuntur doctores communiter. Primo modo fides est genus, secundo modo est quedam species eius.
Ex primo notabili infero corollarie quod opinio dicentium quod de ratione fidei in genere[6] sit enigma ac inevidentia est falsa. Patet ex diffinitionibus fidei datis[7] .
Secundo ego noto propter illum terminum creditorum quod duplicia sunt credita: quedam sunt que simul credi et sciri possunt ut que ex apparentibus in lumine naturali concludi[8] possunt ut unum Deum esse; alia que solum credi possunt et numquam pro statu vie naturaliter sciri capiendo scire propriissime[9] et[10] sunt ille veritates que ex naturaliter notis concludi non possunt, eo quod super omnem rationem naturalem[11] sint, sicut quod ‘Deus est trinus et unus’ et quod ‘Deus est homo’ et similia. Hoc notabile colligitur ex sancto Thoma[12] Contra gentiles, libro 1, capitulo 4.
Ex quo notabili infero aliqua corollarie.
Primo quod hec consequentia non valet: hoc est fide creditum, ergo est supra humanum ingenium. Patet, quia oppositum consequentis stat cum antecedente[13] .
Tertio sequitur quod hec consequentia non valet: hoc convincitur in lumine naturali, igitur non est articulus fidei. Patet ex prima parte notabilis.
Quarto sequitur quod gentiles philosophi innitentes solum processui naturali poterant assentire aliquibus articulis fidei. Patet ex predictis.
Tertio noto quod per claram apparentiam[14] non intelligo aliam* nisi scientiam propriissime dictam vel claram visionem, ut sit sensus tytuli: utrum eadem veritas fidei sit eidem simul credita et demonstrative scita vel clare visa et quantum ad istum sensum ponende sunt conclusiones.
Gregorius in omelia 26: Que etenim apparent iam fidem non habent, sed agnitionem et post, quia vidisti me credidisti. Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit, hominem igitur vidit et confessus est Deum dicens[15] : Dominus meus et Deus meus.[16] .
Conclusio prima[17] : per acquisitionem apparentie sufficientis ad sciendum non oportet respectu credende veritatis minui meritum.
Ista conclusio probatur sic, quia sicut credere est in libertate voluntatis cum nemo credat nisi volens, ita in arbitrio voluntatis est in credendo inniti auctoritati dicentis vel precipientis. Igitur cum nichil possit cogere voluntatem ipsam potest tam intente et fervide inniti auctoritati in credendo concurrente apparentia sciendi, sicut si non concurreret et forte intensius, firmius et plenius, igitur.
Corollarium primum[18] : nulla ratio sive sit demonstrativa sive sit probabilis secundum se destruit meritum fidei laudabilis. Patet cum homo adhuc ex libertate voluntatis assentire vellet, etiam si nullam ad hoc demonstrationem haberet.
Secundum[19] : Scientia et fides meritoria possunt respectu eiusdem veritatis stare in eadem anima[20] . Et* probatur, quia possibile est respectu eiusdem veritatis haberi assensus sine formidine differentes specie ex diversis radicibus exortos, igitur possibile est de eodem vero simul scientiam et fidem etiam haberi meritoriam. Consequentia est nota, et antecedens patet de uno credito per fidem et eodem scito per demonstrationem[21] .
Tertium[22] : non oportet fidem passionis Christi fidelium presentis temporis, ceteris paribus, maioris meriti esse ea que fuit in Christi discipulis. Patet, quia non obstat quod illi viderunt que nullus modo viventium vidit.
Conclusio secunda[23] : non est possibile viatorem habere notitiam evidentem de quolibet obiecto fidei[24] iuxta communem modum legis nunc currentis. Probatur: aliqua sunt credita in lege christiana de quibus non potest aliquis viator iuxta communem modum eiusdem legis habere notitiam evidentem, illa lege stante manens viator, igitur conclusio vera. Consequentia nota est ex terminis. Antecedens patet de articulo trinitatis et incarnationis etc., que[25] non possunt sciri in lumine naturali.
Corollarium primum[26] : Scientia et fides secundo modo[27] sumpta non stant simul respectu eiusdem in eadem[28] anima. Patet, quia sunt de aliqua certa materia de cuius conditione est quod ipsa non est demonstrabilis aut simpliciter aut saltem viatori, igitur cum tali fide non stat scientia in viatore.
Secundum[29] : articulus benedicte Trinitatis a nullo puro viatore ex principiis[30] naturaliter notis est demonstrabilis. Patet ex probatione conclusionis.
Tertium[31] : de facto fides katholica non stat cum[32] quorumlibet credibilium evidenti apparentia. Patet ex dictis.