[f. 112r] Dominus[1] Albertus libro 8 De animalibus, tractatu 5, ostendit diversorum animalium diversos mores et operationes operibus intellectus similes propter quod dicit ea aliquid simile prudentie pertinere.
Aliqua enim sunt que magnam habent industriam circa procurationem sibi conferentium, ut formice. Alia autem non solum sibi conferentia procurare videntur, sed etiam communitati, ut grues qui observant excubias vigilum[2] . Rector enim gruum stat erecto capite ut si contingat ipsum etiam a remotis videre vel audire hominem vel aliud nocivum vociferet et alios sic ad fugiendum excitet. Ceteri vero rectori totam custodiam committentes capud ad dorsum flectunt et pennis tegunt et super uno pede stantes in pace dormiunt.
Apes[3] secuntur regem et strepunt sicut cum buccina ad convocandum exercitum ad sequendum regem, cum de alveari procedit examen, et redeuntes de laboribus faciunt in alveari sonum qui succesive deficit usque una strepens volat in circuitu alvearis et strependo facit signum dormiendi, et tunc omnes quiescunt.
Alia sunt animalia que discernunt herbas curativas et industrias quasdam habent de medicaminibus. Capri enim montani, qui ibices dicuntur, quando sagittis venatorum vulnerantur et ferrum manet in vulnere, tunc querunt quamdam herbam quam applicant vulneri et tunc exit ferrum a corpore. Et declarat de[4] similibus ibidem.
Aranee multum artis videntur habere que multum artificiose construunt telas suas.
Et yrundines nidos exterius in domorum parietibus quos et diligenter custodiunt ne ab aliis avibus inhabitentur. Cum enim hyrundo venit in principio veris et reperit passerem nidum suum inhabitantem, fortissime cum eo pugnat ut ipsum de nido expellat; et cum expellere non valet, convocat alias multas que cum impetu venientes luto quod singule rostrum suis apertaverunt, citissime foramen nidi obstruunt, et passerem ibi suffocando occidunt.
Item[5] , dicit ubi supra Albertus quod omnibus mirabilibus esse videtur est quod, sicut in communitatibus hominum quidam sunt pastores, quidam cerdones, quidam sutores, alii aliarum artium operatores, quorum communicatione subsistunt civitates, ita sunt appropriationes et distributiones operum in multitudine apum quarum communicatione constituitur examen earum. Quedam enim faciunt ceram, alie vero mel et sunt gnare ad ipsius eliquationem, alie autem pistando et quasi contundendo pedibus faciunt materiam domorum suarum, quedam autem ferunt aquam et parum aliud operari sciunt, quedam autem simplices diligenter serviunt per hoc quod mel ab aliis factum componunt in domibus et locis optimis ad conservandum. Et tempus laboris dividunt: quedam enim mane ad laborem exeunt et fatigate redeunt et alias expergefaciunt, que tunc ad laborem exeunt.
Alia etiam animalia loquela utuntur, ut dicit de pigmeo.
Hec in 8 libro De animalibus, tractatu 5.
Conclusio[6] : quamvis possibile sit nos cognoscere summum bonum notitia ei adequata, nulla tamen talis notitia est species specialissima.
Prima pars patet, quia nos cognoscimus plures proprietates Dei quas scimus nulli alteri posse competere, igitur prima pars vera. Antecedens patet de istis: esse independens, esse omnipotens, esse per se etc., que sunt proprietates soli Deo competentes.
Item, nos cognoscimus ipsum sub conceptibus istorum terminorum: perfectissimum, optimum, dignissimum, honorabilissimum, primus motor, simplicissimum, desiderabilissimum etc.
Secunda[7] pars conclusionis probatur, quia de ratione speciei est plurificatio suppositorum essentialiter distinctorum. Modo talis plurificatio repugnat summo bono, cum non possunt esse plures dii, igitur secunda pars vera. Consequentia nota et antecedens patet per Phorphyrium dicentem: “species est quod[8] predicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid.” Modo ly ‘predicatur’ dicit ibi aptitudinem, et nulla est aptitudo ad impossibilia. Et ly ‘differentibus numero’ dicit differentiam essentialem numeralem, quia alias ly ‘Deus’ esset species si sufficeret differentia personalis solum. Patet ergo quod de ratione speciei est habere plura supposita vel saltem posse habere plura essentialiter distincta, et cum tunc non possunt esse plura summa bona, relinquitur quod nullus conceptus adequate ipsius[9] representativus sit species specialissima, quod erat probandum.
Corollarium: sicut summum bonum non est essentialiter plurificabile aut plurificatum, sic nullus conceptus communis est adequate ei representativus. Prima pars nota est ex conclusione et eius probatione. Unde si esset plurificabile, tunc non esset summum simpliciter, cum talis plurificatio repugnet summe simplicitati etiam quod non sit plurificata. Patet per fidem et Aristotelem 12 Metaphysice concludentem ex conditionibus[10] et rerum proprietatibus esse tantum unum principem cum dicit: “entia nolunt male regi. Sit ergo unus princeps.”
Sed secunda pars corollarii patet ex secunda parte conclusionis.
Secundum corollarium: omnis conceptus adequate summi boni representativus est solum singulariter significativus. Patet, quia omnis conceptus est communis vel singularis; sed nullus talis est communis, ut patet ex precedentibus, igitur quilibet talis est singularis.
Tertium corollarium: solum de re que est essentialiter plurificabilis potest formari conceptus specialissimus. Patet manifeste ex predictis.
Ex quibus omnibus patet corellative* concedendum quod omnis propositio kathegorica cuius subiectum adequatum supponit pro Deo est singularis, quia cuiuslibet talis propositionis subiecto taliter tento repugnat supponere pro pluribus essentialiter distinctis, igitur. Hec probabiliter sunt dicta[11] .
Ista consequentia est bona: iste bene agit, igitur summum bonum actualiter aut virtualiter de propinquo intendit. Patet, quia ad bene agere hominis requiritur quod agens agat finaliter et principaliter propter summum bonum. Et quamvis non oportet hominem semper actualiter summum bonum intendere, ut patet de manualiter operantibus etc., tamen requiritur quod virtualiter de propinquo intendant ipsum. Et dicitur notanter virtualiter de propinquo, quia si aliquis debite interrogatus ‘cur hoc facis principaliter et finaliter?’, et si tunc non responderet ‘propter summum bonum’, sed propter aliud, et ita esset, tunc signum esset suam operationem esse viciosam. Sed si statim ad illam interrogationem responderet quod principaliter propter Deum, que est summum bonum, et si tunc ita esset ex parte rei, tunc esset signum quod illa operatio ex bona intentione procederet, et esset bona de genere moris esto quod non esset meritoria vite eterne[13] .
Si queratur unde oriatur primarie contingentia, respondendum est ex modo causandi Dei ad extra, videlicet contradictione libere. Qui quidem modus causandi cum sit perfectissimus utique attribuendus est cause prime. Item, ex hoc quod de ratione proprie et plene causalis potestatis et[15] appropriande cause prime perfectissime sunt tria.
Primo quod omnem effectum suum possit producere se solo nullo alio concurrente in ratione cause materialis vel efficientis.
Secundo quod omnem eius effectum productum possit corrumpere et omnem producendum possit non producere.
Tertio quod omnem vim causalem quam contulit suo effectui possit suspendere a suo actu. Nam ubi ista tria non sunt, non est plenaria nec perfectissima causalis potestas cause super eius effectus. Cum ergo causa efficiens secundum eius potissimam rationem tribuenda sit primo enti universaliter perfecto, patet propositum. Henricus de Hassia
Nota de origine cognitionum
Nota quod ex apprehensionibus immediate oriuntur assensus vel assensiones[16] , et ex assensionibus affectiones, et ex affectionibus operationes vel motus exteriores. Henricus de Hassia
Nota qui requiritur ad intentionem[17]
Ut actus intellectus sit cognitio, oportet ipsum non solum potentie informative illabi, sed etiam ab ea effective dependere quemadmodum est de ratione verbi increati, ut ab eo cuius est verbum productive procedat, utpote a Patre. Henricus de Hassia