[f. 112r] Nota quod in anima Christi excellentissime in cognoscendo elevata est solum unus actus assensivus quo assentit omni propositioni quam scit de presenti, preterito et de futuro, et de possibili, qui necessario sit ei assensus respectu necessariorum et contingenter respectu contingentium verorum; alioquin oporteret cottidie in anima Christi esse infinitorum assensuum corruptionem et generationem secundum quod infinities per diem verificantur et falsificantur propositiones contingentes. Hoc autem repugnare videtur statui excellentissime dignitatis et perfectionis anime Christi. Igitur relinquitur propositum, videlicet quod non per realem variationem actuum assensivorum in ea incipiat et desinat assentire, sed quod ad mutationem rerum extrinsecam unus actus numero ipsius incipiat esse assensus unius complexi et desinat assensus esse alterius.
Si[1] queratur an ratione singularis prerogative etiam insit anime Christi una cognitio numero respectu omnium que cognoscit complexe et incomplexe, responditur quod non minus probabiliter hoc teneri potest quam illud quod de assensu dictum est. Unde, secundum doctores quosdam, perfectiores angeli habent pauciores species intellectuales imperfectioribus et ergo, quia perfectiores plura cognoscunt quam imperfectiores seu inferiores, oportet secundum illa dicentes unam speciem et unam cognitionem angeli superioris in representando distincte correspondere pluribus speciebus que sunt in intellectu angeli inferioris. Et, si potest esse una representativa[2] species equivalens duabus in representando distincte, eadem ratione potest esse una equivalens tribus et una equivalens quattuor; et ita nichil prohibet posse esse unicam intellectualem speciem in angelo supremo equivalentem in representando distincte omnibus speciebus que sunt in mentibus inferiorum angelorum et hominum, et non videtur quin anima Christi sit capax absolute speciei huiuscemodi, igitur.
Ymmo[3] non videtur claudere repugnantiam posse esse aliquam creatam speciem simpliciter representantem divine essentie anime Christi et mentibus beatorum illapse in ratione speciei. Volo dicere quod sit creabilis aliqua species que simpliciter equivaleat in esse representativo divine nature, sed quod creabilis videtur species que sit equaliter representativa divine essentie illapse creato intellectui in ratione speciei, id est que creato intellectui omnia representet que ipsa sibi in ratione speciei illapse. Henricus de Hassia.
Nota de cognitione divina
Utrum sicut circa divinum intellectum coincidunt scire et assentire, ita apprehendere et assentire.
Respondeo quod sic quantum ad hoc quod in Deo non est distinctio realis actuum agnoscendi ut apprehensionum et assensionum quemadmodum[4] est in angelis et hominibus; sed est in Deo unus simplex et purus actus, qui est essentia divina correspondens infinitis actuum cognoscendi et assentiendi varietatibus apud creaturam realiter distinctam. Verum quod non ita universaliter nec omnino similiter apud Deum coincidunt apprehendere et assentire. Manifestum est hoc, quia qualitercumque Deus assentit, taliter scit et econverso; et non qualitercumque complexe apprehendit, taliter assentit. Deus enim eternaliter cognitive apprehendit in ratione possibilis Antichristum esse, et tamen non assensit eternaliter nec forte adhuc assentit quod Antichristus est. Dico signanter ‘in ratione possibilis’, quia videtur quod complexe significata propositionum impossibilium (vel verius: qualiter per eas complexe significatur) non plus apprehensive reluceant in divino intellectu quam chymera aut aliud impossibilium in Deo ydeas habere non potentium. Nequaquam enim est ydeabile illud quod in latitudine entium habere effigiem aut speciem est impossibile. Videtur ergo quod divina essentia non representet qualiter hec ‘homo est asinus’ aut equivalenter aliis propositionibus impossibilibus. Nec forte concedendum est quod representet equivalenter alicui propositioni false, cum ad hoc sequi videatur quod divina natura in ratione signi potest dici vel denominari falsa ea ratione qua signum propositionale dicitur falsum, videlicet pro eo quod non est ita qualiter per illud significatur. Utique non decet Deum ullo modo dici aut denominari falsum, absit, sed omnimodo verissimum, cum sit veritas prima a qua est omne verum in rebus creatis. Henricus de Hassia
De statu beatorum quoad fidem, scientiam, et opinionem
Dubitaret aliquis qualis dici debeat assensus beati aut anime Christi respectu futuri, an scientia vel fides.
Responditur quod scientia, quia sequitur ‘Deus asserit michi quod ita erit, igitur ita erit.’ Cum ergo beatus evidenter sciat antecedens et consequentiam, sequitur quod sciat et consequens. Secus autem est de viatoribus, qui licet sciant dictam consequentiam[5] esse bonam, eo quod sciunt quod Deus nec falli potest, nec fallere quemquam[6] , tamen, quia non sciunt evidenter quod ille qui asseruit in Scripturis hec et illa ventura sit Deus, sed solum hoc credunt, igitur non dicuntur habere scientiam de futuris qualiter beati, sed solum fidem.
Ex quo infertur quod non sequitur ‘iste assentiendo quod mortui resurgent innititur soli auctoritati Dei, igitur suus assensus est proprie fides’, quia antecedens est verum de beatis et consequens falsum de eisdem, ut visum est. Quod autem antecedens sit verum patet, quia assensus beati respectu futuri non oritur ex intuitiva visione rei que futura est, nec ex intuitione totius temporis futuri, quia stat beatum respectu utriusque intuitivas visiones habere et nescire an illa res sit futura aut in quo puncto temporis quod videlicet futura sit, sed de hoc beatum certificari oportet per revelationem que est interna Dei assertiva locutio, cui soli in assentiendo talibus beatus innititur, et per consequens soli auctoritati et non rerum intuitionibus ex quibus assensum eliciat et, quia de auctoritate Dei evidentiam habeat, ut dictum est, ideo beatus de futuris quibusdam non fidem proprie, sed scientiam habere dicitur.
Secundo[7] elicitur quod, licet assensus non sit sine cognitione, tamen probabile est quod non omnis assensus sit cognitio, quia potest dici probabiliter quod sit solum actus adhesivus vel actualis adhesio intellectus ad taliter qualiter per propositionem cui assentitur significatur adhesio quidem dependens ex evidentiis vel apparentiis veritatis. Henricus de Hassia
De peccato infidelitatis
Peccatum infidelitatis non est maximum. Apparet, quia non opponitur maxime veritati. Maior enim virtus, secundum Apostolum, est caritas, non fides etc. Infidelis enim dicitur qui non implet seu non facit que promisit. Similiter qui circa res commissas non facit servando[8] , dirigendo, perficiendo eas secundum intentionem eius qui commisit. Tertio, qui non credit qualiter katholice sibi credendum est infidelis dici solet.
Et habet illa infidelitas tertio modo dicta tres differentias secundum quod quedam est pure negationis, quedam pure privationis, quedam positive adhesionis.
Prima non habet culpam, alias infantes gentilium et Iudeorum nascerentur in maiori peccato quam infantes christianorum, quia in duplici nascerentur culpa, scilicet originali et infidelitatis, si pura negatio fidei esset culpabilis.
Secunda vero et tertia infidelitates peccatum habent secundum magis et minus; secunda minus et tertia maius. Tunc enim aliquis incipit esse reus infidelitatis secundo modo, quando ipse est sufficienter adultus et taliter dispositus quod respectu credendorum ad salutem diligentiam facere tenetur ita quod, si non fuerit sola carentia fidei, in eo incipit esse culpabilis et augetur hec culpa secundum quod plures vel fortiores habuit occasiones credendi ex fama de Christo, aut predicatione, aut miraculorum apparitione. Tertia vero infidelitas longe maioris culpe est, quia includit omnem culpam secunde infidelitatis et ultra illam addit positivum dissensum qui, quando est cum pertinaci, negatio est. Alibi. Henricus de Hassia. [f. 113r]