[f. 112r] ultra hoc non erit reproborum in hac vita conservatio. Ad quid enim amplius mundi consumatio differretur causa non apparet, sed potius quod tunc finiendus sit efficatior ratio persuadet. Qui ergo sciret quomodo[1] electi adhuc pro[2] complemento numeri electorum sint nascituri verisimiliter convincere posset quam propinquius sit vel adhuc remotus finis mundi. Sed quia numeris ille soli Deo cognitus creditur et apostolis maioribus suis posteris de ultimis temporibus a Christo querentibus, responsum est: Non est vestrum nosse tempora et momenta que Pater posuit in sua potestate[3] ; et Marci 13: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli in celo, neque Filius Dei nisi solus Pater. Ideo nonnulli se aliquid de spiritu prophetie habere presumentes ut abbas Ioachim et aliqui moderniores de quibus et hodie aliqui sunt; stulte et reprehensibiliter nimis sollicit fuerunt de determinatione finis seculi, ita ut adventum magni antichristi ante finem sex annorum vel circa conplendum fatue exspectent ut ipsorum calculationes fantastice nulla auctoritate firmate demonstrant. Hoc premisso videamus quare optimus mundi rector electos[4] .
Nota quod res dicitur aliqualis quadrupliciter[5] . Deus eternaliter scivit et voluit A esse futurum, igitur A necessario erit. Consequentia tenet ex hoc quod qualiscumque aut qualitercumque Deus intrinsece est, talem et taliter necesse est ipsum esse et semper fuisse. Cum ergo precise ab intrinseco, scilicet per suam essentiam sit sciens et volens, habetur propositum, videlicet quod qualitercumque est sciens, taliter necessario sit sciens.
Ad illam responditur negando hanc consequentiam: ‘Deus eternaliter scivit et voluit A esse futurum, igitur A necessario erit’. Pro responsione ad probationem consequentie est advertendum quod res dicitur aliqualis vel aliqualiter esse quadrupliciter, quia vel essentiali proprietate quomodo est homo rationalis aut risibilis, vel ex inherente qualitate quomodo paries est album, vel ex intrinseca partium habitudine quomodo linea dicitur curva et similia, vel ad extrinsecum relatione quomodo res aliqua dicitur similis vel dissimilis, movens vel agens etc. Primo et quarto modis Deus potest dici aliqualis, et non secundo aut tertio modis. Verum quod etiam Deus invenitur aliqualis ex intrinsecorum habitudine distinctorum, licet non partium, sed suppositorum; qua habitudine dicitur ‘trinus’, dicitur ‘Pater’, dicitur ‘Filius’, dicitur ‘generans’, ‘spirans’, etc. Qualis ergo dicitur hoc modo aut primo modo necessario talis est, non autem qualis dicitur quarto modo. Quando ergo dicitur in probatione consequentie qualiscumque aut qualitercumque Deus intrinsece est, taliter necesse est ipsum esse, dicendum est ibi quod qualiscumque aut qualitercumque est Deus intrinsece secundum se et absolute, talem necesse est ipsum esse et semper fuisse. Et manifestum est quod scire aut velle A esse futurum non inest Deo taliter, licet ipse per essentiam suam et non per actum superadditum sit sciens et volens A esse futurum. Patet, quia non sequitur ‘Deus est, igitur scit aut vult A esse futurum’, ut clarum est. Non ergo huiuscemodi sibi insunt secundum se et absolute, sed respectu creature quamvis non a creatura, sicut et esse creans et multa similia insunt Deo predicata contingenter.
Item, si scire A esse futurum inesset Deo secundum se et absolute, sicut inest sibi scire se esse, tunc A, sicut eternaliter fuit futurum, ita in post eternaliter esset futurum et non posset non esse futurum, quod est impossibile. De necessitate ergo, si aliquid contingenter est verum de presenti vel futuro, Deus contingenter scit taliter seu assentit illi, quia, si alicui propositioni contingenti Deus necessario assentiret, esse posset quod Deus falso assentiret, ut manifestum est. Patet ergo quod iuxta qualitatem cuiuslibet veritatis in necessitate vel contingentia Deus scit illam necessario vel contingenter. In quo etiam inter alia differt intellectus divinus ab intellectu creato et creabili, quia talis nichil necessario scit nec scire potest, sed eque contingenter scit propositiones necessarias sicut contingentes, non tamen omnino similiter has et illas, quia necessarias scit contingenter solum per hoc quod potest eas non scire etiam existens. Hoc etiam modo creatus intellectus propositiones contingentes scit contingenter, quia ipsis existentibus veris potest eas non scire. Et adhuc tertio modo valet, quia possunt esse false, solum isto tertio et primo modis Deus propositiones contingentes scit contingenter et nequaquam secundo modo, quia non stat aliqualiter vere enuntiari et Deum taliter non scire, qualiter tamen absolute de omni rationali creatura stare potest etiam respectu cuiuslibet veri, quia videtur quod quelibet rationalis creatura respectu cuiuscumque veri possit habere nescientiam, quamvis aliquod verum sit dabile, de quo sequitur ‘taliter est, igitur[6] creatura rationalis cognoscit taliter esse’. Et est verum illud ‘rationalis creatura cognoscit’ vel simile aliquod, quod infert creatum intellectum habere actum cognoscendi. De omnibus autem aliis veris nec de aliquo illorum sequitur ‘taliter est, igitur creatus intellectus taliter esse cognoscit’. Sed hoc est solum increato intellectui proprium.
Nota de anima Christi superbenedicta
Henricus de Hassia dicit quod in anima Christi omni perfectione et modo perfectionis secundum intellectum et voluntatem pro captu supernaturaliter elevata fuerit et sit unus actus assensivus numero quo assentit omnibus quibus assentit et assensit quibus assensit et assentiet quibus assentiet, similiter et unus cognoscitivus quo complexe et incomplexe apprehendat quecumque apprehendit. Hoc enim, cum non repugnet conditioni nature et sit dignitatis et perfectionis in natura rationali creata, videtur potius anime Christi super omnes creaturas dignificande concessum quam quod ipsa fuerit dimissa modo communi ceteris rationalibus creaturis quantum ad speciem et conditionem assensuum[7] .[f. 112v]