[f. 109r] accipiet[1] . Iste autem abscondit et pavit centum prophetas et quinquagenos in speluncis cum interficeret illa Iezabel prophetas Domini, III Reg. 18, propter quod scilicet opus pietatis etiam spiritualiter dicitur servus Domini.
Deus propter malitiam hominum non solum adducit mala temporalia, sed etiam quandoque famem, id est[2] defectum spiritualium bonorum, ita quod peccatores in necessitate desiderantes instructionem et eruditionem non inveniant doctores. Iusto enim Dei iudicio persecutores prophetarum et predicatorum in tribulatione constituti non invenient qui erudiunt eos vel eis consulant, esto etiam quod laboriosissime eos quererent. Henricus de Hassia.
Nota de predicatoribus
Divina benignitas suscitavit et legavit antiquitus prophetas ad gentilium longe positorum salutem et conversationem. Plenius hoc fecit Deus tempore Novi Testamenti, iuxta illud ite in orbem universum, Marci ultimum. Sed multi, ut Ionas, legationem hanc refugiunt, fingentes sibi diversa motiva non eundi ad predicandum scismaticis et gentilibus. Et videtur quod propter malitiam illorum predicatio ad eos non[3] esset obmittenda, quia non obstante malitia tanta Ninivitarum quam digni erant post 40 dies penitus, subverti tamen statim ad unicam predicationem Ione prophete crediderunt in Deum celi et penitentiam egerunt. Et ergo propter nullam malitiam infidelium obmittendum videtur verbum Dei ad eos et maxime non est obmittendum ad quantumlibet malos et obstinatos Christianos autem Christianorum presides. Hanc negligentiam et desidiam principum et prelatorum Ecclesie qua cessasse videtur predicatio Ewangelii ad gentes lamentatur quidam dictus Franciscus Petrarcha in libro De vita solitaria et quod regiones latissimas et populos plurimos sanguine apostolorum et martyrum Christi acquisitos non solum deliciis, avaritiis et vanitatibus suis dediti principes et prelati non auxerunt et Christo totum orbem non subiecerunt, sed ad infidelitatem redire permittunt et permiserunt. Henricus de Hassia.
Nota de inventione artium
Non sine causa factum est quod cum singula animantium nature sue arma habeant secum nata, solus homo inermis nascatur et nudus, quia oportuit ut illis que sibi providere nesciunt natura consuleret, et quod homini ex hoc maior se causa[4] exercendi et experiendi prestaretur, quando illa que ceteris aliquibus naturaliter data sunt, propria ratione et industria inveniret, quia multo magis nunc claret ratio hominis, hec eadem ingeniose inveniendo quam naturaliter habendo claruisset, nec sine causa proverbium hoc currit quod fames ingeniosa omnes excuderit artes, itaque indigentia, adversitas et necessitas que ingeniosa sunt[5] compulerunt mortales multis miseriis et defectibus subiectos ad inveniendum artes et scientias quibus humane nature corporalis et spiritualis debilitas iuvaretur et eius defectus supplerentur. Propter hec enim invente sunt artes mechanice, que tendunt ad bonum corporis, et artes liberales, que tendunt ad bonum anime. Unde venerabilis Hugo omnium, inquit, humanarum artium et actionum seu studiorum, que sapientia moderatur[6] , finis et intentio ad hoc spectare debet, ut vel nature nostre reperetur integritas, vel defectuum quibus subiacet nostra mortalis vita temperetur necessitas. Duo enim sunt in homine natura lapsa et vitium. Lapsus nature reparandus est, vitium excludendum est, quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. Hoc est enim omnino quod omni humano studio agendum est, ut natura reparetur et excludatur vitium[7] . Integritas vero humane nature duobus perficitur, scientia et virtute, in quibus solis nobis cum supernis et divinis substantiis similitudo est. Ex quibus colligi potest illud quod supra dictum est, quod valet omnium humanarum artium et scientiarum ad hunc finem concurrit intentio, ut vilis divine ymaginis similitudo in nobis reparetur, vel huius vite necessitudini et imperfectioni consulatur. Hic attendi potest perfectio scientiarum, quamvis enim, ut scitis, earum perfectio seu dignitas communiter consueverit attendi. Alibi quere. Henricus de Hassia.
De scientia iuris
Scientia[8] iuris positivi non solum sistit in manifestatione positivarum legum aut constitutionum et in declaratione[9] intentionis legislatoris in eis, sed etiam perutiliter intellectum humanum exercet, habilitat et subtiliat circa actus humanos et circa negotia humane conversationis, ita quod in quolibet casu emergente circa huiusmodi prompte et expedite homo potest sic[10] iudicare et discernere quid expedientius, utilius et secundum Deum et iustitiam iustius pro qualitate temporum, negotiorum et status hominum. Item esto quod quedam statuta, secundum exigentiam antiquorum temporum posita, modo sint[11] abolita aut non expediant et sic revocata sint. Hoc in nullo obstat aut derogat scientie iuris positivi, quia talem varietatem circa humanas leges necesse est fieri, sicut et circa receptas medicinales, quin ymmo et eam ratio dictat et Spiritus Sanctus suggerit. Est enim hec variatio de ratione et conditione rerum subiectarum considerationi talis scientie, scilicet iuris. Ipsa[12] divinalis theologia est vite mortalium ad veram et Deo placentem iustitiam primarie directiva et vere felicitatis humane ipsis mortalibus ostensiva et declarativa. Henricus de Hasia.
Nota quot modis sumatur iste terminus ‘philosophia’
Advertendum[13] quod philosophia sumitur dupliciter[14] : primo pro amore sapientie, et ita etiam quilibet indoctus amator et zelator sapientie dicitur philosophus; secundo modo sumitur pro ipsa sapientia ab omnibus amata et desiderata. Et in hac acceptione sumitur tripliciter, scilicet generaliter, stricte et strictissime. Primo modo ly[15] philosophia est genus ad omnem speciem scientie. Secundo modo sumitur strictius pro aggregatione scientiarum humanitus acquisitarum et contrahitur per determinationes ad speciales scientias, ut dicendo philosophia naturalis, philosophia moralis, <philosophia> mathematicalis. Tertio modo et strictissime sumitur pro phisica, id est pro[16] scientia que causas rerum in effectibus suis et effectus a causis suis investigando considerat. Et dicitur a ‘physis’ Grece, quod est ‘natura’ Latine. Philosophia in genere sic describitur quod est disciplina rerum omnium humanarum atque divinarum rationes plenarie investigans, et ita secundum hoc apparet quod omnium studiorum ratio ad philosophiam pertinet. Vel aliter describitur a fine secundum Platonem in Phredrone: philosophia est cura studium et sollicitudo mortis, id est secundum Alfrabium studium mortificationis[17] carnalium desideriorum ad perfectionem virtutum. Ad hoc enim omne scientiale studium ordinatur. Et talis pro philosophia proprie convenit Christianis, que seculi ambitione calcata et carne in servitutem spiritus redacta ad celestia meritoriis perfectis virtutibus suspirant. Henricus de Hassia. [f. 109v]