[f. 109r] Coniugii institutio duplex est. Una ante peccatum ad officium facta in paradyso secundum quam fuisset thorus immaculatus et nuptiae magis honorabiles ex quibus sine ardore delectationes concepissent mulieres et sine dolore peperissent. Altera fuit institutio matrimonii facta post peccatum in officium simul et remedium scilicet in conservationem speciei et in auxilium vitii cohibendi. Unde beatus Augustinus Super Genesim 2 etiam in libro De nuptiis dicit: sanis fuit officium, egrotis ad remedium est.
Nota de triplici precepto
Tria precepta dedit Deus homini ante peccatum: unum discipline pertinens ad profectum gratie – de ligno scientie boni et mali ne comedas; secundum preceptum pertinens ad multiplicationem nature – crescite et multiplicamini; tertium pertinens ad conservationem persone – ex omni ligno paradysi comede. Sed queritur utrum post peccatum ipsum coniugium fuit in precepto. Et videtur quod non, quia Abel creditur mortus virgo. Respondetur quod doctores nostri dicunt communiter quod etiam post peccatum fuit coniugium sub precepto usque ad sufficientem multiplicationem hominum et ideo post diluvium fere omnibus hominibus consumptis resumptum fuit preceptum illud crescite et multiplicamini Gen. 3[1] capitulo. Multiplicitatis autem hominibus coniugium non est preceptum, sed indultum, ut qui continere non potest nubat in Domino, sed quod obicitur de Abel iusto dico quod cum esset preceptum affirmativum non obligabat ad semper, sed pro tempore oportuno. Abel vero occisus fuit a fratre Gen. 4, antequam haberet oportunitatem coniugendi se uxori.
Nota quod coniunctio coniugum exterius apparens per signa aliqua, scilicet per verba, et annulorum vel similium traditionem est sacramentum tantum. Coniunctio animarum interius est sacramentum et res. Remedium autem contra culpam vel gratia que confertur ibi, saltem si coniuges contrahunt in fide Christi cum pia intentione, est res primo ibi significata, coniunctio vero Christi et Ecclesie est res secundario significata, ut dicit Petrus de Tharentesia.
De tribus bonis matrimonii
Tria bona matrimonii, scilicet inseparabilitatis, quod communiter vocatur sacramentum innuit Dominus Gen. 2 cum dicit propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue, id est cohabitationem patris et matris. Secundo tangit bonum fidei cum dicit et adherebit uxori sue, non aliene. Tertio tangit bonum prolis cum dicit et erunt duo in carne una et unius prolis procreande secundum Glossam.
De prophetia Danielis
Danieles inter ceteros prophetas apertius determinavit tempora et signa adventus Messie sive Christi, ut patet Dan. 9. Totius mundi philostoricus, id est amator hystorie, decursum quatuor regnorum principalium mundi usque ad regnum Romanorum inclusive sub quo debuit venire Christus prosequitur enim[2] decursum et qualitatem horum regnorum et aliorum et regum ipsorum sub variis figuris et visionibus. Unde materia prime visionis in secundo capitulo est ostendere decursus et mutationem[3] mundi per quatuor regna principalia, scilicet Caldeorum, Medorum et Persarum, Grecorum[4] et Romanorum sibi succedentia usque ad tempus Christi omnia regna terrena sibi subiugantis Christi inquantum figurati per lapidem precisum de monte sine manibus, Dan. 2, id est Christum conceptum sine humana cooperatione vel consuetudine de virgine pre eminentissime dignitatis et sanctitatis, que[5] idcirco mons dicitur. Iste lapis, id est Christus, subvertit omnia regna dyaboli, qui est princeps huius mundi, qui et per ipsum eiectus est foras. Sic ergo habuistis 16 prophetas principales, qui prophetaverunt in populo Israel. Alibi habes de hoc.
Sophonias prophetavit captivitatem subversionem Iherusalem et captivitatem duarum tribuum, scilicet Iude et Beniamini, per Nabuchodonosor regem Babiloniorum.
De Ysaia
Ruth fuit de Moabitide regione, Ysaie explet vaticinum, id est prophetiam, que habetur Is. 16 emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti[7] , id est de illa Ruth muliere gentili. Gentes enim erant dure et steriles et sic figurabantur per lapides deserti, vult ergo dicere Ieronymus quod Ysaias prophetavit quod Christus agnus Dei nasci debebat de gentili Ruth.
Nota de filiis Iacob
Ut iuniores qui non legerunt Bibliam intelligant clare ea <que> in sequentibus breviter tangit beatus Ieronymus advertere oportet eos, quia ex quolibet 12 filiorum ipsius Iacob patriarche qui postea Israel, id est videns Deum, fuit vocatus exivit unus populus et ita ex 12 filiis Iacob exiverunt 12 populi qui vocantur 12 tribus Israel, id est 12 progenies populose que constituerunt totalem populus Israel. Et ille populus 12 tribuum antequam haberent reges gubernabantur per iudices, ut per Iosue, Gedeon etc. Et ultimus iudicum fuit Samuel propheta sub quo populus Israel importune petiit regem et Deus in ira sua dedit eis Saul regem. Tempore etiam dicti Samuelis summus sacerdos in populo vocabatur Heli, ut patet I Reg. 2 capitulo, et postea utrumque istorum, scilicet Saul et Heli, propter eorum peccata Deus reprobavit quidam Heli, quia novit filios suos et inferiores sacerdotes indigne agere et non corripuit eos efficaciter; reprobat Saul regem eo quod ad rapinas et spolia, ad avaritiam declinavit et non delevit iniquos quos[8] Deus iussit per eum deleri, I Reg. 15. Et ergo suscitavit Deus malum intritus* contra Heli et Saul, et transtulit summum sacerdotum de domo Heli in Sadoth sacerdotem summum, et transtulit regnum Saul in David quem elegit Deus secundum cor suum, et illa translatio, ut notat Ieronymus in Prologo galeato, erat figura quod tam sacerdotium antique legis quam regum cessare deberet et transferi in populum Christianum qui est novus et verus populus Israel, id est populus specialiter videns vel cognoscens Deum.
Totalis ablatio populi Israel de terra nativitatis sue que facta fuit per captivitatem 10 tribuum ab Assiriis, Ydumei propter affinitatem naturalem ad populum Israel ipsum diligere debuerunt quam tamen econtrario cum aliis inimicis eius valde afflixerunt, scilicet cum Caldeis et aliis Iudeorum inimicis, quibus se iunxerunt. Sicut enim Edom, id est Esau, odivit fratrem suum Iacob, ita Ydumei[9] , dicti quasi Edomei, quia ab Edom descenderunt, illud fraternum odium continuaverunt contra populum Israel qui descendit a Iacob. Unde Gen. 27 dixit Esau venient dies luctus patris mei et occidam Iacob fratrem meum.
Abdias fuit dispensator domus Achab regis Israel, id est 10 tribuum, et opere pietatis erga prophetas quos persequebatur illa impiissima Iezabel meruit spiritum prophetie, unde Matth[10] . 10 dicitur qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete[11] [f. 109v]