F.108R
Anonymus
(Edidit Alexandra Anisie)


[f. 108r] in primo instanti sui esse est ‘in non’ ‘in materia’ etc.

Contra: illud forte non est verum quod primum instans esse ipsius[1] sit ultimum non esse in materia, vel, si sic fieret, tamen Deus potest[2] ipsam in instanti creationis simul ponere in materiam, ymmo potest facere quod numquam sit extra materiam, et tamen successive informet eam, ut si vellet ipsam pro presenti instanti non esse et in quolibet futuro esse et in materia esse etc., et iterum ad illud dictum sequeretur quod nulla esse differentia inter creationem et generationem in causando, sed quando precise eodem modo causarent agentia, tunc aliquando esset actio creatio, aliquando non.

Nota quod, ut videtur, materia non proprie causat. Sed, quia effectus non fiunt secundum consuetudinem et consuetum cursum nature nisi in subiecto quod retineat talem effectum et sine quo effectus sic naturaliter fieri non potest, ideo in usum devenit quod dicimus materiam primam causare, licet eius causare non sit aliud nisi in se recipere.

Ad argumentum dicitur negando consequentiam, unde talis est differentia, quia forme alie dicuntur generari et educi. Tunc, quando secundum consuetum cursum nature et naturalem ordinem agentium[3] et secundum conditionem naturalem forme ipsa forma in materia producitur. Quando autem producitur res non secundum consuetum cursum nature, ut scilicet quia immediate a Deo, vel, si mediantibus secundis agentibus, non tamen in materia, tunc dicitur creari, vel, si in materia, producitur, si tamen talis forma ad suum esse secundum conditionem naturalem suam non requirit subiectum, licet forte requirat ad suum operari, adhuc dicitur creari, et ideo anima humana, que licet in materia creetur, tamen quia ad suum esse non requirit materiam secundum conditionem nature sue, sed solum ad suum operari illo modo quo hic operatur dicitur adhuc creari. Potest enim esse naturalius quam nunc extra subiectum, et hoc erit post mortem hominis, et etiam ipsa agentia naturalia non possent indivisibilem formam producere, sed tantum extensam etc. Et ideo immediatius videtur esse a Deo anima humana quam cetere forme que fiunt in materia quam secundum conditionem naturalem existendi requirunt ad esse et ad operari etc.

Ex istis sequitur quod nullum agens potest educere nisi quod in sua actione requirit subiectum et ergo Deus non[4] potest educere, cum nullum requirat subiectum, et sic omnis productio Dei[5] ad extra est creatio et inde est quod omnis res ad extra dicitur Dei creatura, et sic potest productio eiusdem rei dici creatio in[6] ordine ad Deum, et naturalis productio in ordine ad alias causas secundas. Et sic etiam sequitur ex dictis quod ad hoc ut forma dicatur generari vel educi non sufficit ut materia eam suscipiat in se inhesive, sed requiritur quod materia recipiat in se formam que producitur ab agentibus secundis ad eius productionem secundum consuetum et communem cursum nature concurrentibus.

Ex hiis apparet quo modo aliqua circa primam conclusionem in questione dicta sunt falsa. Patet ex corollariis etc. Patet etiam quod Deus potest creare materia prima sola concurrente et in genere materialis cause etc.

Nota Deum[7] supplere vicem vel causalitatem secunde cause ut causalitatis non est Deum omnino agere eo[8] modo quo causa secunda sibi dimissa ageret, quia talis ageret dependenter qualiter Deus non potest agere, sed est ipsum preter talem secundam causam producere eundem effectum quem secundum communem cursum nature produceret talis secunda causa Deo generali influxu coagente etc.

Replicationes

Utrum quelibet creatura rationalis videns clare divinam essentiam videat ex hoc benedicte Trinitatis quamlibet personam.

Contra tertiam conclusionem: ipsa non potest convinci ex verbis Christi, Ioh. 14, nec habet aliam rationem, igitur non est sufficienter fundata. Antecedens probatur, quia ista verba Christi non sunt sic intelligenda sicut stant et secundum primam impositionem terminorum. Patet, quia in eodem capitulo ponuntur multa alia dicta Christi que secundum primam significationem terminorum non sunt vera, ut verba que loquor a meipso non loquor, ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Et, si ille fuisset sensus illius dicti Christi, tunc illud quod subsequitur in capitulo esset simpliciter falsum, ubi loquens de Spiritu Sancto dicit quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum, et tamen mundus videt Filium, igitur. Videtur ergo quod sensus dicte auctoritatis in qua fundatur conclusio[9] potest esse aliter. Unde, ut dicit Augustinus, De fide ad Petrum, Patrem esse in Filio, etc. est essentiam divinam vel plenitudinem deitatis eandem esse in utroque. Ex dictis primo Christi habetur solum quod volebat dicere quod qui videt me, cognoscit rem que est Pater, scilicet ipsam essentiam que ego sum, modo non videtur quod illa consequentia valeat: ‘qui videt me videt rem que est Pater; igitur videt Patrem’, sicud non sequitur ‘Pater est res que Filius, igitur Pater est Filius’.

Respondetur quod non est simile, quia doctores communiter dicunt istam esse simpliciter intelligendam, quia ego et Pater unum sumus, qui videt me videt et Patrum meum. Sic autem non de aliis. Sed ultima propositio, scilicet quod mundus non videt Spiritum Sanctum neque scit eum, loquitur de scientia perfecta et visione per se et intuitiva.

Secundo, aliquis actus ad extra potest obiective terminari ad unam personam, sic quod non ad aliam, igitur et cognito[10] *. Probatur consequentia, quia nulla est assignabilis[11] causa diversitatis. Antecedens probatur, primo quia productio ad intra terminatur ad unam, sic quod non ad aliam, igitur a fortiori actus ad extra, cum omnis actus ad intra totaliter ydempticus est cuilibet trium personarum, sed actus ad extra sunt essentialiter et realiter distincti. Forte diceretur ibi quod non est simile, quia actus ad extra sunt indivisi, ad intra vero divisi.

Secundo probatur antecedens de incarnatione, flagellatione, etc, illud deducit Oyta diffuse, et solvit ultimate dicendo quod non possit per naturam reddi causa diversitatis aliqua sufficiens, sed oportet refugere ad fidem et ad dictum Christi, etc.

Tertio, ly ‘Filius’ est terminus connotativus relative, et cum hoc habet modum significandi suppositivum; modo secundum modum significandi suppositum precise terminatur in Filium et in ea que sunt Patris vel Spiritus Sancti. Si igitur separentur ipsi modi significandi, tunc modus suppositivus solum significabit Filium; igitur nec videtur sequi quod, quia talis modus terminatur in essentia que est quelibet personarum, igitur terminatur in qualibet personarum, quia terminus talis bene supponit pro essentia, et tamen non supponit pro qualibet personarum.

Quarto, vel ly ‘Pater’ significat Spiritum Sanctum suppositive, vel connotative. Nullum istorum; igitur. Non primum, alias supponeret pro eo. Nec secundum, [108v]