F.106R
Anonymus
(Edidit Luciana Cioca)


[f. 106r] diversificandi[1] sunt modi reverentiarum. Patet, cum honor sit reverentia alicui propter excellentiam exhibita et excellentia non est eiusdem speciei in omnibus. Secundum enim aliam rationem preest prelatus subdito pater, filio, magister, discipulo, dux militi, igitur proposito.

Secunda proposito: quibusdam mortalibus malis ratione status et presidentie debetur exhibitio reverentialis. Patet 1 Pet. 2: Subditi estote in omni timore dominis non tantum bonis, sed etiam discolis etc.

Tertia propositio: aliquibus hominibus debetur honor solum ratione virtutum et scientiarum quibusdam ratione presidentiarum, aliis autem ratione concursus huiusmodi excellentiarum. Prima pars patet de virtuosis in prelationibus et presidentiis non constitutis. Secunda pars patet de prelatis malis et tertia manifesta est de prelatis bonis et virtuosis.

Conclusio secunda: soli divine nature debetur principaliter et[2] per se honor sive cultus latrie. Patet, quia latria sic exhibita dicit cultum qui soli Deo debetur, ut patet per beatum Augustinum 10 De civitate, capitulo 1, ubi dicit illam esse sententiam communem doctorum illorum qui divina eloquia condiderit, et 19 libro De civitate Dei, capitulo 3[3] ei tantummodo serviendum ea servitute Grece latria dicitur et non nisi Deo debetur[4]. Patet etiam per Apostolum ad Rom. 1 qui reprobat gentiles tamquam ydolatras qui talem cultum et servitutem scilicet latrie impendebant creature. Patet etiam per Ysidorum 8 Ethimologiarum, capitulo 32, qui dicit: “latria Grece Latine servitus dicitur, que quantum ad veram religionem[5] attinet, nonnisi uni et soli Deo debetur.” Patet etiam ratione cum in sola natura divina sit excellentissima bonitas et ratio summa universalis divini summe potestatis, igitur conclusio vera.

Corollarium primum sive propositio prima: Caro vel humanitas Christi secundum se considerata non est ut sit adoratione latrie adoranda. Patet, cum sit pura creatura et nullam habens relationem ad divinum suppositum secundum se considerata precise, igitur propositio vera.

Secunda propositio: Caro Christi vel eius humanitas considerata ut unita Dei verbo ypostatice non est ut sit adoranda adoratione latrie per se et ad se ultimate terminative. Probatur: talis unio ypostatica non deificat illam carnem vel humanitatem, nec ponit eam extra limites creature, igitur non debet sibi impendi ut sic cultus soli Deo debitus, et per consequens nec latria per se et ultimate terminative ad se. Patet etiam per Glossam super Psalmum 98, ubi loquens de carne Dei que in Christo est et a verbo Dei assumpta dicit quod non adorari debeat illa adoratione que latria est que soli creatore debetur, sed illa que dulia dignior est, igitur.

Tertia propositio: nulli creature creabili vel create exhiberi potest per se licite honor sive cultus latrie de creaturis creatis. Patet, cum natura humana in Christo sit creaturis excellenstissima et tamen sibi non debetur per se talis reverentia, sed de creabilibus. Patet, cum soli divine excellentie sit per se huiusmodi reverentialis exhibitio debita.

Tertia conclusio: alicui creature licite exhibetur per accidens honor sive cultus latrie. Probatur: eadem adoratione qua adoratur verbum incarnatum per se etiam adoratur caro sibi unita et tota humanitas non quidem per se, ut patet ex dictis circa secundam conclusionem, igitur illa adoratione adoratur per accidens et talis adoratio est latria, igitur commune note sunt. Et primum argumentum patet per Damascenum in tertio libro Sententiarum suarum, quem allegat Magister in tertio, distinctione 9, dicentem: Unus est Christus Deus perfectus et homo perfectus quem adoramus cum Patre et Spiritu Sancto una adoratione cum incontaminata carne eius non inadorabilem carnem dicentes: adoratur enim in una verbi ypostasi que ypostasis generata est non creature venerationem prebentes. Non enim ut nudam carnem adoramus, sed ut unitam deitati in unam ypostasim Dei verbi. Ex quo clare patet quod eadem adoratione qua adoratur Christus qui est verbum incarnatum adoratur etiam incontaminata caro eius, ymmo etiam perfecta eius humanitas, quod fuit antecedens probandum.

Propositio prima: adoratio est numeraliter una qua latriatur – adorantur creator per se et per accidens creatura. Patet ex conclusione.

Secunda: licet matri Christi virgini benedicte non debeatur adoratio latrie, sibi tamen ratione singularis sanctitatis exhibenda est veneratio yperdulie. Prima pars patet, quia nulli rationali creature in divino supposito non supposite debetur cultus latrie, igitur. Sed secunda pars patet, cum ipsa sit super omnes creaturas ceteras Deo ratione unionis ypostatice non unitas exaltata.

Tertia propositio: hominibus et angelis beatis debetur inferioris gradus exhibitio reverentialis quam sit honorificantia beate virginis. Patet ex deductione precedentis.

Quarta propositio: creatori et creature non debet fieri similiter omnimode exhibitio reverentie. Patet ex precedentibus.


Nota quid sit latria[6]


Nota secundum Durandum latria est servitus seu cultus qui Deo impenditur in recognitionem universalis dominii, quia fecit nos, sicut dicit Augustinus 5 De civitate cui concordat Glossa super illo Psalmi domine Deus meus, in te speravi, que dicit Deus per creationem cui dentur latria, hec autem tripliciter sumitur, primo modo pro exhibito, sicut sunt genuflexiones, orationes vesperales sive matinales, secundo modo pro exhibitione, tertio modo pro habitu exhibitivo.

Item dicit Durandus quod est virtus moralis eo quia habitus electus cuius actus cadit super certam materiam qualis est materia obsequii Deo exhibiti. Et quod non est theologica eo quod virtutes theologice habent Deum qui est finis omnium pro obiecto, latria autem que est habitus non habet Deum pro obiecto, sed bene pro fine. Sed obiectum latrie est obsequium quod Deo exhibetur qualecumque hoc sit, ut sunt oblationes, orationes etc. Verumtamen virtus cuius actus est immediate circa finem imperat virtutibus que sunt circa illa que ad finem ordinatur, quia ex fine sumitur ratio eorum que sunt ad finem. Ideo virtutes theologice que habent finem scilicet Deum pro obiecto imperant actus latrie que est hiis que ordinantur ad Deum sicut et ad finem. Et sic loquitur beatus Augustinus in Enchiridion dicens quod Deus colitur fide, spe et caritate. Sic igitur ymaginatur quod latria est quidam habitus qui est exhibitus omnium ad reverentiam Dei, quia omnia debemus in reverentiam divinam ordinare[7]. [f. 106v]