[f. 105r] dixit non credis quia ego in Patre etc.
Corollarium primum[1]. Nec per se, nec per accidens, nec intuitive, nec abstractive essentia divina vel una persona divina cognosci potest sine alia. Patet ex probatione conclusionis cuius fundamentum est, quia sunt unum.
Secundum[2] <corollarium>. Et si aliquis conceptus supponat pro essentia divina vel pro persona una sic quod non pro alia, nullus tamen conceptus est representativus essentie vel persone quin sit significativus cuiuslibet trium personarum. Prima pars patet de conceptu istius vocalis divina persona generans qui supponit solum pro Patre, similiter essentia divina nec producens, nec producta supponit solum pro essentia divina. Secunda pars patet ex probatione conclusionis et corollario precedenti.
Tertium[3] <corollarium>: possibile est essentiam divinam et quamlibet personam divinam ab aliquo esse cognitam, qui tamen nullum habet assensum de hoc quod in divinis sit trinitas personarum. Patet de multis philosophis qui primum principium cognoverunt et quamlibet personam, ut patet ex dictis, et tamen nullum assensum habuerunt quo assentirent isti ‘in divinis est trinitas personarum’, igitur. Questio est vera.
Ad argumentum ante oppositum negatur minor[4] et ad dictum Ysaie dicitur quod est dictum angelorum inferiorum qui licet quamlibet trium personarum cognoscerent, non tamen sciverunt Filium esse incarnatum et ita dixerunt etc.
Contra secundam conclusionem et probationem eius: divina essentia significat negative et divisive, et tamen ipsa non dicitur divisa vel negata, et sic similiter ipsa significat compositive vel complexive, et tamen ipsa non dicitur composita vel complexa. Item, significat copulative vel disiunctive, et tamen non dicitur disiuncta, nec copulata, et sic de aliis proprietatibus propositionum; igitur pari ratione, si significaret false, non oporteret eam propter hoc dici falsam et ex quo simplicissimum complexe representat, nullum videtur inconveniens esse verissimum false representare, quare conclusio non videtur esse probata. Et ipsa significat contingenter seu sicut contingens est esse, et tamen ipsa non est contingens, sed maxime necessaria et significat sicut potest non esse, et tamen ipsa non potest non esse.
Item, Deus accidentaliter representat ex quo res sunt accidentaliter conceptibiles incomplexe[5], et tamen non dicitur ex illo accidens, ut manifestum est, igitur sic in proposito. Similiter privative representat et non dicitur privatus vel privativus.
Item, licet Deus coagat voluntati Socratis que peccat commissive, ipse tamen Deus non dicitur peccare vel male facere. Sic similiter, licet Deus actum velit[6] non esse pro A instanti pro quo Socrates tenetur omnem actum producere, non tamen dicitur Deus peccare vel male facere, licet velit actum non esse et Socrates non velit ipsum non esse, licet negligat ipsum producere, sic in proposito. Licet Deus representaret qualiter non esset, ipse non deberet dici falsus. Similiter, licet omnem actum quem producit Socrates comedendo vel scribendo Deus producat, tamen sibi non attribuitur scribere vel comedere, sed Socrati propter imperfectionem quam important predicata etc.
Quarto: tunc non qualitercumque esset vere significabile Deus posset representare. Consequens falsum, quia tunc non esset immensa notitia iudicativa. Probatur consequentia, quia non qualitercumque disiunctive vel conditionaliter[7] vere representaretur Deus posset representare ut de illa: si homo est asinus, homo est asinus, et sic de qualibet disiunctiva composita ex contradictoriis, igitur. Antecedens probatur, quia non potest representare sicut partes eius, igitur nec sicut totum. Antecedens patet, cum partes sint false. Si dicitur quod partes non sunt false, quia non sunt propositiones cum sint partes propositionis, tunc arguatur consequentia communibus argumentis. Item, ista pars ‘homo est asinus’ significat taliter in propositione qualiter seorsum et seorsum significat aliqualiter esse qualiter non est, igitur etiam in propositione significat taliter esse. Si igitur divina essentia significat taliter disiunctive vel conditionaliter tunc etiam significat complexe aliqualiter esse qualiter non est, quod voluit conclusio vitare.
Quinto: non qualitercumque res se haberet positive taliter Deus distincte sciret eam se habere. Patet, quia apprehendat Socrates quod homo est asinus, tunc Deus non scit distincte Socratem cognoscere quod homo est asinus, alias apprehenderet Socrates cognoscere quod homo est asinus, et sic apprehenderet quod homo est asinus. Consequens principale est impossibile[8], quia alias divina voluntas vellet aliquid aliqualiter esse qualiter divinus intellectus non cognosceret esse, quia vellet Socratem cognoscere hominem esse asinum qualiter intellectus non intelligeret etc.
Quod sic arguitur: creaturam esse vel fuisse impeccabilem nullam includit repugnantiam vel difformitatem, igitur etc. Tenet consequentia, quia potentia Dei est immensa. Antecedens probatur, quia peccabilis non est essentialis nature alicuius creature eo quod potest aufferi per gratiam salva natura, ut patet in beatis, nec includit difformitatem, ut manifestum est.
Oppositum arguitur: solus Deus est qui non gratia cuiuscumque, sed natura propria, nec potest nec potuit, nec poterit peccare, igitur. Antecedens est beati Augustini Contra Maximinum, capitulo 13.
Ad[9] declarandum quid intelligatur per naturam impeccabilem noto primo quod peccatum dupliciter accipitur, scilicet communiter pro carentia rectitudinis debite, et sic extendit se ad omnem inordinationem nature, artis, vel moris. Illo modo dicit Philosophus 2 Physicorum: “monstra esse peccata in natura.” Proprie autem peccatum dicitur solum inordinatio moris vel defectus moris.
Per peccabile vero intelligo illud quod est ad peccatum vertibile. Impeccabile vero quod non est ad peccatum vertibile sive[10] capiatur peccatum proprie sive communiter.
Secundo noto quod questio potest habere triplicem sensum. Primus: utrum loquendo generaliter de creatura et peccato Deus aliquam facere potuerit de cuius essentiali ratione esset ipsam non posse peccare.
Secundus sensus: utrum Deus [f. 105v]