[f. 104r] Queritur an Eva aliquibus penis prius punita fuerit quam Adam eo quod prius peccavit. Responditur quod, si omnis culpa inquantum indignificat et vilificat habentem habet rationem pene sicut vere habet, tunc Eva ita cito seipsam punivit pena ydemptica sicut peccavit et ita prius quam Adam punita fuit. Prius etiam penam inordinati animi sensisse videtur mulier quam vir. Hec enim nichil prohibet dici, penam vero ablationis iustitie originalis et motus erubescibilis in carne insecuti non videtur quibusdam mulierem prius sensisse quam vir peccaverit. Prima[1] pena eorum fuit pena dampni in bono morali, quia ablatio habitus vel habituum iustitie originalis qua vires inferiores recte se habuerunt ad superiores et superiores ad summum Deum. Secunda eorum pena hanc secuta fuit remorsus conscientie, de quo Beatus Augustinus[2] 1 Confessionum „iusisti Domine”, et sic est quod omnis inordinatus animus sibi ipsi pena sit. Tertia pena sequebatur ex deordinatione et rebellione virium inferiorum in quibus statim sentientes motus indebitos confundebantur et erubescebant. Et quarto ad inordinationem virium secuta est alia pena corporalis, videlicet multiplicis discrasie qua paulatim invalescente complexio illa optima originalis variata fuit et corpora eorum hominum morbida sunt effecta. Henricus de Hassia.
Nota quod Deus formato primo homine superaddidit gratuite naturalibus suis iustitiam originalem qua fiebat recta omnium virium in suis operationibus et respectu invicem habitudo talis quod vires inferiores prompte et plene obedirent ac parerent superioribus. Hac ergo iustitia propter peccatum primo ablata vires humane deordinate fuerunt et facte sunt inferiores inobedientes superioribus, quia habitus virtutum sunt quasi freni potentiarum de se vagarum ac faciliter secundum qualitatem obiectorum inordinate actuabilium, sicut ergo habitibus virtutum ab aliquo homine virtuosissimo ablatis statim obiectis occurentibus inordinate moveretur et indebite afficeretur. Ita fuit in proposito de ablatione istius iustitie originalis ab Adam et Eva in penam ipsorum. Statim enim illa ablata sentientes inordinatos motus erubescebant facientes sibi peryzomata. Apparet ergo quod prima eorum pena fuit etc.
Nota[3] quod nemo potuit vel potest per se spoliare hominem iustitia faciendo de iusto iniustum nisi ipse homo. Patet, quia homo non sit iniustus actu nisi ratione sue libere electionis seu consensus qui nisi esset liber, non esset peccatum, igitur. Ex quo sequitur quod nemo nisi a se ipso per se potest puniri malo culpe. Secundo dico quod solus Deus punire potest hominem per se spoliando habitibus anime. Patet hoc, quia spiritus malignus non potest immediate per se agere in spiritum humanum corrumpendo ibi aliquem habitum, sed solum per adhibitionem obiectorum exterius vel interius potest inducere actus contrarios datis habitibus et sic bonum habitum tandem per contrarii generationem corrumpere per quem modum et homo malus et callidus potest alium[4] suasione mali virtute spoliare solum tamen potest hoc homo ab extrinseco immutando in quo differt a demone qui ab intrinseco et extrinseco hoc facere potest. Henricus de Hassia.
Utrum Deus aliquam essentiam rationalem potuerit facere perfecte et plenarie ad ymaginem suam[5]
Arguitur quod sic[6]: istius contradictionis ‘Deus potest facere creaturam que sit tres res et quelibet earum’ et ‘Deus non potest hoc facere’ pars affirmativa est a katholicis potius ponenda, igitur propositum. Assumptum probo et, ut brevius loquar, sit A creaturam esse tres res seu personas. Tunc arguitur sic: fides et omnis katholica scriptura ubique clamat Deum esse immense et infinite potentie et Deum omnia posse que fieri non implicat contradictionem. Iuxta illud non est impossibile apud Deum omne verbum et iuxta illud Augustini demus Deum aliquid posse quod nos intelligere non posse et nullibi in scriptura divina vel fide dicitur Deum non posse hoc vel illud, sed reprehenduntur non numquam estimantes Deum quedam non posse, ut Num. 20 reprehenduntur Moyses et Aaron non credentes Deum posse producere aquas de petra et similia. Nusquam autem reprehenditur[7] quicumque super eo quod credidit vel dixit Deum hoc vel illud[8] posse, igitur hiis et aliis attentis non est ponenda a katholicis negativa de potentia Dei nisi ubi apparet clara contradictio. Nichil enim potest[9] nec debet a Dei potentie[10] excludi quiquam vel qualitercumque fiendum nisi ipsa contradictio. Ratio huius est quia alias Deus non esset universaliter potens. Nam si propositio enuntians A fieri non inferet contradictionem et Deus non posset adhuc facere A hoc non esset tunc ex parte infactibilitatis ipsius A, sed precise esset ex parte potentie Dei eo quod latitudo divine potentie ad facere a se[11] non extenderet quamvis absolute sit possibile fieri et per consequens Deus non esset universaliter potens nec omnipotens.
Patet ergo ex istis quod negativa de potentia Dei sine evidentissimo et ponderosissimo motivo numquam est a katholicis ponenda et ita nec in proposito est pars negativa dicte contradictionis potius concedenda, sed econverso, quod est intentum.
Item ad idem arguitur per[12] hoc quod minus peccat ultra veritatem laudans quam laudi alicuius derogans, igitur cum dicta positio affirmativa sonet in excelentiam et[13] magnificationem divine omnipotentie, videtur quod minus periculosum sit ponere affirmativam quam negativam. Attento etiam quod fides vel scriptura neutrabique obviat, etiam quod prodigalitas minus mala est quam illiberalitas. Videtur ergo ex omnibus hiis haberi quod in omni materia de potentia Dei pars contradictionis impertinentis fidei affirmativa sit a katholicis potius ponenda et ita cum ista constradictio ‘Deus potest facere creaturam que sit tres res et quelibet earum’ et ‘Deus non potest facere talem creaturam[14] sit una de talibus contradictionibus.
Patet pars affirmativa questionis potius concedenda quod erat probandum. Henricus de Hassia.
Nota famosam regulam Beati Augustini quam ponit in prologo 1 De Trinitate[15] et est quod “nulla res omnino est que seipsam gignat ut sit”, cuius rationem reddit in libro De immortalitate anime, quia si aliqua res seipsam gigneret, tunc esset antequam esset, cum omnis res generans sit prior origine re genita. Et dicit notanter Augustinus in hac regula ut sit propter generationem secundum quid qua aliquid potest seipsum bene in aliquo esse accidentali generare quamvis nichil simpliciter generare possit seipsum ut sit. Henricus de Hassia.[16]