[103av] Augustinus 14 De civitate, capitulo 15 et 17 inobedientia Ade recte punita[1] est per inobedientiam carnis menti rebellantis.
Respondetur quod non omnes ille potentie fuerunt spoliate usque ad nudum nature, sed sola voluntas ita spoliabatur. Ratio fuit quia ipsa per se ante omnem errorem intellectus sua libertate peccavit.
Item, si memoria fuisset spoliata, omnibus speciebus et[4] intentionibus primi parentes fuissent penitus obliti de omnibus que fecerant et que circa ipsos facta fuerunt[5] ab initio, quod non cognoscebat.
Item, convenit cognitionem remanere ad augmentum pene, ut postea memores sint quid egerint, et considerantes qualem statum perdiderint amplius dolerent, nam, qui addit scientiam respectu malorum addit et dolorem.
Rursus[6] queritur: an Deus per se spoliaverit primos parentes, et spoliatos dictis modis wulneraverit. Videtur quod non, quia figura recessus Adam a statu iustitie ad statum peccati fuit ille homo qui descendendo de Ierusalem in Iericho cecidit in latrones, sicut habetur Luc. 10; igitur, cum ille homo parabolatus fuerit primo spoliatus et postea vulneratus, non quidem a Deo aut bonis angelis, sed a latronibus, videtur quod Adam fuerit spoliatus bonis interioribus et vulneratus in naturalibus a malignis spiritibus qui ibi per latrones designantur.
Respondetur hic quod nemo potuit vel potest per se, etc[7]. Vide in folio.
Henricus de Hassia[8]. Arguitur primo quod sic, secunda causa potest producere effectum omnino similem sibi in omnibus essentialibus conditionibus, proprietatibus, et perfectionibus, igitur primam causam hoc posse non videtur negandum. Consequentia tenet, quia prima causa videtur esse magis et plenius sui communicativa ad extra, cum sit summe bona, et cum de ratione boni sit esse diffusivum et communicativum sui aliis, nec summe bonum invidet, igitur. Sed alias notum est quia ignis producit ignem omnino sibi similem in essentialibus proprietatibus, et similiter homo hominem, igitur.
Secundo arguitur ad idem sic: ista propositio non implicat contradictionem: ‘essentia intellectualis est tres res distincte et quelibet earum’, igitur, et hec non implicat essentia intellectualis creabilis est tres res distincte et quelibet earum. Antecedens est notum, quia de facto sic est in Deo. Sed contra probatur, quia, si secunda implicaret magis quam prima, hoc esset precise ratione illius determinationis addite creabilis. Sed falsitas patet, quia ista coniunctiva ‘A est tres res distincte et quelibet earum, et A est creatum’ nulla consideratione potest a nobis ad contradictionem reduci, quia non videtur quomodo taliter unam essentiam trine subsistere ponat essentiam necessario extra totam latitudinem entis creati et creabilis, igitur.
Tertio arguitur: istius contradictionis, ‘Deus potest facere creaturam que sit tres res et quelibet earum, et Deus non potest hoc facere’, pars affirmativa est a katholicis potius ponenda, igitur propositum. Assumptum probo, etc.
Patet ergo quod Deus potest plene modum quo ipse est trinus et unus ad extra create nature communicare, quod fuit probandum, etc.