F.103v-s1r
Henricus de Hassia
(Edidit Alexandra Anisie)

[103a] Utrum impletio precepti negativi sit facilior quam precepti affirmativi. Pro disscussione materie huius questionis pono quattuor conclusiones, quarum prima est:

Quando[1] precepto negativo prohibetur delectabile, difficilior est eius impletio quam affirmativi eque delectabile iubentis. Probatur, quia ab eo quod prohibetur oportet omni tempore abstineri, non autem oportet omni tempore fieri quod iubetur, quoniam negativa precepta, sicut obligant semper, ita obligant pro semper, affirmativa vero, licet obligent semper, tamen non pro semper, igitur difficilior quoad hoc est impletio precepti negativi.

Item, probatur conclusio, quia in casu ipsius delectabilitas prohibiti movet et trahit ad transgressionem precepti negativi, igitur cum eadem vel similis delectabilitas in casu conclusionis trahat ad impletionem precepti affirmativi. Patet intentum.

Confirmatur per hoc quod prohibitio magis auget desiderium delectabilis quod prohibetur quam iussio delectabilis faciat renisum respectu eius quod iubetur.

Pro ista confirmatione est Beatus Augustinus 13 De civitate, capitulo 5, dicens: prohibitio auget desiderium operis illiciti quando iustitia non sic diligitur ut peccandi cupiditas, cuius delectatione vincatur.

Secunda[2] conclusio: quando triste aliquod vel horridum prohibetur, facilior est impletio precepti negativi quam affirmativi quo simile iubetur. Patet, quia in hoc casu ex conditione eius quod prohibetur iuvatur impletio prohibitionis et difficultatur impletio iussionis. Verbi gratia, nullius difficultatis est implere preceptum de non occidendo filium, aut de non subeundo martirium, et cetera. Impletio autem iussionis contrarie difficultatis maxime est; igitur intentum.

Tertia[3] conclusio: quod quantumcumque difficilis impletionis detur preceptum negativum, potest dari affirmativum difficilius implebile. Hoc probatur, quia impletio precepti de subeundo mortem et[4] martirium est inter impletiones preceptorum difficillima eo quod omnis res naturaliter diligat esse et conservari, et ergo mors maxime violenta est ultimum terribilium.

Item, quia magis fugimus et adimus tristitias quam diligamus delectationes aut afficiamur ad delicias, et ergo difficilius est nos subire tristia quam abstinere a delectabilibus.

Certum est enim quod homo potest incomparabiliter magis tristari et intensius dolere ex disconvenientia rerum sensibilium quam possit ex earum convenientia delectari. Hoc manifestum est, quia homo non possit in aliquo sensibiliter delectabili tantum delectari quantum doleret si in aqua buliente vel in igne staret per parvum tempus.

Si dixeris implere preceptum negativum de numquam comedendo, videtur eque difficile sicut subire mortem, quia ad illius impletionem sequitur mors per famem, que maligne et diuturne afflictionis est.

Respondetur concedendo quod impletio talis precepti negativi vel consimilis potest bene esse difficilior quam communi modo subire mortem, cum quo tamen bene stat conclusio, videlicet quod possit dari aliquod affirmativum preceptum cuius impletio sit longe difficilior quam huius negativi de non comedendo, sicud tactum est de[5] subeundo mortem mediante martirio acerbissimo.

Corollarium[6]: quod plus retrahit a transgressione preceptorum inflictio penarum, quam alliciat ad eorum observationem collatio bonorum. Istud[7] clare patet ex probatione conclusionis eo quod dolorosius afficiant nos tristia quam delectative nos moveat convenientia.

Quarta[8] conclusio: quod quamvis inter fideles Veteris Testamenti, etc.

Ex istis, verbi gratia, patet responsio ad questionem propositam. Henricus de Hassia.

De hac materia etiam habetur in uno sexterno, distinctione 21 secundi libri Sententiarum.

Nota: secundum quod illa que affirmative[9] precipiuntur sunt in multiplici differentia, secundum hoc in aliqua materia facilius homo inducitur ad transgressionem precepti negativi quam affirmativi oppositi, et quandoque in aliqua materia econverso, ut, verbi gratia, quando precipitur alicui ieiunium vel aliquod pure affirmativum quodammodo humano appetui, vel inclinationi aut consuetudini contrarium, et prohibetur ex alia parte aliquid indifferens, ut levare festucam, ubi, quia in faciendo non est delectatio, qualis potest esse ad contrarium precepti affirmativi impulsio, ut de dilectione inimici vel alicuius talis; ideo quandoque in aliqua materia facilius inducitur homo ad trangressionem precepti affirmativi quam negativi, quamvis communius accidat econverso ex eo quod illa que prohibentur communiter sunt de humanitus consuetis aut sensualiter appetibilibus. Henricus de Hassia.


Propositio Henrici de Hassia

Sequitur quod maior laus, honor, obedientia, et gloria facta est in celo et in terra Deo per Christum, quam si genus hominum non fuisset lapsum. Patet ista propositio sententialiter ex illo communi dicto beati Augustini, quod Deus sic bonus, sapiens et potens est, quod nullum malum fieri sineret nisi ex illo vel verius actione illius maius bonum elicere sciret, posset, et vellet. Ex quo etiam corellarie elici potest: quod Christo maior honor et gloria fit et facta est, nedum in cello, sed etiam in terra, quam umquam ibidem sibi facta fuerit contumelia; patet sine pluri ex predictis. Henricus de Hassia.


Utrum[10] Christus in sua resurrectione glorificatus sit totus latria adorandus [103av]