F.103v-s1v
Henricus de Oyta
(Edidit Alexandra Anisie)


[f. 103v] relinquitur propositum.

Tertia[1] veritas est quod, si Adam est dampnatus, tunc erat quandoque verum ‘genus humanum non redimetur, sed dampnabitur’. Patet, quia ‘genus’ sumitur primo modo secundum philosophos, pro primo patre collectionis aliquorum ab eo procedentium, et ita genere sumpto clara est veritas, stante ypothesi. Secundo modo, genus sumitur pro collectione omnium ab uno patre procedentium, qualiter sumendo genus humanum concedendum non est quod dampnabitur, sicut iam dictum est in precedenti veritate. Ex hiis apparet quod sententia quam continebat cyrographum decreti divini ratione peccati originalis non fuit respectu omnium absoluta. Per cyrographum in proposito intenditur scriptura manus auctentice facta in ruber[2] alicuius decreti vel pacti. Ubi, si queratur quid ergo cyrographum illud penalis decreti de quo secundum Ambrosium et Crisostomum loquitur Apostolus ad Colosenses 2 continebat, respondetur[3] quod continebat leges octo.

Prima[4] erat quod primi parentes et omnes ab eis propagandi descenderent ad inferos essentque a visione Dei exclusi donec per Christum pro peccato Adam satisfacturis reconciliarentur. Et quantum ad istam legem, misterio redemptionis humane per Christum impleto cyrographum decreti, quod secundum Ambrosium erat sententia cunctis hominibus adversa, absolute deletum fuit, dicente Apostolo ubi supra quod Deus condonavit nobis in Christo omnia delicta, delens quod adversum nos erat cyrographum decreti, ipsum tulit de medio affingens illud cruci. Deletum fuit etiam per Christum aliud cyrographum, scilicet legis Mosayce, propter peccatores conscriptum, id est absoluta fuit obligatio de cetero ad illud cyrographum, scilicet quoad observationem legum cerimonialium et iudicialium secundum Glossam ibidem.

Non[5] autem sic deletum fuit cyrographum penale ratione originalis peccati contra genus hominum ab initio conscriptum quoad alias leges quas continet, quarum una est secunda in ordine, videlicet quod Adam et omnes filii eius de Paradyso expulsi in exilio degerent super terram usque ad consummationem seculi.

Tertia[6] lex erat quod omnes ab Adam propagandi obligati essent ad habendum originalem iustitiam quam contulit Deus primis parentibus in posteros hereditandam.

Ex[7] qua lege huius penalis cyrographi sequebatur lex alia, omnium durissima, videlicet quod omnes[8] ab Adam propagandi essent in penam peccati eius in originali culpa nascituri. Ex quo ulterius sequitur quod numquam pena dampnationis eterne punitus est homo, nec punietur, nisi pro peccato proprio commisso vel originaliter contracto.

Quinta[9] lex erat quod in filiis Adam vulnus peccati eius seu fomes in prolem hereditatus non auferetur, hoc est quod integritas nature originalis nulli pro hac vita restituetur.

Sexta[10] lex erat irrevocabilis contenta in cyrographo penali divini decreti: ratione culpe originalis fuit et adhuc stat quod omnis homo qui ex Adam nascetur, morietur.

Septima[11] lex hanc sequens erat quod omnis homo qui ab Adam propagabitur in cinerem resolvetur.

Octava[12] lex erat quod vita filiorum Adam ab ingressu mundi usque ad consummationem seculi plena esset intus et extra erumpnis laboribus et ceteris penalibus miseriis.

Ubi iam ulterius pro declaratione in generali rationabilitatis et congruentie legum harum cyrographi penalis quem conscripsit Deus adversus genus humanum ratione peccati primorum parentum est notandum quod duobus modis prout sufficit in proposito, divina benignitas rationalem creaturam ad se vertere consuevit, ut habetur 64 folio parvi libri. Henricus de Hassia[13]


Nota de obedientia


Conclusio quarta[14]: Quod, quamvis inter fideles Veteris Testamenti Abraham obedierit Deo in re difficiliori, verumtamen plures fidelium Novi Testamenti magis obediverunt Deo intensive et extensive. Prima pars patet, quia non legitur aliquem sub Vetero Testamento in facto difficiliori Deo obedivisse. Testis est beatus Augustinus 24 De civitate, capitulo 15, dicens: non inmerito Abrahe obedientia magna predicatur, quia ut occideret filium, res difficillima fuit ei imperata. Secunda pars conclusionis patet, quia obedientia qua multi sub Novo Testemento obediverunt Deo inclusive usque ad acerbissimam mortem erat incomparabiliter maior obedientia Abrahe, quia isti ne Deo inobedientes essent in credendis et agendis difficilliorem rem fecerunt et sustinerunt.

Item, quod extensive fuerit in illis obedientia maior patet, quia multi de Novo Testamento fuerunt divine voluntati preceptive, non solum in omnibus preceptis conformes per totam vitam, sed etiam longe intensius et plenius, sicut hoc manifestum est de Beata Virgine, de apostolis et aliis sanctis confirmatis, quorum aliqui numquam mortaliter peccaverunt, igitur.

Sequitur[15] corollarie quod obedientia Christi Adam secundi fuit maior longe quam inobedientia Adam primi et obedientia Virginis Marie maior quam inobedientia Eve. Prima pars deduci potest faciliter ex precedentibus et ex katholicis traditionibus. Secunda pars patet, quia virgo Maria magis universaliter secundum omnia Dei precepta et secundum omnes eius vires obedivit Deo et totalius ei conformabatur quam Eva Deo difformaretur, igitur.

Item laudabilior fuit Maria ex obedientia quam Eva ex inobedientia fuerit vituperabilis, igitur.

Iterum maiorem beatitudinem meruit obedientia Marie quam dampnationem meruit sibi inobedientia Eve.

Ex quo ulterius inferri potest quod inobedientia Eve fuit plus quam equivalenter recompensata ex obedientia Marie.

Tertium corollarium est quod inter creaturas rationales humanitas Christi sola fuit summa obediens Deo. Patet ex dictis, cum ipsa fuerit universalissime et plenissime conformis voluntati preceptive Dei naturali et supernaturali, et in re difficillima obedierit dispositioni divine, utpote de subeundo mortem acerbissimam atque turpissimam pro reductione hominum ad gloriam Dei.

Sequitur quarto ex hoc quod omnis rationalis creature inobedientia fuit plus quam equivalenter in Christo recompensata.

Sequitur quinto quod Lucifer non est nec fuit ita Deo inobediens sicut rationalis creatura ita inobediens et Deo difformis, sicut Christi humanitas fuit obediens et deiformis, quia secundum ultimam capacitatem fuit Deo conformis. Nulla autem creatura potest ita difformis esse Deo, quin posset sibi difformior esse, igitur[16]. Ex istis patet responsio ad questionem. Henricus de Hassia.