F.103R
Henricus de Oyta
(Edidit Mihai Maga)


[f. 103r] Nam[1], ut dicit Apostolus, Romanos 2: ira et indignatio et tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum.

Inique etiam agit in proximum qui difert converti, quia in multis proximum offendit, eo quod qui sibi ipsi est malus, nulli est bonus, iuxta illud glossiste: “qui sibi non parcit, michi vel tibi quomodo parcet?” Et etiam quia peccato ipsius scandalizatur et sepe punitur proximus. Unde Iosue 7 legitur quod propter peccatum Achor populus Israel punitus sit; terga enim verterunt hostibus suis et corruerunt ex eis 36 homines.

Quinto, ad accelerationem penitentie movere debet homines multiplicitas boni inde provenientis. Unde Trene 3: bono erit viro cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua. Iugum domini ab adolescentia portat qui in peccati novitate statim penitere festinat et divinis mandatis collum suum subicit, ea que tamquam iugum Domini suave[2] portat dum opere ea perficit. Unde ei provenit bonum multiplex in presenti et ineffabiliter multiplicius in futuro et de hoc dicitur in Psalmo 18: in custodiendis illis retributio multa, scilicet conscientie puritas et mentis securitas quam penitentia et mandatorum Dei custodia efficit, iocundam vitam reddit. Proverbiorum 15: secura mens quasi iuge[3] convivium. Sic ergo patet quod penitentia[4] debet esse non tarda, sed festina.

Sexto, debet esse perseverans et continua. Unde Augustinus in libro De penitentia: “dolor in penitentia continue custodiatur” quod intelligendum est non secundum actum sed secundum habitum. “Actu quidem non est possibile quod homo continue peniteat, quia necesse est quod actus penitentis sive[5] interior sive exterior interpoletur ad minus sompno[6] et aliis que ad necessitatem corporis pertinent. Secundum habitum vero oportet quod homo continue peniteat, et quantum ad hoc quod homo numquam aliquid contrarium penitentie faciat, per quod habitudinalis dispositio seu penitentie virtus tollatur, et quantum ad hoc quod homo debet in proposito gerere, ut sibi semper preterita peccata displiceant..” Hec est sententia Sancti Thome, parte 3, questione 84, articulo 9. Isto ergo modo penitentia debet esse continua et perseverans, ne post inchoatam penitentiam homo ingratus recidivet, quod esset contra maximam divine benignitatis gratiam, cum in Deo sit sapientia, potentia, veritas, equitas et benignitas. Sapientia intuetur culpam, potentia concitatur ad iram, veritas profert sententiam, equitas parat vindictam, sed benignitas retardat allegans penitentiam. Unde benignitas culpam quasi obliviscitur contra intuitum sapientie, miseretur contra iram potentie, suspendit veritatem sententie, parcit contra equitatem vindicte. Ne ergo videamur tantam Dei benignitatem contempnere, debemus in penitentia perseveranter et continue permanere.

Agamus ergo penitentiam non seram que est dampnatorum qui dicent intra se penitentiam agentes, Sapientie 5; non coactam que est latronum, Ecc<lesiastici> 5: super furem est confusio et penitentia; non fictam que est ypocritarum qui exterminant[7] facies suas ut appereant hominibus ieiunentes, Matthei 6; non desperatam[8] que est proditorum sicut Iude qui penitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, Matthei 27; non momentaneam que est eorum qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt, prout habetur Luce 8. Sed agamus penitentiam internam et voluntariam, perfectam[9] et integram, sinceram et discretam, devotam et accusatoriam, celerem et festinam, perseverantem et continuam. Hec est penitentia vera, de qua Crisostomus De reparatione lapsi: “talis est erga homines pietas Dei: numquam spernit penitentiam si ei sincere et simpliciter offeratur”. Item, idem: “penitentia cor mundat, sensus illuminat, animas sanctificat et ad susceptionem Christi humana precordia preparat”, hec ille. Hec penitentia est disciplina Patris celestis, de qua Proverbiorum 4: tene disciplina, ne dimmitas eam, custodi illam, quia ipsa est vita tua. Et eiusdem 3: disciplinam Domini, fili mi, ne abicias. Henricus de Oyta.


Nota quod ex sola divina pietate aliqui salvantur et aliqui dampnantur ex iustitia


Augustinus 21 De civitate Dei dicit quod in Adam “universa generis humani massa dampnata fuit, quoniam, qui hoc peccatum primitus admisit, cum ea que in illo fuerat radicata sua stripe punitus est, ita ut nullus ab hoc iusto debito que supplicio, nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque inde ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia, in ceteris, quid iusta vindicta. Neque enim alias utrumque demonstraretur in hominibus, quia, si omnes remanerent in penis iuste originalis dampnationis, in nullo appareret misericors gratia redimentis. Rursus, si omnes a tenebris transferentur in lucem, in nullo appareret severitas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illo sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod, si omnibus redderetur utique iustitiam vindicantis iuste nemo reprehenderet, quia vero non tam multi ex inde liberantur, est unde agantur maxime gratie gratuito liberatori.”

Simile[10] est huic facto Dei, si quis rex iustus et optimus, comprehensus furibus multis aut latronibus in simili peccato aliquos eorum misericorditer vivere permitteret et alios morti, qua omnes equaliter digni sunt, adiudicaret. Sicut enim laudaretur rex talis in illis de misericordia et in istis de iustitia, nec faceret in hoc istis iniuriam quod faceret aliis misericordiam. Ita est in proposito de summo rege Deo, cui soli ex plenitudine dominii, licet qualitercumque circa creaturam suam facere potest. Orta est itaque ex peccato Adam una ratio generalis dampnationis, ratio quidem se sola sufficiens ad dampnationem omnium mortalium quam et omnes propagati ab Adam inciderunt et incident, nisi ex speciali Dei misericordia huius dampnationis originalis decretum in quibusdam cessaverit, sicut et in multis cessavit in ostensionem divine misericordie, ceteris in declarationem iustitie dampnatis solum ratione originalis peccati.

Ex[11] quibus verbis beati Augustini colligi possunt tres veritates, quarum prima[12] est quod ratione peccati primorum parentum non tulit Deus absolute sententiam dampnationis in totum genus humanum. Patet quia, ut dicit Augustinus, multi homines ex misericordia et indebita eis gratia salvabuntur.

Secunda[13] veritas est quod, licet quedammodo concedi possit quod genus humanum fuerit dampnandum ratione peccati Ade, numquam tamen fuit verum ‘genus humanum dampnabitur’. Prima pars huius veritatis patet, quia participium futuri temporis verbi passivi solet dupliciter exponi, ut verbi gratia ‘Sor est dampnandus’, id est dampnabitur; alio modo ‘Sor est dampnandus’ id est Sor, quantum est de se, est dignus dampnari vel iuste dampnabilis pro peccato quo reus est. Et hoc secundo modo totum genus humanum erat propter peccatum primorum parentum quandoque dampnandum, id est iuste dampnabile vel dignum dampnari ratione talis culpe originalis. Secunda vero pars huius veritatis patet ex precedenti et iterum, quia, si quandoque verum fuisset ‘totum genus humanum dampnabitur’, frustra Dei filius fuisset pro aliquorum de genere humano redemptione homo factus, passus et mortus, quod, quia dicendum non est, [f. 103v]