F.101V
Henricus de Oyta
(Edidit Lavinia Grijac & Mihai Maga)


[f. 101v] innocentia incommodum reportaret vel saltem minus commodum reciperet, quod non videtur esse secundum divine iustitie equitatem. Unde Augustinus 13 De Trinitate hanc dignificationem humane nature considerans dicit quando sic: “Deo coniungi potuit humana natura ut fieret una persona” etc. Et Leo Papa in sermone de nativitate Domini dicit: “agnosce, o, christiane, dignitatem tuam, et divine consors factus nature, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire[1]. Ex hiis[2] auctoritatibus apparet quod dignificatio qua dignificata est humana natura per Verbi incarnationem utilis est homini contra dyaboli superbiam et peccati illecebram. Sed si homo in innocentia perstitisset, magis congrue isto modo contra dyaboli superbiam et contra peccati illecebram dignificatus fuisset quam postquam peccavit, quia ad illam dignificationem magis aptus fuisset, igitur etc.

Ex hiis responderi potest ad argumenta partis opposite[3]. Ad primum, ubi dicitur quod in Sacra Scriptura ubique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur, hoc negari potest, eo quod, sicut patet ex probatione prime conclusionis, misterium hoc revelatum fuit primo homini, de quo mentionem facit Scriptura Gen. 2, ubi nulla fit mentio de peccato, et Apostolus ad Eph. 2 ad illam intentionem ipsam exponit Scripturam. Similiter ad Rom. 1 ostendit opus incarnationis esse ex divina predestinatione que utique efficaciam habuisset, etiam si homo non peccasset.

Ad secundum dicendum quod auctoritates ille intelligende sunt quod si homo non peccasset, Filius hominis non venisset omni eo modo quo nunc venit, non enim venisset tunc ad subeundum tales miserias et passiones et ultimate mortem turpissimam quas sustinuit pro genus humani redemptione, ad sic enim veniendum tunc nullam causam habuisset et ideo in una predictarum auctoritatum dicitur: “tolle morbos, tolle vulnera, nulla causa est medicine”. Cum hoc tamen stat quod et si homo non peccasset, nichilominus Dei Filius in carnem venisset aliis modis et causis in propositionibus predictarum conclusionum aliqualiter et ex parte tactis.

Ad tertium respondetur bene concludendo quod de facto sic est quod Christus venit ut vitia carnis extingueret. Hoc enim opus[4] erat homini propter peccatum quod inciderat, quod si non incidisset, non propter hoc sed aliunde seu aliis de causis Christus venisset.

Ad quartum respondetur secundum Alexandrum quod illa auctoritas intelligitur supposito reatu nature lapse. Unde sensus est quod, si tali reatu supposito Filius Dei esset incarnatus et non solvisset reatum, nichil profuisset humane nature ad consequendum finem suum[5] ultimatum scilicet beatitudinem, quia non beatificaretur nisi redimeretur a tali reatu, aliter autem esset si circumscriberetur lapsus humane nature, prout dictum est. Henricus de Oyta.

Nota de penitentia[6]


Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri, Isaias 30, ubi dicit Glossa “quasi hec evenient, nisi penitentiam egeritis”, propter Extra, distinctione “Penitentiam vestram” ubi est advertendum quod agentes penitentiam duo debent considerare: motivum scilicet, et modum; motivum inducens ad agendum; modum regulantem[7] ad bene agendum.

Motivum inducens ad agendum penitentiam.

Primo[8] est tempus ad hoc deputatum quo elapso penitentia non valebit. Sicut enim medicina valet homini in hac vita, sed non post mortem, sic penitentia non post mortem, sed in hac vita valet peccatori, sicut etiam unumquodque plus valet suo tempore quam extra. Unde Apocalypsis 2: dedi illi tempus ut penitentiam ageret et non vult penitere. Post mortem quidem erit penitentia, sed infructuosa. Unde Sapientie 2 de dampnatis videntibus iustorum gloriam dicitur: videntes turbabuntur timore horribili; et subditur: dicentes intra se penitentiam agentes: hii sunt quos habuimus aliquando in derisum etc. Et Beatus Augustinus super illud Psalmi 6, in inferno autem quis confitebitur tibi, dicit: “intelligit quoque nunc tempus esse conversionis, quia cum ista vita transierit, non restat nisi retributio meritorum.”

Secundo[9] movere debet[10] ad penitentiam locus in quo habitamus, qui ad hoc congruit. Totum enim iste mundus est locus aptus ad agendum penitentiam, propter quod nullus excusatur a penitentia sive sit in seculo sive in claustro. Et ideo, qui post peccatum non agit penitentiam, abutitur loco sibi ad hoc dato per divinam misericordiam. Unde Iob 24 de impenitente dicitur: dedit ei Deus locum penitentie et ille abutitur eo in[11] superbiam. Et Romanos 2: benignitas Dei ad penitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens, thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei.

Tertio[12], ad hoc movere debet fructus magnus qui inde provenit. Sicut enim miles gravia sustinet pro honore mundano, mercator pro lucro terreno et servus pro cotidiano victu et premio, ita multo magis debet quisque subire labores et tolerare difficilia pro honore celesto et premio eterno. Penitentia autem iudicem placat, morti adiudicatum revocat, ut patet Ezechielem 18: si impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis que operatus est et custodierit omnia precepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Item regnum celorum impetrat, Matthei 3: penitentiam agite: appropinquavit enim regnum celorum.

Quarto, ad penitentiam movere debet multiplex doctrina legis. Consulitur enim penitentia in lege nature, iuxta illud Iob 21: audite, queso, sermones meos et agite penitentiam. Item, in lege Moysaica, Levitico 5: anima que intellexerit delictum suum, agat penitentiam pro peccato[13]. Item, in lege gratie, Actum 2: penitentiam agite. Vobis enim est remissio et filiis vestris.

Item, inter utramque legem, scilicet Iohannis Baptiste consistens ait: penitentiam agite, ubi supra.

Item, legislator Christus Dominus a penitentia suam predicationem incepit dicendum: penitentiam agite, Matthei 4.

Quinto[14], ad hoc movere debent exempla plurimorum quorum penitentiam Scriptura sacra commendat, ut Ninivitarum Ione 3, Marie Magdalene Matthei 7, Petri Matthei 26, Marci[15] 14 et Luce 22 et etiam ipsius Iob, qui dixit: ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere, Iob 40[16].

Sexto[17], ad hoc movere debet multiplex impenitentium incommodum. Impenitens enim oblatam sibi contempnit gratiam, Romanos 2: divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis[18] contempnis? Maximam incurrit miseriam, Apocalypsis 2: in tribulatione maxima erunt, nisi penitentiam egerint ab omnibus operibus suis. Exspectat contra se duram iudicis sententiam ferendam in die ire et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius Romanos 2, et ultimate edificat ad Iehennam, Luce 13: si penitentiam non egeritis, omnes simul peribitis et sic ineffabilem ammittit gloriam a qua excluditur sicut[19] [f. 102r]


Footnotes

[1] noli – redire] in marg. sup. ms.
[2] hiis] quibus add. sed del. ms.
[3] opposite] ad rationes add. in marg. sin. ms.
[4] opus] hec add. sed del. ms
[5] suum] ultimum add. sed del. ms.
[6] penitentia] Notandum quod multa sunt que nos movere debent ad agendum penitentiam et circa hoc etiam considerandus est modus agendi penitentiam. (notandum – poenitentiam] iter. supra iuxta titulum ms.) Henricus Oyta. De penitentia vide Magistrum libro 4 distinctione 15 per totum et vide sanctum Thomam in 4 Scripto. De causis non penitendi habetur in parvo libro, folio 71 add. mg. s. ms.
[7] regulantem] mg. s. ms.
[8] primo] iter. mg. s. ms.
[9] secundo] iter. mg. s. ms.
[10] debet] s. l. ms.
[11] in] penitentiam scr. sed del. ms.
[12] tertio] iter. mg. s. ms.
[13] peccato] suo scr. sed del. ms.
[14] quinto] iter. mg. s. ms.
[15] marci] 22 scr. sed del. ms.
[16] iob 40] mg. s. ms
[17] sexton] iter. mg. s. ms.
[18] longanimitatis] iter. mg. s. ms.
[19] sicut] Probatur auctoritate Leonis Pape in Sermone de Nativitate Domini: si homo, inquit, ad ymaginem et similitudinem Dei factus in suo honore permansisset, Creator mundi creatura non fieret, nec sempiternus temporalitatem subiret, ymmo nec equalis Deo Dei Patris Filius formam servi assumeret. Hec Leo Papa. ¶ Nota quod dolor penitentie est duobus modis. Aliquis enim dolet de culpa propter dampnum quod incurrit et lesionem, et sic dolere potest quis ex puris naturalibus sine gratia gratis data, et tunc dolet quando maiorem sentit lesionem quam delectationem. Alio modo est dolor penitentie quo quis dolet de culpa quia Dei offensiva et hic dolor disponit ad penitentiam et non est sine gratia gratis data. add. mg. infer. ms.