[f. 100r] Fecit Deus duo luminaria magna, id est solem et lunam. Magna quidem virtute, quia eorum influentie et effectus manifestiores sunt in istis inferioribus, influentiis aliarum stellarum magna apparentia, allis astrorum maiora apparent. Magna etiam mole et quantitate, quia forte ceteris omnibus maiora sunt astris. Luminare maius, scilicet solem, ubi videtur ex Sacra Scriptura haberi ista conclusio astronomica: sol est maior luna. Et dixi ‘videtur’, quia staret bene quod minus corpus haberet maiorem et vehementiorem lucem intensive quam luminosum maius, nec etiam ad sensum apparet sol maior luna, quando in circulo suo videtur per nebulas vel alias. Ut autem appareat quod secundum veritatem sol est maior luna, hic duplex istorum luminarium respectu invicem habitudo consideranda, scilicet primo eorum habitudo in magnitudine, secundo habitudo eorum in situatione respectu invicem.
Quantum ad primum advertendum quod astronomi per considerationem et observationem diversarum eclipsium invenerunt nedum quod sol est maior luna, sed etiam in quanto est ea maior. Et hoc mirabili modo et incogitabili ingenio et processu indoctis et rudibus hominibus mathematicalium scientiarum ignarum, de quo processu ut superficialiter seu perfunctorie aliquid hic appareat.
Supponitur quod omnes stelle habeant lumen suum a sole, ut manifestum est de luna in eius eclipsibus. Hoc supposito, oportet concedi quod umbra terre seu aggregati ex aqua et terra, que quidem umbra ad oppositum solis proicitur, sit figure piramidalis, et terminetur ad minus infra speram Martis. Patet hoc, quia si esset illa umbra columpnarum vel everse piramidis, ita quod quanto longior esset, latior tunc multotiens, iam contigisset quod Mars, Iupiter et Saturnus fuissent eclipsati, ymmo contingeret quod omni nocte stelle fixe ex opposito solis eclipserentur, quia caderent in illam umbram columpnarem vel calothoydem in infinitum procedentem, quod tamen numquam apparuit, igitur oportet quod umbra terre terminetur ad minus infra Martem, ut dictum est, et per consequens esset figure piramidalis constricta in conum sive in angulum superius. Hoc idem probatum est in similibus eclipsibus, quantum ad caput et caudam Draconis, in quarum una luna existens in oppositis augium suorum circulorum magis visa est profundari in umbra quam in alia eclipsi simili. Ex qua apparentia astronomi speculativi concluserunt duo: primo, quod umbra Terre quanto est longior, tanto est strictior vel gracilior, et per consequens, quod tendit ad conum piramidis. Secundo concluserunt exinde quod Luna, quandoque est remotior a Terra, et quandoque propinquior, et similiter de sole. Ad quod salvandum ymaginati sunt duo: primo, solem moveri in ecentrico et Lunam in ecentrico et epiciclo, ut habet videri tertia et quarta dictionibus Almagesti; probato ergo sic quod umbra Terre est piramidalis figure, manifeste sequitur et demonstrative concluditur: primo, quod Sol est maior[2] Terra, quia umbra pyramidalis non causatur nisi cum oppacum minus opponitur luminosi maiori; secundo, quod Luna est minor Terra, quia illa umbra quandoque in eclipsi totam lunam includit, ut experientia docet, igitur; tertio, quod Luna est minor Sole, quia quidquid est minus minor est minus maiori. Et ulterius positis istis in figura et conclusa distantia Lune a Terra per diversitatem, aspectus et notitiam angulorum quod faciliter fit, concluditur consequenter ex regulis proportionum et proportionalium habituum angulorum et regulorum proportio dyametri Solis ad dyametrum Terre, et dyametri Terre ad dyametrum Lune, in patet in dictione quarta[3] Almagesti Ptholomei. Et hoc de primo, scilicet habitudine Solis et Lune adinvicem in magnitudine.
Quantum vero ad habitudinem eorum ad invicem in situatione est controversia inter illum Gebrum magnum demonstratorem et Ptholemeum. Ptholemeus enim ponit Solem in medio planetarum, ita quod habeat 3 supra se et 3 infra. Geber autem in sua Astronomia, que correspondet et equivalet magno Almagesti, vult demonstrare quod Sol sit immediate super[4] Lunam. Ex dictis Ptholomei qui invenit diversitatem aspectus in Sole unius minuti et ut intelligatis. Similiter, et Geber invenit diversitatem aspectus in Sole, et facta eque diligenti consideratione et observatione, Geber, ut dicit, non potuit unquam invenire diversitatem aspectus, nec in Venere nec in Mercurio. Ex quo si verum est quod Geber dicit, demonstrative sequitur quod Sol est immediate supra Lunam, non deduco quia etiam modicum scienti in astronomia, debet nota esse illa consequentia quod semper astrum propinquius Terre habet maiorem diversitatem aliis ceteris paribus, cum diversitas aspectus sit arcus celi inter locum visum stelle et inter locum verum eius, quem indicat linea a centro mundi egrediens per centrum stelle.
Concluditur ergo evidenter quod Sol est altior Luna, eo quod Luna habet longe maiorem diversitatem aspectus quam Sol, ex quo iterum sequitur quod Luna minor est Sole, quia quandoque Luna eclipsat precise Solem et per consequens Luna cadit infra latera pyramidis[5] visualis sub qua Sol videtur, igitur Sol est maior.
Item bene sequitur Sol et Luna apparent quantum ad visum quandoque equalis quantitatis, et Sol est multo altior Luna, igitur Sol est maior Luna, quia est longitudine distantie res apparet minor, igitur. Henricus de Hassia.
Nota de illuminatione Lune a Sole
Ut luceant in firmamento celi, Genesis 1[6], scilicet se invicem illuminando et diversis diversimode se irradiationibus alterando pro diversitate effectuum in inferiori mundo producendorum. Quod enim solum in una stella, scilicet in Sole, sit fons et origo luminis totius mundi, et quod ab illo fonte omnes alie stelle illuminentur, ita quod, extincto Sole, vel nichil luminis haberent, vel imperfecti luminis essent. Hoc est communis philosophorum opinio, que manifesta est maxime in Luna, quia quando intrat umbram Terre ex opposito Solis, privatur perfectione sui luminis. Et dico notanter ‘perfectione sui luminis’, quia ipsa Luna etiam in totali eclipsi apparet sub aliqua luce turbida et obscura.
Utrum autem lucem illam determinet sibi corpus Lune vel an insit sibi ex quadam secundaria refulgentia Solis, vel ex lumine maiorum astrorum, vel utrum appareat sic lucida ex hoc quod corpus faciens umbram eclipticam non est totum opacum, quia corpus faciens umbram illam est totum aggregatum ex terra et aqua perspicua extrinsecus ei adiacente, quo modo sit de hoc evidenter a mortalibus sciri non potest. Sed ille solus novit et[7] angeli eius, in cuius laudem dicit Boetius[8], “qui dedit Phebo radios et cornua Lune”.
Ad declarationem ergo huius laudem, de qua et Propheta ait: laudate Dominum omnes stelle et lumen, hic queri potest quo modo dedit Deus cornua Lune aut quo modo fiunt per illuminationem eius a Sole, et quare voluit Deus potius sic Lunam illuminari quam continue plene et rotonde, sicut illuminari putantur alie stelle.
Ad primam questionem respondent Perspectivi quod super una medietas Lune et amplius que respicit Solem illuminatur ab eo, et sic quando Luna est sub Sole, tunc medietas illuminata est totaliter aversa ab aspectibus nostris, et secundum quod Luna magis et magis recedit a Sole, plus et plus illius medietatis illuminate vertitur ad nos, ita quod in oppositione tota pars Lune illuminata vertitur versus Terram seu versus centrum in quo nos sumus.
Hic pro declaratione[9] huius est advertendum quod triplex est opinio de modo illuminationis Lune a Sole. Una ymaginatur, ut tangit beatus Augustinus Super Genesim, quod solum una medietas [f. 100v]